Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Christi zelo agenda disponant unanimiter, recte sentiant, et quae senserint, non sibimet discrepando perficiant (1). Concordiam hanc postulat paterna caritas Episcoporum in adiutores suos et mutua Cleri in Episcopos observantia; hanc concordiam flagitat finis communis qui situs est in salute animarum iunctis studiis ac viribus quaerenda; hanc eamdem exigit necessitas iis resistendi qui catholico nomini infensi sunt. Haec vires gignit et infirmos quoque pares efficit ad grandia quaeque gerenda; haec signum est quod sinceros Christi discipulos ab iis disterminat qui se tales esse mentiuntur. Ad hanc igitur singulos et universos enixe cohortamur in Domino, rogantes cum Paulo ut impleant gaudium Nostrum, ut idem sapiant eamdem caritatem habentes unanimes. idipsum sentientes (2).

Demum ut firmiter ea consistant quae constituimus, volumus atque decernimus, praesentes Litteras et in eis contenta quaecumque, etiam ex eo quod praedicti religiosi sodales et alii quicumque, in praemissis interesse habentes cuiusvis status, gradus, ordinis et dignitatis existant, seu alias specifica mentione digni iis non consenserint, nec ad ea vocati et auditi, causaeque propter quas praesentes emanaverint sufficienter adductae, verificatae et iustificatae non fuerint, aut ex alia qualibet etiam quantumvis] iuridica et privilegiata causa, colore et capite etiam in corpore iuris clauso, nullo umquam tempore de subreptionis vel obreptionis, aut nullitatis vitio seu intentionis Nostrae, vel interesse habentium consensus, aliove quolibet, quantumvis magno et substantiali, individuamque expressionem requirente defectu impugnari, infringi, retractari, in controversiam vocari, aut ad terminos iuris reduci, seu adversus illas restitutionis in integrum aliudve quodcumque iuris remedium intentari vel impetrari; sed ipsas praesentes Litteras semper firmas validas et efficaces existere et fore, quibuscumque iuris seu facti defectibus, qui adversus illas ad effectum impediendi vel retardandi earum executionem quovis modo vel quavis de causa opponi possent minime refragantibus, suos plenarios et integros effectus obtinere, easque propterea, omnibus et singulis impedimentis penitus reiectis, ab illis ad quos spectat, et pro tempore quandocumque spectabit inviolabiliter servari; sicque et non aliter in praemissis per quoscumque iudices Ordinarios et delegatos iudicari ac definiri debere, ac irritum fore et inane si secus super his a quoquam quavis autoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari.

(1) Aput Bedam Histor. Angl. II, 29.

(2) Philip. II, 2.

Acta, Tom. XIII, fasc. CLV.

833

82

Non obstantibus praemissis, et quatenus opus sit Nostra et Cancellariae Apostolicae Regula de iure quaesito non tollendo, aliisque Apostolicis ac in Universalibus, Provincialibus et Synodalibus Conciliis editis constitutionibus et ordinationibus, nec non quorumcumque Ordinum, Congregationum, Institutorum, et Societatum, etiam Iesu, et quarumvis Ecclesiarum et aliis quibuslibet, etiam iuramento, confirmatione Apostolica, vel quavis alia firmitate roboratis statutis et consuetudinibus, ac praescriptionibus etiam immemoralibus, privilegiis quoque, indultis et Litteris Apostolicis quomodolibet in contrarium praemissorum concessis, editis et factis ac licet pluries iteratis. Quibus omnibus et singulis, etiamsi pro illorum derogatione specialis forma servanda foret, tenores earumdem praesentibus pro plene ac sufficienter expressis habentes ad praemissorum effectum dumtaxat specialiter et expresse derogatum esse volumus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Quocumque autem modo earumdem praesentium Litterarum exempla in Anglia publicata fuerint, volumus ut statim post huiusmodi publicationem omnes et singulos quos concernunt vel concernent in posterum perinde afficiant, ac si unicuique illorum personaliter intimatae ac notificatae fuissent.

Nulli ergo hominum liceat paginam hanc Nostrarum decisionum, declarationum, decretorum, praeceptorum et voluntatis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum.

Datum Romae apud s. Petrum anno Dominicae Incarnationis Millesimo octingentesimo octuagesimo primo, Octavo Idus Maii, Pontificatus Nostri Aano IV.

