Sayfadaki görseller
PDF
ePub

De usuris.

V. Item in eodem Concilio, seu in decretis Papae Leonis, necnon et in Canonibus qui dicuntur Apostolorum, sicut et in Lege ipse Dominus praecepit, omnino omnibus interdictum est ad usuram aliquid dare. Ibid. c. 5.

De Presbyteris Missas cantantibus et non communicantibus.

VI. Auditum est aliquos Presbyteros Missam celebrare, et non communicare. Quod omnino in Canonibus Apostolorum interdictum esse legitur. Vel quomodo dicere rectè potest, si non communicaverit: Sumpsimus, Domine, sacramenta? Ibid. c. 6.

De his qui à Synodo vel à suo Episcopo damnati sunt.

VII. Haec vero per singula capitula in statutis Nicaeni Concilii legere potestis, seu in aliis sanctorum Patrum synodalibus edictis et in Antiocheno Concilio, quod his qui damnati sunt à synodo vel à suo Episcopo, et posteà ministrare praesumunt, praecipitur ut nullus audeat communicare. Si quis vero eis communicaverit, simili sententiae e subiaceat sicut et damnatus. Ibid. c. 6. 7.

De suffraganeis Episcopis.

VIII. Item in eodem Concilio, ut ad metropolitanum Episcopum suffraganei respiciant, et nihil novi audeant facere in suis parochiis sine conscientia (et consilio f) sui Metropolitani, nec Metropolitanus sine eorum consilio. Ibid. c. 8.

De Chorepiscopis.

IX. Item in eodem Concilio, simul et in Ancyronensi, ut Chorepiscopi cognoscant modum suum, et nihil faciant absque licentia Episcopi in cuius parochia habitant. Ibid. c. 9. De Episcopis vel quibuslibet ex Clero.

X. Item in eodem Concilio, ut Episcopus vel quilibet ex clero sine consilio vel litteris Episcoporum vel Metropolitani non audeant regalem dignitatem pro suis causis clamare, sed in communi Episcoporum Concilio causa examinetur. Ibid. c. 10. De ordinationibus vel quibuslibet negotiis.

XI. Item in eodem Concilio, simul et in Sardicensi, necnon et in decretis Innocentii Papae, ut nullus Episcopus in alterius parochia ordinationes aliquas audeat facere, vel negotia peragere quae ad eum non pertinent. Ibid. c. 11.

De cura Episcoporum.

XII. Item in eodem Concilio, ut Episcopus eius Ecclesiae curam habeat ad quam ordinatus est. Ibid. c. 12.

e) al. mss. sententia. ·

f) Desunt in al. mss.

De provincialibus Episcopis.

XIII. Item in eodem Concilio, necnon et in Chalcedonensi, ut provinciales Episcopi cum suo Metropolitano bis in anno propter causas Ecclesiae Concilia celebrent. Ibid. c. 13.

De Monachis et Clericis.

XIV. In Concilio Laodicensi, necnon et in Africano, praecipitur ut Monachi et Clerici tabernas non ingrediantur edendi vel bibendi causâ. Ibid. c. 14.

De die dominica, qualiter servanda sit.

XV. Item in eodem Concilio praecipitur ut à vespera usque ad vesperam dies dominica servetur. Ibid. c. 15.

De ignotis Angelorum nominibus.

XVI. Item in eodem Concilio praecipitur ut ignota Angelorum nomina nec fingantur nec nominentur, nisi illorum quos habemus in auctoritate. Hi sunt Michael, Gabriel, Raphael. Ibid. c. 16.

De mulieribus, ne ad altare accedant.

XVII. Item in eodem Concilio, quod non oporteat mulieres ad altare ingredi. Ibid, c. 17.

De Episcopis, ubi non oporteat eos ordinari.

XVIII. Item in eodem Concilio, necnon et in Sardicensi, quod non oporteat in villulis vel in agris Episcopos constitui. Ibid c. 19..

De Episcopis ordinandis vel quibuslibet ex Clero.

