Sayfadaki görseller
PDF
ePub

TIANOPOLITAN. Sub Archiepiscopo generalis Consultoris, vel provin

Caesariense in partibus infidelium vacan. per obitum bo. me. Octaviani Mariae Sabetti e Congregatione SSmi Redemptoris, ultimi illius. Episcopi extra romanam curiam defuncti; favore R. P. D. Francisci Lönhart, Presbyteri Transylvaniensis dioeceseos. Qui etiam deputa tus fuit in Auxiliarem R. P. D. Mi chaelis Fogarasy Transylvaniensis Episcopi, ad pontificali a, ceteraque pastoralia munia, de eius consensu ac lubito illa in civitate, atque dioecesi obeunda. Parochus Claudiopolitanus et Custos archivii regnicularis, Canonicus a latere, et hactenus Ecclesiae Albensis Praepositus Maior renunciatus, inter SANCTITATIS SUAE Domesticos Praelatos adscitus est.

CATHEDRALEM ECCLESIAM CONVERSAN. vacan. per translationem R. P. D. Augusti Antonini Vicentini ad Archiepiscopalem sedem Aquilanam, favore R. D. Casimiri Gennari, Presbyteri Cassanensis dioece

seos.

CATHEDRALEM ECCLESIAM AMERIN. vacan. per dimissionem a R. P. D. Nicolao Pace ultro, libenterque in manibus SANCTITATIS SUAE peractam, et ab EADEM admissam; favore R. P. Fr. Eusebii Magner a Monte Sancto, Firmanae archidioeceseos, Ordinis minorum Capulatorum s. Francisci. In sui Ordinis Collegio exterarum missionum Praefectum, et sacrae controversiae Professorem agens, eiusdem Ordinis vel

cialis atque semel iterumque generalis Definitoris munere perfunctus est, pro Senogalliensi dioecesi Examinator pro-Synodalis adlectus et quarumdam academiarum Socius Komae effectus, inter sacrarum Congregationum de Propaganda Fide, ab Indice et a sacris Ritibus Consultores connumeratus et Domus Pontificis Maximi Concionator hucusque renuntiatus est.

EPISCOPALEM ECCLESIAM TROADEN. sub Archiepiscopo Cyziceno in partibus infidelium, vacan.per translationem R. P. D. Placidi Petacci ad Cathedralem sedem Tiburtinam, favore R. D. Aloisii Mariae Pellegrini, Presbyteri Hydruntinae Archidioeceseos. Hydruntino in seminario philosophiae, sacraeque theologiae professorem aliquando agens, illius Metropolitanae Canonicus ad praesens usque renuntiatus est. Barense in provincia utriusque Archipresbyteralis Ecclesiae Alti Muri et Aquae Vivae, Nullius dioeceseos, a sa. me. Pio Papa IX per Apostolicas Literas Si aliquando sub die septima decima Augusti 1848 sibi invicem aeque principaliter unitae, per Sanctissimum Dominum Nostrum LEONEM, divina providentia PAPAM XIII, Archipresbyterali et ordinaria Praelatura nuperrime di

tatus est.

EPISCOPALEM ECCLESIAM SERGIOPOLITAN. sub Archiepiscopo Hierapolitano. in partibus infidelium, vacan. per obitum bo. me. Adriani

Languillat, ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti; favore R. D. Caietani Blandini, Presbyteri dioeceseos Calatayeronensis. In patrio oppido vices agens Parochi, ac sui praedefuncti Antistitis a Secretis extans, inter SANCTITATIS SUAE Capellanos ad honorem extra Urbem adscitus, et a Sanctissimo Domino Nostro LEONE, divina providentia PAPA XIII, s. Luciae de Plano Melatii, nunc s. Luciae vulgo del Mela, Praelatus ordinarius nuperrime renunciatus est.