C. CARD. SACCONI Pro-Dat. T. CARD. MERTEL.

[blocks in formation]

EX ACTIS CONSISTORIALIBUS

De Consistorio habito die 13 Maii 1881.

Sanctissimus Pater hac mane sequentes proposuit ecclesias:

METROPOLITANAM ECCLESIAM S. SALVATORIS in Brasilia, vacan. per obitum bo.me. loachim Gonçalves de Azevedo, ultimi illius Archipraesulis extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Aloisii Antonii dos Sanctos, hactenus Antistitis Fortalexiensis, ad praesentationem Serenissimi Brasiliae Imperatoris.

METROPOLITANAM ECCLESIAM CAMERACEN. Vacan. per obitum clar. mem. Renati Francisci dum viveret S. R. E. Presbyteri Cardinalis Regnier, ultimi illius Archiepiscopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D. Alfredi Duquesnay bucusque Episcopi Lemovicensis, ad nominationem perillustris Viri Julii Grevy, Gallicae Reipublicae Praesidis.

METROPOLITANAM ECCLESIAM CAMBERIEN. vacan. per obitum bo. me. Petri Anastasii Pichenot, ultimi il lius Archiepiscopi extra romanam curiam defuncti, favore R.P.D.Francisci Salesii Alberti Leuillieux hactenus Antistitis Carcassonensis, ad nominationem perillustris Viri Iulii Grevy Gallicae Reipublicae Praesidis.

ECCLESIAM AQUILAN. a sa. me. Pio PP. IX. per Apostolicas Literas suprema dispositione» sub plumbo expeditas die decima nona Ianuarii anni 1876 Archiepiscopali honore condecoratam et vacan. per obitum bo. me. Aloisii Filippi, ultimi illius Archipraesulis, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. D.

Augusti Antonii Vicentini, hactenus
Episcopi Conversani.

CATHEDRALEM ECCLESIAM CONCORDIEN. vacan. per dimissionem a R. P. D. Pietro Cappellari ultro, libenterque in manibus SANCTITATIS SUAE peractam, et ab EADEM admissam, favore R. P. Fr. Dominici, Pii Rossi Ord. Praedicatorum; qui ex legittimis, catholicis, honestisque parentibus Bononiae progenitus et in quinquagesimo secundo aetatis suae anno constitutus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM LIPAREN. vacan. per obitum bo. me. Ludovici Ideo ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. D. Mariani Palermo Presbyteri archidioeceseos Catanensis; qui ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in oppido, Malecti archidioceseos Catanensis progenitus et in quinquagesimo sexto aetatis suae anno constitutus est. Patrio in oppido Curatum et Vicarium agens Foraneum, in nova, pulcherrimaque aedificanda Ecclesia paroeciali mirifice adlaboravit.

CATHEDRALEM ECCLESIAM VAPINCEN. Vacan. per obitum bo.me.Ludovici Mariae Roche, ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncli, favore R. P. D. Ioannis Baptistae Simonis Jacquenet, Presbyteri archidioeceseos Bisuntinae, ad nominationem perillustris Viri Iulii Grevy Gallicae Reipublicae Praesidis. Anteacti Rhemensis Archipraesulis a

Secretis, et apud Concilium Vatiticanum Oecumenicum pro re dogmatica Consultoris munere perfunctus, inter SANCTITATIS SUAE Protonotarios Apostolicos admuneratus, et Ecclesiae s. Iacobi Rhemense in urbe Parochus ad praesens usque renunciatus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM CARCASSONEN. Vacan. per translationem R. P. D. Francisci Salesii Alberti Leuillieux ad Metropolitanam Sedem Camberiensem, favore R. D. Felicis Arsenii Billard, Presbyteri archidioeceseos Rhotomagensis, ad nominationem perillustris Viri Iulii Grevy Gallicae Reipublicae Praesidis. R. D. Felix Arsenius Billard ex legitimis, catholicis, honestisque parentibus in loco, cui vulgo nomen Saint-Valery-en-Caux Rhotomagensis archidioeceseos progenitus, in quinquagesimo secundo aetatis suae anno constitutus est. Canonicus Theologalis ipsa in metropolitana, et pro archidiocesi Rothomagensi hactenus Vicarius in spiritualibus Generalis renunciatus fuit.

