Sayfadaki görseller
PDF
ePub

LITTERÆ

EMI AC RMI CARDINALIS MAII,

SACRE CONGREGATIONIS CONCILII PRÆFECTI,

AD EMUM AC RMUM CARDINALEM GOUSSET,

ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM.

EME AC RME DNE DNE OBSME.

Habebis una cum hisce Litteris decretorum exemplar secundæ Synodi ab Ema Tua et Antistibus istius Rhemensis Provinciæ Januarii mense labentis anni celebratæ, quam ex Sextina lege hujus sacri Concilii Tridentino juri tuendo interpretandoque præpositi judicio et auctoritati subjiciendum curasti. Hic porro Patrum purpuratorum Ordo qui vehementer Emæ Tuæ alteris Litteris diei 19 Februarii 1850 gratulatus jam est de redintegrata a Te synodorum ratione, nunc majorem in modum ipsi Tibi plaudit, quod tertio a prima synodali actione anno dilapso idem opus instauraveris, atque ita saluberrimum Tridentini Concilii hac de re præceptum religiose studueris adimplere. Et vero cum in ista Galliarum Natione conjunctis animis, collatisque una consiliis Episcopi vigiles continuo agunt super gregem suum excubias ut fortes in fide resistant teterrimo humani generis adversario, qui tanquam leo rugiens assidue circuit quærens quem devoret, profecto, neque huic Congre

gationi Concilii, nec ulli dubium de ampliori communi bono esse potest, imo et spes affulget certissima, fore ut ampla istius Ditionis Ecclesiæ tam diuturno sævissimoque turbine exagitata in tutissimo tranquillitatis portu tandem aliquando conquiescant. Etenim «< cum (liceat veritatis Magistri sapientissima uti sententia) fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quæ possidet. » (Luc. 11-21.)

Atque hujus præclaræ vigilantiæ vestræ documentum certe præbuit tempestiva damnatio libelli, quo per veterum artium insidias relaxari, et, si fieri posset, plane disrumpi caritatis et studii vincula enixe tentatum est, quibus inclytæ Ecclesiæ Galliarum Romanæ devinciuntur, quæque arctiora in præsens, Deo miserante, effici visa sunt. Itaque gratissimum mihi est, quod modo incumbit, munus declarandi Emæ Tuæ meritas præconii laudes, quas non solum Emi College mei, sed et Pontifex Maximus, cui de hoc toto negotio rite relatum est, omnibus Concilii Patribus impertiri voluerunt.

Cæterum in eo, quod inseritur, folio, reperies, quæ pauca speciatim adnotanda censuit sacer hic Ordo. Ego vero, qui hactenus meorum Collegarum nomine scripsi, peculiares obsequii mei sensus profiteor Emæ Tuæ, cui manus humillime deosculor.

Eminentiæ Tuæ,

Romæ 31 Martii 1853.

A. CARD. MAIUS PREF".

A. QUAGLIA Secretarius.

Dilectis Filiis Nostris S. R. E. Cardinalibus et Venerabilibus Fratribus Archiepiscopis et Episcopis Galliarum.

PIUS PP. IX.

Dilecti Filii Nostri, et Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Inter multiplices angustias, quibus undique premimur pro commissa Nobis, licet immeritis, arcano Divinæ Providentiæ consilio omnium Ecclesiarum sollicitudine asperrimis hisce temporibus, quibus multi nimis ex eorum numero esse videntur, qui, uti prænuntiavit Apostolus « sanam doctrinam non « sustinent, sed ad sua desideria coacervantes sibi magistros a << veritate auditum avertunt, et seductores proficiunt in pejus, er«rantes, et in errorem mittentes (1) » maxima certe lætitia perfundimur, cum ad inclytam istam tot sane nominibus illustrem, ac de Nobis præclare meritam Galloruin nationem oculos, mentemque Nostram convertimus. Summa enim paterni animi Nostri consolatione videmus quomodo in ipsa natione, Deo bene juvante, Catholica Religio, ejusque salutaris doctrina magis in dies vigeat, floreat, ac dominetur, et quanta cura et studio Vos, Dilecti Filii Nostri, ac Venerabiles Fratres, in sollicitudinis Nostræ partem vocati, ministerium vestrum implere, ac dilecti gregis Vobis commissi incolumitati et saluti consulere contendatis. Atque hujusmodi Nostra consolatio majorem in modum augetur, cum ex obsequentissimis, quas ad nos scribitis, Litteris magis magisque noscamus qua filiali pictate, amore, et observantia prosequi gloriemini Nos et hanc Petri Cathedram catholicæ veritatis et unitatis centrum, ct omnium Ecclesiarum omnino caput, matrem, atque magistram (2), ad quam omnis obedientia et honor est deferendus (3), ad quam propter potiorem principalitatem necesse est omnem convenire

(1) Epist. II. ad Timot. Cap. IV. v. 3. 4. Cap. III. v. 13. (2) S. Cyprian. Epist. 45. S. August. Epist. 162. et alii. (3) Concil. Ephes. Act. IV.