EPISCOPALEM ECCLESIAM LETEN. sub Archiepiscopo Tessalonicense in partibus infidelium, vacan.per translati onem ad Sedem Gaudisiensem R. P. D. Michaelis Francisci Buttigieg, modo vita functi; favore R. P. D. Tobiae Kirby e dioecesi Waterfordiense ac Lismorense. Plurimis abhinc annis Romae penes Collegium Hybernense vices Rectoris, et hactenus Rectorem agens; pro Hyberniae Autistitibus Procuratoris munere apud Apostolicam Sedem perfunctus, Canonicus ad honorem Basilicae Collegiatae s. Marci de Urbe adlectus, et a SANCTITATE SUA Antistes Pontificiae domus renuntiatus est.

EPISCOPALEM ECCLESIAM DOMITIOPOLITAN. sub Archiepiscopo Se

leuciense, in partibus infidelium vacan. per obitum bo. me. Eugenii Stephani Charbonnier, ultimi illius Episcopi, extra romanam curiam defuncti, favore R. P. Alphonsi Giordano e dioecesi Abellinense, Presbyteri Congregationis SSmi Redemptoris. Patriae Ecclesiae Archipresbyteralis Vicarius Curatus aliquando adlectus, Collegii s. Reparatae Theanense in urbe Superior hucusque renunciatus est.

EPISCOPALEM ECCLESIAM CAESAROPOLITAN. sub Archiepiscopo Philippense in partibus infidelium, vacan. per translationem R. P. D. Cutberti Hedley ad sibi invicem unitas Sedes Neoportensem ac Menevensem, favore R. D. Petri Pauli Stumpf, Presbyteri Argentinensis dioeceseos, qui etiam deputatus fuit in Coadiutorem cum futura successione R. P. D. Andreae Raess Episcopi Argentinensis. Ad Sanctum Laurentium Argentinense in civitate Vicarium agens parochialem, ac dein Romae penes seminarium gallicum Rectoris et sacrae theologiae Professoris munere perfunctus, hucusque vero maioris seminarii Argentinensis Rector, Cathedralis eiusdem Canonicus, ac pro ipsa dioecesi Vicarius in spiritualibus Ge · neralis renunciatus est.

PER BREVE AUTEM PONTIFICIUM COLLATAE FUERUNT

SEQUENTES ECCLESIAE:

ECCLESIA ARCHIEPISCOPALIS AMIDEN. in par. infid. R. P. D. Francisco Norberto Blanchet, dimissionario Oregonopolitano.

ECCLESIA ARCHIEPISCOPALIS EMESEN. in part. infid. R. P. Fr. Anacleto Chicaro a s. Felice, Visitatori Apostolico s. Bartholomaei in Insula, deputato Vicario Apostolico Aegypti latinorum. ECCLESIA EPISCOPALIS EUMENIEN. in part. infid. R. P. D. Nicolao Pace, renunciatario Sedis Amerin. quam retinet in pro

visoriam administrationem.

ECCLESIA EPISCOPALIS ANTINOEN. in part. infid. R. P. D. Ignatio Mrak, iam Episcopo Marianopolitan. et Marquetten.

ECCLESIA EPISCOPALIS CYRENEN. in part. infid. R. P. D. Petro Cappellari, renunciatario Concordien. quam retinet in provisoriam administrationem.

ECCLESIAE CATHEDRALES UNITAE NEOPORTEN. ET MENeven. R. P. D. Ioanni Cuthberto Hedley, translato e Caesaropol. in part. infid.

ECCLESIA CATHEDRALIS NATCHETEN. R. P. D. Francisco Ianssens. Vicario generali Richmondiensi.

ECCLESIA CATHEDRALIS S. ANTONII. R. D. Claudio Neraz, inibi hucusque administratori in spiritualibus.

ECCLESIA EPISCOPALIS LYSTREN. in part. infid. R. D. Gonzalvo Canilla, deputato Vicario Apostolico Giblatarien.

ECCLESIA EPISCOPALIS ALBAE in part. infid. R. D. Hermanno Koeckemann, deputato in coadiutorem cum futura successione R. P. D. Aloisii Maigret, Vicarii Apostolici Sanwichen.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

DISPENSATIONIS MATRIMONII

Die 28 Maii et 11 Decembris 1880.

