Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LITTERAE SSmi. D. N. Leonis XIII ad praesidem et socios Academiae s. Thomae in Seminario Parmensi erectae.

LEO PP. XIII

Dilecti Filii, Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Dum vitiatae tribus ab hinc saeculis philosophiae consectaria deploramus, quae sensim ceteris disciplinis irrepentia et ad ipsum vitae usum traducta, errorum flatu partisque perturbationibus societatem in qua vivimus iactant et ad dissolutionem compellunt; gratulamur Vobis, Dil eti Filii, quod adeo alacriter coiveritis ad ea restituenda principia, quae et religioni vindicandae et retundendis sophismatum iaculis ac insidiis, et illustrandae veritati, et per haec moderandis moribus ordinique reparando sola possunt efficacem operam conferre, Ducem profecto ad tantum opus tutiorem illo nequibatis eligere, cui sanctitas eximia cum ingenii vi et perspicuitate humanum excedente modum coniuncta Angelici Doctoris laudem comparavit. Qua in re, praeter indolem ipsam incepti vestrumque studium illud maxime Nos delectat, statuisse vos ab eo tantum fonte sapientiae documenta depromere, quem Nos aperte designavimus; nunquam vero a rivis, qui non salubribus aquis creverunt quamvis ab ipso fluxisse dicantur. Cum enim haud pauci occurrant, qui dum Aquinatis mentem callide conantur ad propriam detorquere sententiam, vel hanc ita componere student eoque illinere fuco qui non absimilem illius placito speciem referre videatur, eoque apparatu obducti, se sancti Doctoris, a cuius doctrina toto coelo aberrant, discipulos iactant; perspicacia vestra voluntatisque firmitas Nobis argumento est, vos non modo fraudibus huiusmodi deceptum non iri, sed ita detecturos illas esse, ut alios quoque a periculo deceptionis arceatis. Ominamur itaque nobis ut alii atque alii conventui vestro dent nomen, quo iunctis multorum viribus et opera citius, facilius pleniusque spectatum finem in religiosae civilisque rei commodum assequamini. Sit autem vobis auspex vini favoris Nostraeque paternae benevolentiae testis Apostolica Benedictio, quam vobis singulis, Dilecti Filii, et Academiae vestrae toti peramanter impertimus.

Datum Romae apud s. Petrum die 21 Iunii anno 1880. Pontificatus Nostri Anno tertio.

di

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

PATRIMONII SACRI

Die 23 Augusti 1879.

COMPENDIUM FACTI. In vim publici instrumenti ab Antonio Casadei Clericus C. anno 1855 sacrum patrimonium nanciscebatur. Quandoquidem dictus Antonius Clerico C. a die qua ad Subdiaconatus Ordinem conscendere debebat, usuras crediti frugiferi scutorum 720, conflantes summam scutorum 36, sacri patrimonii titulo se fore cessurum spondebat, donec provideretur. Autumant domini Casadei et Clericus C. sub iurisiurandi religione nullum inter eos pactum intercessisse simoniacum, neque in hac neque in aliis rebus.

Verum inter haec Clerici C. avunculus per apocham privatam eiusdem diei pollicebatur, sese fore soluturum eidem Antonio Casadei, acceptanti atque stipulanti pro se suisque, fructus praedictae summae scutorum 720, quoties exacti fuissent a Clerico C. Ita ut sacrum patrimonium qui constituit nullo damno, nullâque expensâ affici debuisset.

Nullam ex eo die fructuum portionem percepit Clericus; verumtamen, Antonio viam universae carnis ingresso anno 1862, ab Exequutore testamentario fructus decursus, a die constituti patrimonii, postulavit. Id aegro animo perferens haereditatis Casadei repraesentans, adhuc diutius Clerico instante, supplici libello s. C. C. adivit, enixis precibus postulans, ut dignaretur declarare nullius esse valoris huiusmodi patrimonii constitutionem, quae unice ad hoc facta fuit, ut Clerico titulus pro

[blocks in formation]

ordinatione praesto esset; vel ordinare ut Clericus C. ab omni solveret ligamine patrimonium Antonii Casadei; eoquod pensionem ecclesiasticam scutatorum 24 idem Clericus consequutus fuisset et officium frugiferum. Episcopus, quoad hanc rem rogatus pro informatione et voto, respondit: sese haud credere patrimonii esse simulatum; nam regulari instrumento constitutus fuit reditus certus supra fundum determinatum, absque ulla reservatione. Insuper patrimonii sacri institutor seipsum obligavit et suos haeredes ad hoc, ut Clericus C. in possessione huius fundi servaretur. Ex dictis et probatis adiecit Episcopus haud evinci, quod Clericus adpromiserit, sese numquam fructus fore petiturum. Nihilque officere censuit obligationem, quae inita esse fertur inter Casadei et avunculum Clerici; nam haec secunda obligatio haud primam destruere valet, sed potius confirmat.

