Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ferret, et illius judicio submitteret, cui Ecclesiam docendi regendique, et fratres suos confirmandi cura divinitus commissa est. Perventus autem ad Beatissimi Patris pedes, Delegatus noster Suam Sanctitatem, nostro nomine, humillime exoravit, ut operam nostram aut emendationibus puriorem, aut additamentis fortiorem, pro sua sapientia, efficere, atque Apostolica auctoritate munire dignetur, ita ut omnia istius Concilii Decreta a clero fidelibusque pro regula bona omninoque tuta haberi possint, in qua omnes assertiones, omniaque verba ad normam sanæ doctrinæ redacta fuerint. Qui noster Delegatus ab amantissimo Patre peculiari benignitate exceptus est: Sua enim Sanctitas Sacræ Concilii Congregationi mandavit, ut ad examen Synodi nostræ sine mora procederet. Hac vero recognitione juxta omnes regulas statutasque formulas limatissime tractata, et tamen citius quam mos est absoluta, prodiit Sanctæ Sedis Apostolicæ de nostro Concilio judicium, integraque Decretorum nostrorum approbatio. Hanc approbationem cum Episcopus Ambianensis, acceptis etiam a Sua Sanctitate aliis summæ benevolentiæ signis, ad nos reversus attulerit, Concilium nostrum incunctanter publicandum judicavimus. Mittimus ad vos Epistolam qua Præfectus Congregationis Concilii, Eminentissimus Cardinalis MAÏ, tot nominibus in universa ecclesia clarissimus, nostra Decreta a Summo Pontifice approbata fuisse nobis renuntiavit. Hanc Epistolam perlegite, ut Sanctæ Sedis spiritum et mentem altius intelligatis, et ejus hortationibus ro

boremini. Unusquisque hujus Provinciæ Episcopus satagat ut omnia quæ de repellendis quibusdam pravis opinionibus, de consuetudinibus in Provincia Remensi existentibus, de Scriptoribus catholicis, de directione educationis et scholarum, et aliis rebus stabilita et indigitata sunt, ab omnibus fideliter observentur. Interim Deum pacis obsecramus, ut aptet nos in omni bono, omnes sint in eodem sensu et eadem sententia, et veritatem cum charitate facientes, corde magno et animo volenti Sanctæ Ecclesiæ unitati atque utilitati, pro suis quisque viribus, deserviant, laboresque suos impendant, quorum mercedem Christus in cœlis copiosam esse testatus est.

Datum Remis, in ædibus nostris, sub signo sigilloque nostris ac subsignatione Secretarii nostri, anno Domini millesimo quinquagesimo tertio mensis Aprilis die nona.

TH. CARDINALIS GOUSSET.

De Eminentiæ suæ Mandato:

THEUREL, Can. Sec.

CONCILII PROVINCIÆ REMENSIS,

ANNO MDCCC LIII

CELEBRATI,

PRÆSIDE EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO

CARDINALI GOUSSET,

ARCHIEPISCOPO REMENSI.

LITTERÆ DE INDICENDO ET CONVOCANDO PROVINCIE REMENSIS CONCILIO.

THOMAS-MARIA-JOSEPHUS, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ tituli S. Callixti Presbyter Cardinalis GOUSSET, miseratione divina et Apostolicæ Sedis gratia Archiepiscopus Remensis, etc.;

Reverendissimis fratribus Episcopis, nec non venerabilibus Capitulis, aliisque Provinciæ nostræ Remensis, qui de jure vel consuetudine tenentur Concilio provinciali interesse, salutem in Domino.

In ultima sessione Synodi nostræ provincialis in civitate Suessionensi habitæ, anno 1849, denuntiavimus proximum Concilium anno sequenti in ipsa nostra Ecclesia metropolitana celebrandum. Cum autem, propter diversa onera et officia a nobis quidem inexspectata, præscriptionis hujus executionem procrastinare coacti fuerimus, atque urgeat nos sacrosancta Synodus Tridentina, cujus decretis statutum

est ut Concilia provincialia, pro moderandis moribus, corrigendis excessibus, controversiisque componendis, renoventur, ac propterea Metropolitanus, quolibet saltem triennio, non prætermittat Synodum in sua provincia cogere, Concilium nostrum provinciale in ecclesia Ambianensi celebrandum indiximus, illudque decima die Januarii proxime futuri inchoari decernimus.

Itaque Reverendissimos in Christo Fratres, Catalaunensem, Bellovacensem, Suessionensem et Ambianensem Episcopos nostros Comprovinciales, nec non Capitula, et alios qui ex privilegio vel consuetudine jus habent in Concilio sedendi, hortamur ac mandamus ut ad prædictam Synodum, assignata die, conveniant; ipsi quidem, nisi legitimo retenti fuerint impedimento, quod per procuratores probare tenerentur.

In hac autem Synodo provinciali agetur de seminariorum studiis, de servandis usibus quibusdam piis, et consuetudinibus apud provinciam vigentibus, aliisque ad disciplinam ecclesiasticam spectantibus, prout expedire Concilii Patres judicaverint.

Datum Lutetiæ Parisiorum, sub signo sigilloque nostris, anno Domini millesimo octingentesimo quinquagesimo secundo, mensis autem Novembris die vigesima quinta.

TH. CARDINALIS GOUSSET, Arch. Remensis.

De Eminentiæ suæ Mandato:

THEUREL, Can. a Secretis.

« ÖncekiDevam »