COMPENDIUM FACTI. Anno 1877 inter Theolindam, in aetate 32 annorum constitutam, et Iacobum annos natum 41 nuptiales tractatus incoepti sunt. Accidit tamen ut puella suspicaret de nonnullis Iacobi ridiculis consuetudinibus, quum vir domum suam peteret, aut cum ambulatum irent per frequentiores civitatis vias. Suspicio eiusmodi aliquam mulieris animo adiecit anxietatem, quae tamen operâ confessarii pacata fuit; ideoque haud desiit illa benevolentiae signa, etiam per amatorias epistolas, suo sponso manifestare.

Celebratis tandem nuptiis die 23 Ianuarii 1878, Florentiam illico petierunt sponsi, ibique per tres dies totidemque noctes commorati sunt, eodem in toro cubantes, quin tamen ex mulieris reluctantia matrimonium consummassent. In patriam mox reversi, in eadem domo permanserunt circa mensem unum; ast in eodem cubiculo atque lecto eodem, unam tantum noctem, hac conditione permansit mulier, ut cubiculi porta reserata esset, et in adiacenti cubiculo aliquis advigilaret. Hisce etiam pactum adiecit mulier, ne vir ullum conatum faceret pro matrimonii consummatione, a qua omnino abhorrebat, etiam indolis Iacobi causâ.

Elapso igitur mense communis habitationis, cum Iacobus animum suae uxoris haud flectere valuisset, adhibita ad hoc etiam operâ sui germani, religiosi viri, et aliunde Theodolinda. paternam mariti domum petere recusasset, Iacobus hospitium reliquit uxoris. Una tantum vice in posterum cum ipsa collocutum

esse fatetur, eamdem rursus invitans, at incassum, ad matrimonialia obsequia praestanda, vitamque communem agendam.

Hinc mense Iunio 1878 supplicem dabat Sanctissimo libellum Theodolinda, quo dispensationem super matrimonio rato et non consummato expostulavit.

Disceptatio Synoptica

MULIERIS DEFENSIO. Per nimiam atque evidentissimam probationum copiam, corporum coniunctionem defecisse oratricis defensor affirmat quae sunt iusiurandum coniugum, eorum religione ac fide validatum, communis quae in omnibus insedit opinio, et confessarii testimonium. Tum trium obstetricum ac duorum medicorum iudicia breviter enucleat, qui omnes, nemine excepto, de actricis virginitate apertissime constare tradiderunt: unde supremus attingitur evidentiae gradus.

De altera potius dispensationis conditione fusius disceptandum ait, scilicet de causis: quae tunc legitimae censentur ac prae ceteris attendi debent, cum animarum incolumitatem respiciunt, et scandalum removent: Cosci de sep. tor. lib. 3 cap. 2 num. 99, Fagnan. in cap. Quia circa 6 num. 7 de consang. et affin. Animarum vero discrimen ex invincibili mulieris aversione, ex perpetua resistentia ad praestandum uxoris officium, ex gravioribus malis quae expectanda sunt, dimanare contendit.

Aversionem quod attinet, mulieris verba refert, quae se horrore erga hominem perculsam ait, ac tali horrore ut se mori malle quam invisas nuptias celebrare affirmaverit. Neque de protestationis veracitate dubitari posse ostendit: nam plenam pientissima mulier fidem meretur, atque eius confessarius, qui nuptias inivit, quique nihil intentatum reliquerat, ne illae effectu destituerentur, invincibilem animorum aversionem non modo inficiatus non est, sed indubiis verbis admisit et probavit.

Atque animorum disiectionem maximopere ad dispensationem attendi tradit, iuxta Clericat. de sacr. matrim. dec. 15 n. 45, De Luca de matrim. disc. 3 num. 8, Lancellot. in voto penes Ursayam to. 3 par. 2 disc. 21 annot. 62, Corrad. in praxi disp. lib. 8 cap. 7 n. 33.

« ÖncekiDevam »