XIX. Item in Concilio Chalcedonensi, quod non oporteat Episcopum aut quemlibet ex clero per pecunias ordinari. Qui utrique deponendi sunt, et qui ordinat, et qui ordinatur, necnon et qui mediator est inter eos. Item de eadem re in Canonibus Apostolorum: Si quis Episcopus aut Presbyter aut Diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiciatur et ipse et ordinator eius, et à communione abscidatur. Ibid. c. 21. De libris canonicis.

XX. Item in eodem Concilio, ut canonici libri tantum legantur in Ecclesia. Ibid. c. 20.

De maleficis vel incantatoribus.

XXI. Item in eodem Concilio, ut coclearii, malefici, incantatores, et incantatrices fieri non sinantur: quos in Simone mago terribiliter Dominus damnavit. Ibid. c. 18.

De Monachis, Clericis, et Presbyteris.

XXII. Item in eodem Concilio infra duo g) capitula,

g) al. mss. dua,

necnon et in decretis Leonis Papae, ut nec Monachi nec Clerici nec Presbyteri in secularia negotia transeant. Ibid. c. 22. De servis alterius non sollicitandis.

XXIII. Item in eodem Concilio praecipitur ut servum alterius nullus sollicitet ad clericalem vel monachalem ordinem sine voluntate et licentia domini sui. Ibid. c. 22.

De stabilitate Episcoporum vel Clericorum.

XXIV. Item in eodem Concilio infra duo capitula, necnon et in Sardicensi, ut nec Episcopus nec Clerici transmigrent de civitate in civitatem. Ibid. c. 23.

De Presbyteris non absolutè ordinandis.

XXV. Item in eadem synodo, ut nullus absolutè ordinetur et sine pronuntiatione stabilitatis loci ad quem ordinatur. Ibid. c. 24.

De proposito Monachorum et Clericorum.

XXVI. Item in eodem Concilio, ut Clerici et Monachi in suo proposito et voto, quod Deo promiserunt, permaneant. Ibid. c. 25.

De Monachis qui ad clericatum provehuntur.

XXVII. Item in Decretis Innocentii Papae de eadem re, ut Monachus, si ad clericatum provehatur, propositum monachicae professionis non amittat. Ibid. c. 26.

De negotio Clericorum inter se.

XXVIII. Item in eodem Concilio, ut si Clerici inter se negotium aliquod habuerint, à suo Episcopo diiudicentur, et non à secularibus. Ibid. c. 27.

De conspiratione Clericorum vel Monachorum.

XXIX. Item in eodem Concilio, ut nec Clerici nec Monachi conspirationem vel insidias contra pastorem suum faciant. Ibid. c. 28.

De accusatione laicorum contra Episcopos.

XXX. Item in eodem Concilio, ut laici Episcopos aut Clericos non accusent, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio. Ibid. c. 29.

De monasteriis Deo dicatis.

XXXI. Item in eodem, ut loca quae semel Deo dicata sunt ut monasteria sint, maneant perpetuo monasteria, possint ultrà fieri secularia habitacula. Ibid. c. 3o.

De fide sanctae Trinitatis praedicanda.

nec

XXXII. In Concilio Carthaginensi. Primo omnium necesse est ut fides sanctae Trinitatis, et incarnationis Christi, passionis, resurrectionis, et ascensionis in coelos diligenter omnibus praedicetur. Ibid. c. 31.

De avaritia.

XXXIII. Item in eodem, de prohibenda avaritia, ut nullus alienos fines usurpet vel terminos patrum transcendat. Ibid. c. 32.

De his qui se convertunt ad Deum.

XXXIV. Item in eodem, de his qui in periculo constituti sunt, et convertunt se ad Deum, ut canonicè inquirantur de reconciliatione, et canonicè reconcilientur. Ibid. c. 33. De his qui non sunt bonae conversationis.

XXXV. Item in eodem, ut hi qui non sunt bonae conversationis, et eorum vita est accusabilis, non audeant Episcopos vel maiores natu accusare. Ibid. c. 54,

De his qui excommunicato communicaverint.

