Sayfadaki görseller
PDF
ePub

diu multumque cupimus, florere scholas disciplinarum universas tam excellenti magistro in fidem et clientelam commendatas, quoniam tam clara et testata sunt communia desideria, maturitatem advenisse censemus decernendi, ut Thomae Aquinatis immortale decus novae huius accessione laudis cumuletur.

Hoc est autem caussarum, quibus permovemur, caput et summa; eminere inter omnes sanctum Thomam, quem in variis scientiarum studiis, tamquam exemplar, catholici homines intueantur. Et sane praeclara lumina animi et ingenii, quibus ad imitationem sui iure vocet alios, in eo sunt omnia: doctrina uberrima, incorrupta, apte disposita, obsequium fidei et cum veritatibus divinitus traditis mira consensio; integritas vitae cum splendore virtutum maximarum.

Doctrina quidem est tanta, ut sapientiam a veteribus defluentem, maris instar, omnem comprehendat. Quidquid est vere dictum aut prudenter disputatum a philosophis ethnicorum ab Ecclesiae Patribus et doctoribus, a summis viris qui ante ipsum fioruerunt, non modo ille penitus dignovit, sed auxit, perfecit, digessit tam luculenta perspicuitate formaruin, tam accurata disserendi ratione, et tanta proprietate sermonis, ut facultatem imitandi posteris reliquisse, superandi potestatem ademisse videatur. Atque illud est permagnum, quod eius doctrina, cum instructa sit atque apparata principiis latissime patentibus, non ad unius dumtaxat, sed ad omnium temporum necessitates est apta, et ad pervincendos errores perpetua vice renascentes maxime accommodata. Eadem vero, sua se vi et ratione confirmans, invicta consistit, atque adversarios terret vehementer.

Neque minoris aestimanda, christianorum praesertim hominum iudicio, rationis et fidei perfecta convenientia. Evidenter enim sanctus Doctor demonstrat, quae ex rerum genere naturalium vera sunt, ab iis dissidere non posse, quae, Deo auctore, creduntur; quamobrem sequi et colere fidem christianam, non esse humilem et minine generosam rationis servitutem, sed nobile obsequium, quo mens ipsa iuvatur et ad sublimiora eruditur; denique intelligentiam et fidem a Deo ambas proficisci, non simultatum secum exercendarum caussa, sed ut sese ami

citiae vinculo colligatae mutuis officiis tueantur. - Cuius convenientiae mirabilisque concordiae cunctis beati Thomae scriptis expressa imago perspicitur. In his enim excellit atque eminet modo intelligentia, quae quod vult, fide praeeunte, consequitur in pervestigatione naturae; modo fides, quae rationis ope illustratur ac defenditur, sic tamen, ut suam quaeque inviolate teneat et vim et dignitatem; atque, ubi res postulat, ambae quasi foedere icto ad utriusque inimicos debellandos coniunguntur. Ac si magnopere semper interfuit, firmam rationis et fidei manere concordiam, multo magis post saeculum XVI interesse existimandum est; quoniam per id tempus spargi semina coeperunt finem et modum transeuntis libertatis, quae facit ut humana ratio divinam auctoritatem aperte repudiet, armisque a philosophia quaesitis religiosas veritates pervellat atque oppugnet.

Postremum Angelicus Doctor non est magis doctrina, quam virtute et sanctitate magnus. Est autem virtus ad periclitandas ingenii vires adipiscendamque doctrinam praeparatio optima; quam qui negligunt, solidam fructuosamque sapientiam falso se consecuturos putant, propterea quod in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis (1). Ista vero comparatio animi, quae ab indole virtutis proficiscitur, in Thoma Aquinate extitit non modo excellens atque praestans, sed plane digna, quae aspectabili signo divinitus consignaretur. Etenim cum maximam voluptatis illecebram victor evasisset, hoc veluti praemium fortitudinis tulit a Deo pudicissimus adolescens, ut lumbos sibi arcanum in modum constringi, atque una libidinis faces extingui sentiret. Quo facto, perinde vixit, ac esset ab omni corporis contagione seiunctus, cum ipsis angelicis spiritibus non minus innocentia, quam ingenio comparandus.

His de caussis dignum prorsus Angelicum Doctorem iudicamus, qui praestes tutelaris studiorum cooptetur. Quod cum libenter facimus, tum illa Nos consideratio movet, futurum ut patrocinium hominis maximi et sanctissimi multum valeat ad (1) Sap. 1. 4.

philosophicas theologicasque disciplinas, summa cum utilitate reipublicae, instaurandas. Nam, ubi se scholae catholicae in disciplinam et clientelam Doctoris Angelici tradiderint, facile florebit sapientia veri nominis, firmis hausta principiis, ratione atque ordine explicata. Ex probitate doctrinarum probitas gignetur vitae cum privatae, tum publicae: probe vivendi consuetudinem salus populorum, ordo, pacata rerum tranquillitas consequentur. Qui in scientia rerum sacrarum elaborant, tam acriter hoc tempore lacessita, ex voluminibus sancti Thomae habituri sunt, quo fundamenta fidei christianae ample demonstrent, quo veritates supernaturales persuadeant, quo nefarios hostium impetus a religione sanctissima propulsent. Eaque ex re humanae disciplinae omnes non impediri aut tardari cursus suos, sed incitari augerique sentient; ratio vero in gratiam cum fide, sublatis dissidiorum caussis, redibit, eamque in indagatione veri sequetur ducem. Demum quotquot sunt homines discendi cupidi, tanti magistri exemplis praeceptisque conformati, comparare sese integritate morum assuescent; nec eam rerum scientiam consectabuntur, quae a caritate seiuncta inflat animos et de via deflectit, sed eam quae sicut a Patre luminum et scientiarum Domino exordia capit, sic ad eum recta perducit.

