Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPUT VIII.

De absolutione sacramentali.

[ocr errors]

Jam in Concilio Suessionensi doctrinam exposuimus qua confessarii, laxiores opiniones vitando a rigidioribus etiam præservantur. Hausimus in Encyclica Leonis Papæ Duodecimi, ad extensionem Jubilæi, sapientissimam regulam, juxta quam confessario, ut absolvere possit et debeat, sufficit ab eo non perspici signa quibus peccatores sensu doloris et pœnitentiæ, saltem ad Dei gratiam in sacramento impetrandam disponente, carere prudenter judicet. Prænotavimus etiam qua patientia et mansuetudine, qua charitatis industria, cum ipsis agendum sit. His generalibus regulis monitum particulare adjungendum esse ducimus. Nostris temporibus specialiter attendenda est quædam peccantium categoria, quam apud nos numerosissimam esse quotidie lugemus. Multi sunt qui, a falsa et impia philosophia delusi, nulli tamen sectæ hæreticæ publice aut occulte nomen dantes, quasdam opiniones aut assertiones vel raro et obiter, vel sæpius in medium proferunt, quæ notioribus fidei articulis aut etiam generatim christianæ fidei adversantur. Cum autem illi de sua conversione cogitare incipiunt, experientia constat eos plerumque vitam christianam firmiter amplexuros fore, si devicta, qua præcipue detinentur erga confessionem sacramentalem, repugnantia, tribunal pœnitentiæ saltem adierint. Confessarii igitur nihil

negligant ut eis, hunc primum conversionis gradum inchoantibus, via ad reconciliationem facilior sternatur, caveantque ne rigidiores eis imponant conditiones, priusquam illis absolutionem impertiantur. Prudenter suggerant ea quæ ad reparationem scandali opportune fieri possunt, sciantque ad hoc, pluribus in casibus, sufficere publicam vitæ christianæ professionem.

CAPUT IX.

De Ordinum monasticorum piarumque Congregationum cum Sancta Sede relationibus.

Cum ea pars gregis dominici quæ, viam perfectionis evangelicæ ingressa, sub conventuali disciplina degit, Summo Pastori, Sanctæque Matri Ecclesiæ, magnopere dilectioni et curæ semper fuerit, nostrum provinciale Concilium, in Suessionensi civitate celebratum, exponendis muneribus et juribus Episcoporum erga Ordines monasticos vel Congregationes pias sedulo operam dedit.

Hic autem omnia confirmantes quæ ibi proposita sunt, duo addenda judicamus primum nempe, quod ad mentem decreti Clementis VIII, Romæ dati die 26 maii 1593, juxta quod non licet Superioribus regularium confessiones subditorum audire, nisi quando peccatum aliquod reservatum admiserint, aut ipsimet subditi sponte aut proprio motu id ab eis petierint, presbyteri sæculares piarum Congregationum, fæminarum præcipue, Superiores non simul

ordinario earum confessiones excipiendi munere fungantur.

Secundum et id quoque præstantissimum, videlicet ut si quando adsint in aliqua diœcesi hujusmodi Congregationes quæ, etsi Ordinem proprie regularem non efficientes, tamen regulam sequuntur a Christi Vicario approbatam, Episcopus, quoad illas, sedulo curet ne fines hic transiliat sibi a Pontificia Potestate præstitutos.

Quod si illæ familiæ, quamvis institutum sequantur nondum a Romana Sede approbatum, tamen extra limites unius dioeceseos diffundantur, et in ipsis quæstiones exoriantur quæ sive ad constitutiones sive ad regimen generale pertineant, tunc cavebit Episcopus ne tanquam supremus moderator et judex illas dirimere præsumat; id enim ipsius non est, nisi nisi specialem ad hoc a Summo Pontifice facultatem acceperit. Sed in similibus rerum adjunctis, paterno tantum affectu interveniet, sapientibusque consiliis. Quod si, ad solvendas difficultates, hæc officiosa ipsius mediatio impar remanserit, tum ad Christi Vicarium est recurrendum.

CAPUT X.

De cultu Sacratissimi Cordis Jesu.

Inter innumera quæ Salvator noster Jesus Christus Sanctæ Ecclesiæ beneficia contulit, eximium sane locum obtinet cultus Sacratissimi sui Cordis quem, sub ea forma qua nunc insignitur, ultimis hisce tempori

bus sponsæ suæ inspiravit. Ubicumque enim cultus ille inducitur aut inductus viget, hic splendere incipiunt aut refulgent amor divinæ Eucharistiæ, frequentiorque ipsius visitatio et receptio, quæ divina Eucharistia, vitæ totius spiritualis et fons et centrum est, perfectio ac robur. Jam vero per hos effectus, ecquis non videat potentissimum et maxime opportunum remedium iis exhiberi malis de quibus maxime dolet piissima mater Ecclesia, quod nempe multorum in cordibus refriguerit charitas et a pluribus heu ! christianis deserta Sacramenta sint? Quid quod, ætate hac nostra, in immensum veluti creverint superbiæ spiritus et inordinatus sui amor? At enim quomodo ista starent, si Cor illud coleretur de quo pronuntiavit Jesus ipse: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde?

Studeant igitur et sacri verbi præcones, et qui curam gerunt animarum, huic devotioni tum sibi magis ac magis intelligendæ et comparandæ, tum etiam animabus, iis præcipue quæ perfectiora æmulantur, aperiendæ ac inculcandæ ; idque sibi et aliis persuadere nitentes, quod felix plurimorum experientia comprobavit et comprobat, videlicet, Cor Jesu amantissimum divitias gratiæ suæ abundantissime in eos effundere omnes qui sui cultum amplectuntur, et sollicite curant ab aliis amplectendum. Prætereaque id sibi habeant alte animo infixum, illos nempe concionatores qui huic devotioni exercendæ ac prædicandæ sedulo incumbunt, movendorum animorum miranda vi atque arte pollere.

Hanc porro adhortationem eo promptiore mentis affectu commendamus, majorique instantia, quod pulcher adeo ac fructuosus cultus ille in patria nostra ortum habuerit, et in generali conventu cleri Galliarum anno 1764, Parisiis habito, præsidente Archiepiscopo Remensi, omnes quotquot aderant Episcopi consilium unanimiter inierunt devotionem et officium Sacri Cordis Jesu in respectivis suis diœcesibus statuendi, et collegas suos absentes encyclicis litteris invitandi ut eamdem agendi rationem sequerentur.

Jam vero ut hæc commendatio nostra certius atque plenius scopum suum obtineat, nostri in vinea Domini cooperatores piis fidelibus auctores sint ut confraternitati Sacratissimi Cordis Jesu, tam multis amplisque indulgentiis ab Apostolica Sede ditatæ, sese aggregent, vel jam aggregati, tali ac tanto nomine digniorem in dies vitam agant.

CAPUT XI.

De cultu Immaculati Cordis Mariæ;

Præcedentem cohortationem nostram imperfectam esse putaremus, nisi etiam quotquot in nostra Provincia sacro ministerio incumbunt, ad cultum Immaculati Cordis Deiparæ adaugendum excitaremus. Neque enim unquam a Filio sejungenda Mater. Namque, uti ait S. Bernardus, « Opus est mediatore ad mediatorem Christum, nec alter nobis utilior quam Maria (1) »

(1) Ex sermone de duodecim stellis.

« ÖncekiDevam »