A Dissertation Upon the Distinctions in Society, and Ranks of the People, Under the Anglo-Saxon Governments

Ön Kapak
W. Clarke and Sons, 1818 - 435 sayfa
 

Seçilmiş sayfalar

Diğer baskılar - Tümünü görüntüle

Sık kullanılan terimler ve kelime öbekleri

Popüler pasajlar

Sayfa 395 - Ceteris servis non in nostrum morem, discriptis per familiam ministeriis, utuntur. Suam quisque sedem, suos penates regit. Frumenti modum dominus aut pecoris aut vestis, ut colono, injungit, et servus hactenus paret. Cetera domus officia uxor ac liberi exsequuntur. Verberare servum ac vinculis et opere coercere rarum. Occidere solent, non disciplina et severitate, sed impetu et ira, ut inimicum, nisi quod impune est.
Sayfa 359 - Aleam, quod mirere, sobrii inter seria exercent tanta lucrandi perdendive temeritate, ut, cum omnia defecerunt, extremo ac novissimo jactu de libertate ac de corpore contendant.
Sayfa 385 - Dicunt, quia die quadam cum advenientibus nuper mercatoribus multa venalia in forum fuissent conlata, multique ad emendum confluxissent, et ipsum Gregorium inter alios advenisse ac vidisse inter alia pueros venales positos, candidi corporis, ac venusti vultus, capillorum quoque forma egregia. Quos cum aspiceret, interrogavit, ut aiunt, de qua regione vel terra essent adlati. Dictumque est quod de Brittania insula, cuius incolae talis essent aspectus.
Sayfa 385 - Rursus interrogavit, utrum iidem insulani Christiani, an paganis adhuc erroribus essent implicati. Dictumque est quod essent pagani. At ille intimo ex corde longa trahens suspiria:
Sayfa 385 - Rursus ergo interrogavit, quod esset vocabulum gentis illius. Responsum est, quod Angli vocarentur. At ille, " Bene," inquit ; " nam et angelicam habent faciem, et tales angelorum in caelis decet esse coheredes.
Sayfa 75 - Gradus quin etiam et ipse comitatus habet judicio ejus, quem sectantur: magnaque et comitum aemulatio, quibus primus apud principem suum locus, et principum, cui plurimi et acerrimi comites. Haec dignitas, hae vires, magno semper electorum juvenum globo circumdari, in pace decus, in bello praesidium.
Sayfa 386 - There is a seaport town, called Bristol, opposite to Ireland, into which its inhabitants make frequent voyages on account of trade. Wulfstan cured the people of this town of a most odious and inveterate custom, which they derived from their ancestors, of buying men and women in all parts of England, and exporting them to Ireland for the sake of gain.
Sayfa 181 - Nullas Germanorum populis urbes habitari, satis notum est : ne pati quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. Vicos locant, non in nostrum morem, connexis et cohaerentibus aedificiis : suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi.
Sayfa 356 - De soliitione liberi vel servi.2 §. 1. Si quis de servo patre natus sit et matre libera, pro servo reddatur ocvisus in ea parte, quia semper a paire non a matre generations ordo texitur.
Sayfa 413 - Conqueror, si servi permanserint sine calumniA per annum et diem in civitatibus nostris vel in burgis in muro vallatis, vel in castris nostris, a die illd liberi efficiuntur, et liberi d jugo servitutis sucesint in perpetuum.

Kaynakça bilgileri