Placuit autem hac super re sacri etiam Consilii legitimis ritibus cognoscendi perrogare sententiam; quam cum perspexerimus, dissentiente nemine, votis Nostris plane congruere, Nos ad gloriam omnipotentis Dei et honorem Doctoris Angelici, ad incrementa scientiarum et communem societatis humanae utilitatem, sanctum Thomam Doctorem Angelicum suprema auctoritate Nostra Patronum declaramus Universitatum studiorum, Academiarum, Lyceorum, scholarum catholicarum, atque uti talem ab omnibus haberi, coli, atque observari volumus, ita tamen ut sanctis caelitibus, quos iam Academiae aut Lycea sibi forte patronos singulares delegerint, suus honos suusque gradus etiam in posterum permanere intelligatur.

Datum Romae apud s. Petrum sub Annulo Piscatoris die IV Augusti MDCCCLXXX Pontificatus Nostri anno Tertio.

THEODULPHUS CARD. MERTEL.

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

DISMEMBRATIONIS ET IURIS
SACRAS PERAGENDI FUNCTIONES

Diebus 26 Aprilis et 20 Decembris 1879.

COMPENDIUM FACTI. In civitate M Dioecesi N duae erant paroeciae altera s. Georgii altera s. Petri, utraque a saeculo decimoseptimo ineunte Collegiali Capitulo decorata, cum tribus suffraganeis, in quibus per capellanos, quos vocant sacramentales, parochialis cura commodius ac utilius geritur. Ecclesia s. Georgio dicata, utpote antiquior, (nam a saeculo duodecimo inter Ecclesias s. Sedi Apostolicae immediate subiectas recensetur) Matricis titulo insignis, iurisdictionem exercebat super totam civitatem M, quam ei confirmavit anno 1636 S. Rituum Congregatio per sollemnes resiudicatas dierum 24 Maii et 6 Septembris 1636, Pontifex autem Innocentius XI sancivit Litteris Apostolicis Alias emanarunt - editis sub die 4 Iunii 1689, contradicente s. Petri Capitulo, quod ea privilegia ac ipsum Matricis titulum impugnaverat. Sed cum a perturbationibus haud abstinuissent s. Petri Capitulares, et populares factiones sedictionesque in aevum producerentur, anno 1757 volvente, saecularis potestas rebus Ecclesiae sese immiscens, quin potius Litterarum Apostolicarum observantiam indiceret ac tueretur, decreto ad hoc edito, etiam s. Petri Collegiatae Matricis titulum tribuit, eamque absolute independentem a s. Georgii Ecclesia fecit, utrique proprium territorium constituens, limitibus descrpitis interceptum.

Per istam civitatis divisionem, a functionibus peragendis extra proprium districtum abstinere debuerunt s. Georgii Canonici: mansit sed utrique Capitulo ius se statis diebus ad proprias filiales Ecclesias conferendi ut functiones peragerent, prouti ab utriusque Collegiatae erectione in usu erat. Ita perfectum quodammodo aequilibrium inter aemulas Collegiatas se instaurasse rata est saecularis potestas, et cuiuslibet perturbationis occasionem in futurum removisse.

Ast Collegiatae s. Georgii ius ad functiones peragendas acriter inficiabantur administratores (qui et oeconomi vel procuratores vocabantur) temporalium bonorum Ecclesiae s. Ioannis, quae una ex filiabus erat eiusdem Ecclesiae Collegiatae s. Georgii, et anno 1599 per Episcopales Litteras fuerat in suffraganeam erecta. Licet enim huiusmodi oeconomi, omnibus in civitatis M Ecclesiis existerent ad temporalium bonorum administrationem gerendam, et duarum Collegiatarum Capitulis ius competeret eos etiam inter laicos eligendi, et cuique filiali Ecclesiae praeponendi ; tamen isti qui Ecclesiae. s. Ioannis bona administrabant, cum de clero essent, bellum Capitulo s. Georgii indicere ceperunt. Itaque primo ius electionis absolutum Capitulo detrectare, dein anno 1660 volvente, conventione cum eo inita, ius obtinere valuerunt per triennium successores sibi eligendi a Capituli Praeposito approbandos: tandem absolute opponi ne Capitulum, vel eius pars, statis diebus ius exerceret functiones peragendi in Ecclesia s. Ioannis, foedere ad hoc inito cum Capellanis in eadem Ecclesia, a Capituli Praeposito deputatis. Et licet eos constanter damnassent uno ore Episcopi et saecularis potestas, ab instituto non destiterunt; anno 1824 canonicalibus stallis in eadem Ecclesia proprio marte constructis, capitulari more sese gerere, et factionibus popularibus scandalisque excitatis, armaria quandoque claudendo ne paramenta aliaeque sacrae supellectiles in promptu essent, quandoque tintinnabulis millia auferendo, quandoque organa vitiando, praesertim solemnioribus diebus, ab Ecclesia quam suam dicebant, Capitulum arcere studuerunt.

Obstitit illis praedecessorum suorum vestigiis inhaerens po

« ÖncekiDevam »