Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ris munere fungi, nec ab omnibus tractandas esse theologicas quæstiones quæ scientiam inter laïcos haud pervulgatam requirunt; idcirco in his casibus valde expedire ut ecclesiasticos adeant doctrina, pietate, prudentiaque conspicuos, a quibus monita postulent et accipiant. Norunt etiam in rebus difficilioribus sapientis esse christiani ut non sine auxilio maturaque consideratione eas dirimendas aggrediantur. Cum autem ipsis cordi sit a recta veritatis via non aberrare, semper in hac firma persuasione salubriter perseverent se hunc scopum tuto assecuturos fore si, dum scribere parant, oculos in Episcopatum, atque ante omnia et maxime in Apostolicam Sedem conversos teneant.

CAPUT XVI.

Directorium pro scholis et educatione.

In regimine scholarum hæc primaria lex esto: Educationis scopus est adolescentes informare præcipue ad vitam christianam, ac simul ad vitam civilem et disciplinas quæ ad eam pertinent. Huic officio gymnasia, quæ pro pueris instar familiæ sunt, non minus perfecte debent satisfacere quam ipsa educatio domestica, cujus vices explent.

Quem ad finem ut scholæ recte dirigantur, non sufficit adolescentes sacris concionibus adesse, in quibus veritatum supernaturalium doctrina traditur, sed requiritur insuper ut naturales etiam diciplinæ non modo christianæ animorum culture haud noceant,

sed ipsi inserviant ac famulentur, et religio sit instar mentis quæ studiorum molem agitet, et toto eorum corpore misceatur. Hunc instituendæ juventutis ordinem, omni tempore observandum, præsentis ævi conditio strictius exigit : nihil enim non moliri debet educatio, ut juvenes efficiantur in fide fortes et robusti, cum eos, e scholis egressos, perversarum doctrinarum illecebræ et assultus undequaque circumveniant.

[ocr errors]

In hac christiana studiorum ordinatione speciatim attendendum est ad triplicem eorum partem, quæ litteras, historiam, philosophiam complectitur. Ut hæ tres disciplinæ sapienter disponantur, professores in primis meditentur veritatem hanc, totius educationis christianæ cardinem, scilicet, ordinem naturalem et ordinem supernaturalem, etsi essentialiter distinctos, ita apud christianos conjungi, ut per istam unionem ordo naturalis in se ab altero suscipiat superiores illlustrationes, quibus diversimode perficitur.

Primo quidem in litteratura abundant pulchri naturalis elementa, quæ ingenium humanum propriis viribus percipit et elaborat. Refulget hoc pulchritudinis ordo in multis ethnicorum scriptorum libris, ubi, magna ex parte, in exquisita formarum cultura et mirabili arte situs est. Sed, postquam Evangelium hominum animos illustravit et fovit, atque ampliora et altiora intellectui cordique humano spatia reseravit, tunc apparuit novus pulchritudinis supernaturalis ordo, qui, in se sublimior, alterius ordinis substantiam perficit, et pulchri naturalis formas accipiens' propriam tamen suam expressionem gignit, ut vi

dere est in multis libris, poëmatibus et orationibus quibus christiani ingenii majestas inclaruit. Professores ergo non exponant ethnicæ litteraturæ monumenta, quin et christianæ documenta atque exemplaria tradant, et elementorum, quæ ipsi propria sunt, influxum solerter demonstrent.

De historia idem dicendum est. Apud omnes populos apparent naturalia societatis civilis elementa, nempe, familia, viri et mulieris connubium, parentum et filiorum relationes, divitum et pauperum distinctio, publica privataque jura, imperium et obedientia, et ea quæ ex his procedunt. Sed manifestum est hæc verba apud populos supernaturali Evangelii luce illuminatos non omnino easdem ideas includere quas in tenebris sæculorum paganorum significabant, et christianas horum elementorum notiones non modo plurimum differre ab ideis corruptis inter paganos prævalentibus, sed etiam multo superiores existere notionibus rectis quas illi solo lumine naturali percipere et efformare poterant. Unde societatis civilis principia, revelationis Evangelicæ virtute elaborata et quasi transformata, ad majorem dignitatem et excellentiam elevata sunt. Nullam ergo curam negligant historiæ professores, ut hanc elementorum naturalium cum elemento supernaturali conjunctionem, et mirabiles istius unionis effectus suis alumnis gradatim patefaciant.

Quoad philosophiam, plurima quidem sunt in catholicis scholis elementa, quæ philosophis etiam paganis ingenii humani vires subministrarunt, sed

adsunt alia quæ non a solo hoc fonte emanant. Falsissimum est philosophiæ disciplinam apud nos solius rationis naturalis esse fœtum. Nam primo in doctrina catholica regulam habent professores, quæ ipsis theses repellendas indigitat, atque etiam admonet hæc aut illa ratiocinia vitium aliquod includere, eo ipso quod conclusiones fidei haud consentaneas generent. Unde fit ut in scholis catholicis perfecta et firma sit consensio circa plurimas veritates philosophicis argumentis demonstrandas, de quibus dubium et maxima discordia invenitur in scholis quibus doctrina fidei non præfulget. Qui ergo proclamarent lectiones philosophicas catholicarum scholarum ita instituendas esse, ut a lumine supernaturali præscindatur, illi aut somniarent abstractionem quæ mera fictio est, aut, si revera ita fieret, philosophiæ documenta, dissoluta sua in scholis nostris unitate, doctrinis variis et peregrinis abducerentur (1), et sæpissime, ut evenit in scholis quæ foris sunt, omni vento doctrinæ circumferrentur (2). Secundo, plurimæ sunt de Dei notione, ejusque attributis, de mundi origine, de providentia, de religione, de virtutibus, de fine hominis veritates, quas, postquam eas a Revelatione didicerint, philosophi christiani suis argumentis comprobant, sed quæ a philosophia humana inventæ non sunt: quod evidenter apparet, ut duo tantum exempla promamus, tum dogmate de creatione e nihilo, tum præcepto de summa dilectione erga Deum habenda, quæ philoso

(1) S. Pauli ad Hebr. xIII, 9. (2) ad Eph. iv, 14.

phia christiana unanimiter demonstrat, dum, priusquam Evangelii lux oriretur, has veritates præcipuas ethnica sapientia nec habuerit perspectas, nec inquirendas suspexerit. Tertio, clarissimi Patres et theologi, et eminentes quidam philosophi christiani, dum omnium veritatum complexionem intuentes mutuam earum irradiationem speculabantur, conceptus attigerunt, ut nemo nescit, sublimiores, quibus philosophicas etiam quæstiones vividioris lucis radius penetravit. Cum ergo philosophia supernaturali revelationis lumine multifariam connectatur, et ab eo dirigatur, foveatur et crescat, periculosa profecto illusio de rationis viribus adolescentium animo invaderet, si ita docerentur ut rectam, in scholis nostris, philosophiæ ordinationem, augmentum et perfectionem, solius rationis operationi attribuere possent. Ostendant ergo professores hanc disciplinam, sub diversis respectibus, apud nos non eam esse quam philosophus, solo ingenii humani adjutorio utens, efformaret, sed eam cui theologia, revelatione fundata, facem præfert, regulam præscribit, et incrementa præstat.

Præmissis generalibus istis regulis, opportunum judicamus monita particularia adjungere quæ præcisius hodiernis educationis necessitatibus congruant.

[blocks in formation]

In Synodo Suessionensi jam plura de studiis decrevimus. Diximus qua diligentia, qua proportione,

« ÖncekiDevam »