Ecclesiam, hoc est qui sunt undique fideles (1). Neque minori certc afficimur jucunditate, cum haud ignoremus, Vos gravissimi cpiscopalis vestri muneris et officii optime memores sedulam in Dei gloria amplificanda, ejusque Sanctæ Ecclesiæ causa propugnanda, impendere operam, atque omnem pastoralem vestram curam et vigilantiam adhibere, ut ecclesiastici vestrarum Diœcesium Viri quotidie magis digne ambulantes vocatione, qua vocati sunt, virtutum omnium exempla Christiano populo præbeant, proprii ministerii munia diligenter obeant, atque ut fideles Vobis commissi magis in dies enutriti verbis fidei, et per gratiarum charismata confirmati, crescant in scientia Dei et instent viam quæ ducit ad vitam, ac miseri errantes ad salutis semitam redeant. Hinc pari animi Nostri gaudio cognoscimus qua alacritate Vos Nostris desideriis ac monitis obsecundantes Provincialia Concilia concelebrare studeatis, ut in vestris Diœcesibus et fidei depositum integrum, inviolatumque eustodiatur, et sana tradatur doctrina, et divini cultus honor augeatur, et Cleri institutio ac disciplina corroboretur, et morum honestas, virtus, religio, pietas undique fausto felicique progressu magis in dies excitetur, et confirmetur. Atque vehementer gaudemus dum conspicimus, in quamplurimis istis Diœcesibus, ubi hactenus peculiaria rerum adjuncta minime obstiterunt, Romanæ Ecclesiæ Liturgiam singulari vestro studio juxta Nostra desideria fuisse restitutam. Quæ sane res eo magis grata Nobis accidit, quod noscebamus in multis Galliæ Diœcesibus ob temporum vicissitudinem haud ea fuisse servata, quæ sanctus Decessor Noster Pius V provide sapienterque statuerat suis Apostolicis Litteris septimo Idus Julii anno 1568 datis, quarum initium « Quod a Nobis postulat. » Etsi vero hæc omnia non sinc magna animi Nostri voluptate, et insigni Vestri Ordinis laude commemorare lætamur, Dilecti Filii nostri, ac Venerabiles Fratres, tamen dissimulare non possumus gravem sane tristitiam, et mororcm, quo in præsentia vehementer angimur, cum noscamus quas dissensiones antiquus inimicus inter Vos excitare conetur ad vestram animorum concordiam labefac(1) Irenæus adversus hæreses. Cap. III.

tandam, et infirmandam. Itaque pro Apostolici Nostri ministerii munere, et summa illa, qua Vos, et istos fideles populos prosequimur, caritate, has Vobis scribimus Litteras, quibus intimo Nostro cordis affectu Vos alloquimur, Dilecti Filii Nostri, et Venerabiles Fratres, atque una monemus, hortamur, et obsecramus, ut quotidie magis arctissime inter Vos caritatis fœdere devincti, et obstricti, atque unanimes, et id ipsum invicem sentientes, omnia dissidia quæ antiquus hostis commovere adnititur, pro eximia vestra virtute propulsare, ac penitus eliminare studeatis, et solliciti sitis cum omni humilitate et mansuetudine servare in omnibus unitatem spiritus in vinculo pacis. Ea enim sapientia præstatis, ut quisque Vestrum optime sciat quantopere sacerdotalis, et fida animorum, voluntatum, et sententiarum concordia ad Ecclesiæ prosperitatem, atque ad sempiternam hominum salutem procurandam sit necessaria, atque proficiat. Quam quidem animorum, et voluntatum concordiam, si unquam alias, nunc certe studiis omnibus inter Vos foveatis oportet, cum præsertim ob egregiam Carissimi in Christo Filii Nostri Napoleonis Francorum Imperatoris voluntatem, ejusque Gubernii operam, nunc catholica istic Ecclesia omni pace, tranquillitate et favore fruatur. Atque hæc fausta in isto Imperio rerum ac temporum conditio majori Vobis stimulo esse debet, ut una eademque agendi ratione omnia conemini, ut divina Christi religio, ejusque doctrina, ac morum honestas, pietas, altissimis ubique in Gallia defigatur radicibus, et optima, atque intaminata juventutis institutio magis in dies procuretur, atque ita facilius hostiles inhibeantur, et frangantur impetus, qui jam eorum conatibus manifestantur qui fuere, et sunt constantes Ecclesiæ et Christi Jesu hostes. Quapropter, Dilecti Filii Nostri, et Venerabiles Fratres, majore quo possumus studio a Vobis etiam atque etiam exposcimus, ut in Ecclesiæ causa, ejusque salutari doctrina, ac libertate tuenda, aliisque omnibus episcopalis vestri muneris partibus obeundis nihil potius, nihil antiquius habere velitis, quam ut concordissimis animis id ipsum dicatis omnes, ac perfccti sitis in eodem sensu et in eadem sententia, et omni fiducia Nos et hanc Apostolicam Sedem consulatis ad omnem cujusque generis quæstionem, et controver

« ÖncekiDevam »