Cathedralem ECCLESIAM LEMOVICEN.Vacan. per traslationem R. P.D. Alfredi Duquesnay ad sedem metropolitanam Cameracensem, favore R. D. Petri Henrici Lamazou, Presbyteri dioeceseos Baionensis, ad nominationem perillustris Viri Iulii Grevy Gallicae Reipublicae Praesidis. In paroeciis s. Sulpitii et s. Mariae Magdalenae Lutetiae Parisiorum Vicarium agens, Apostolicae Sanctae Sedis iura defendit, et Ecclesiam, praesertim s. Mariae Magdalenae ab ausu nefario eripuit. Parochus ad Beatam Mariam Virginem Antolioli, Auteuil, ubi novam Ecclesiam construendam curavit, ad praesens usque renunciatus est.

CTHEDRALEM ECCLESIAM APAMIEN. vacan. per obitum bo. me. Ioannis Antonii Augusti Bélaval ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti, favore R. D. Petri Eugenii Rougerie, Presbyteri dioeceseos Lemovicensis, ad nominationem perillustris Viri Iulii Grevy Gallicae Reipublicae Praesidis. In parvo suae dioecesis seminario humaniores literas, et philosophicas tradens facultates, Parochus Sancti Juliani in oppido Kochechouart eiusdem dioecesis hucusque renuncia

tus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM S. DIONYSII vacan.per dimissionem a R.P.D. Dominico Clemente Soulè ultro, libenterque in manibus SANCTITATIS SUAE peractam, et ab EADEM admissam, favore R.D. Josephi Coldefy, Presbyteri dioeceseos Cadurcensis, ad nominationem perillustris Viri Julii Grevy Gallicae Reipublicae Praesidis. Nonnullis in paroeciis Vicarii munere perfunctus, Dominae Nostrae de Thiviers, Petrocoricensis dioecesis hucusque Parochus renunciatus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM CONSTANTINIEN. Vacan. per obitum bo. me. Francisci Caroli Mariae Gillard ultimi illius Episcopi extra romanam curiam defuncti, favore R. D. Bartholomaei Clementis Bombes, Presbyteri dioeceseos Carcassonensis, ad nominationem perillustris Viri Julii Grevy Gallicae Reipublicae Praesidis. Animarum curae tum qua Parochus incumbens, et Archipraesulis Algeriani a Secretis electus, Metropolitanae Ecclesiae Juliae Caesareae ad praesens usque Canonicus titularis, et pro eadem archidioecesi Vicarius in spiritualibus Generalis renunciatus est. (1)

(1) In sequenti fasciculo reliquas dabimus propositiones.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

NULLITATIS RENUNTIATIONIS

Die 24 Aprilis 1880

COMPENDIUM FACTI. Denuntiationem receperat in scriptis Archiepiscopus C.mense Octobris anni 1878,qua Aloysius, Parochus oppidi cuiusdam S.B. triplicis criminis accusabatur, nempe sortilegii sodomiae et fraudis. Accusationes documentis, idest epistolis propria accusatimanu scriptis, instrumentis publicis, ac testibus sustinebantur. De fraudibus in totius populi sibi commissi damnum recidentibus, nec non de sortilegiis probationes aderant: de sodomia non ita: sed graves suspiciones non deerant. Cumque accusatores uno ore minitarentur, se coram secularibus iudicibus rem proposituros, Archiepiscopus, ut iras contineret documentaque servaret, opportunum duxit regularis processus confectionem indicere, ad rem delegatis Canonicis Cathedralis Archipresbitero, Poenitentiario et Theologo, cum facultatibus necessariis et opportunis.

Sortilegium in hoc consistebat, quod Aloysius ad civitatem N. se contulerat, ut Nicolaum quemdam inviseret amicum suum magicum, cum quo de thesauris extrahendis ex Montis S. B. visceribus ope spirituum, loqueretur, ac epistolas ad fideles quosdam, suae paroeciae scripserat, fidem in magico habendam esse suadentes, et media ac suppellectiles ad spirituum evocationem necessarias indicantes.

Sodomiam, testes qui eam se passos fuisse narrabant, pene in comperto ponebant.

Fraus in eo fuerat, quod quidam X proprias Communitatis

« ÖncekiDevam »