Disceptatio synoptica.

IURA HAEREDITATIS CASADEI. Haereditatis Casadei defensor pro aris focisque tuetur, sacri Patrimoni constitutionem fictitiam fuisse, ideoque nullam renunciandam esse. Quod nititur ostendere ex facto quo res sese habuerunt in tali negocio: nam vis et efficacia instrumenti, quo s. patrimonium constituitur, infirmatae fuerunt per pactum, quod instrumentum ipsum praecessit, in scriptis redactum et subsignatum ab eisdem testibus. Tres dies tantum ante s. Ordinationem constitutum fuit sacrum patrimonium ita ut inter Missarum solemnia praescriptae publicationes fieri nequiverint, neque certum fuit an libera et secura esset vis pecuniae pro patrimonio constituta. Neque hypotheca super fundis Casadei inscripta fuit, neque aliud factum. est ut fraudes, si adfuissent, in propatulo mitterentur.

Si porro haec omnia insimul ponderentur cum facto Clerici, qui nonnisi post fatum constituentis, fructus repetere curavit a die constituti patrimonii, simulque attendatur quod in inventario haereditatis Casadei de anno 1862 nullum inscriptum fuerit creditum favore Clerici C., uti refert Practurae Cancellarius, vehementissimae habentur coniecturae, quae omnino suadent

patrimonii sacri constitutionem fictitiam fuisse. Ad declarandum enim contractum simulatum, non requiritur tam exacta probatio, sed sufficiunt coniecturae, indicia et praesumptiones L. Non §. A barbaris ff. de re milit. Bald. in consil. 311. prope fin. col. 5., Covarr. in lib. 3. var. resol. cap. 7., Marta vot. 54. n. 9. seqq.; quia simulationes fiunt occulte, et alter de altero confidit.

Ideo dicit Salyc. in L. Empt. col. final. Cod. plus valere etc. quod duo testes sufficiunt ad probandam simulationem; et Afflictus teste Marta loc. cit. n. 13 simulationem contractus probari posse docet per testem singularem. Iamvero non duo, sed tres exhibentur in actis testes. Quod magis magisque obfirmatur ex ipsa apocha, quae inter Avunculum Clerici et Antonium Casadei intercessit, in qua perlegitur quod Antonius Casadei ad patrimonium constituendum inductus fuit ex obligatione assumpta ab Avunculo Clerici ipsius, nempe restituendi fructus perceptos ex pecunia in sacrum patrimonium constituta. Omnibus igitur attente ponderatis, de simulata fictitiaque patrimonii constitutione ambigendum haud esse concludit.

Nec iuvat oggerere, eum qui donat simulatum patrimonium, teneri Clerico fructus conventos solvere. Subdit enim Exequutor testamentarius: sacri canones id innuere videntur quum fraus adsit in eo qui sacrum patrimonium constituit, quatenus deceperit Episcopum et Clericum, ostendens eisdem patrimonium nullum et fictitium, ceu verum et legitimum patrimonium. In casu contrarium accidit, nam absque Clerici fraudibus, neque Episcopus deceptus fuisset neque Antonius Casadei patrimonium inane constituisset. Quum enim vir bonus et religiosus fuerit, nunquam ad hanc simulationem per sacros canones vetitam, sciens induci potuisset.

Verumtamen in hypothesi, quod patrimonii constitutio suis adhuc viribus consistat, tamen eiusdem resolutioni modo locum esse propugnat. Sane ex facti enarratione compertum fit, religiosissimum virum Casadei Clerico C. scuta 36 in titulum sacri patrimonii assignasse, donec provideretur. Iamvero tralatitium in iure est, verbum donec conditionem facere Leg. qui Concubinam

« ÖncekiDevam »