XXXVI. Item in codem, ut qui excommunicato praesumptiosè communicaverit, excommunicetur et ipse. Ibid. c. 55. De subiectione Presbyterorum.

XXXVII. Item in eodem Concilio infra duo capitula, ut nullus Presbyter contra suum Episcopum superbire audeat. Ibid, c. 36.

De Clericis ecclesiastici ordinis.

XXXVIII. Item in eodem, ut Clerici ecclesiastici ordinis, si culpam incurrerint, apud ecclesiasticos iudicentur non apud seculares. Ibid. c. 37.

De virginibus Deo dicatis.

XXXIX. In Concilio Africano praecipitur ut virgines Deo consecratae à gravioribus personis diligenti custodia serventur. Ibid. c. 39.

XL.

De principali cathedra Episcoporum.

Item in eodem, ut non liceat Episcopo principalem cathedram suae parochiae neglegere, et aliquam Ecclesiam in sua dioecesi magis frequentare. Ibid. c. 40.

De falsis nominibus Sanctorum.

XLI. Item in eodem, ut falsa nomina Martyrum et incertae sanctorum memoriae non venerentur. Ibid. c. 41.

De uxore à viro dimissa.

XLII. Item in eodem, ut nec uxor à viro dimissa alium accipiat virum vivente viro suo, nec vir alium accipiat vivente uxore priore. Ibid. c. 42.

De Iudicibus à Metropolitano probatis.

XLIII. Item in eodem, ut probati à Metropolitano Iudices non spernantur. Ibid. c. 43.

De accusatione vilium personarum,

XLIV. Item in eodem infra duo capitula, ut viles personae non habeant potestatem accusandi. Et ut si in primo

crimine victi sunt falsum dixisse, in secundo non habeant potestatem dicendi. Ibid. c. 44.

De virginibus velandis.

XLV. Item in eodem, ut virgines non velentur ante XXV. annos, nisi rationabili necessitate cogente. Ibid. c. 45. De oblatis pauperum.

XLVI. In Concilio Gangrensi, ut nulli liceat oblata quae ad pauperes pertinent rapere vel fraudare. Ibid, c. 46. De ieiuniis à Sacerdotibus constitutis.

XLVII. Item in eodem, ut ecclesiastica à Sacerdotibus ieiunia constituta sine necessitate rationabili non solvantur. Ibid. c. 47.

De his qui contra naturam peccant.

XLVIII. In Concilio Ancyronensi: Inventi sunt inter vos qui cum quadrupedibus vel masculis contra naturam peccant. Qui durâ et districtâ poenitentia coercendi sunt. Quapropter Episcopi et Presbyteri, à quibus iudicium poenitentiae iniungitur, conentur omnimodis hoc malum à consuetudine prohibere vel abscidere. Ibid. c. 48.

De Presbyteris, quo tempore ordinentur.

XLIX. In Concilio Neocaesariensi, ut nullatenus Pres➡ byter ordinetur ante trigesimum aetatis suae annum; quia Dominus Iesu Christus non praedicavit ante trigesimum annum. Ibid. c. 49.

De pace danda.

L. In decretalibus Innocentii Papae, ut pax detur ab omuibns, confectis Christi sacramentis. Ibid. c. 52.

De sponsa alterius.

LI. In decretalibus Siricii Papae, ut alterius sponsam nemo accipiat. Ibid. c. 50.

De nominibus recitandis.

LII. Item eiusdem, ut nominà publicè non recitentur ante preces sacerdotales. Ibid. c. 53.

De Canonum institutis à Presbyteris non ignorandis. LIII. Item eiusdem, ut nulli Sacerdoti liceat ignorare sanctorum Canonum instituta. Ibid. c. 54.

De Clericis alterius Episcopi.

LIV. In decretis Leonis Papae sancitum est, et in Sardicensi Concilio, ut Episcopus alterius Clericum ad se non sollicitet nec ordinet. Ibid c. 55.

De servis alterius.

IV. Item ciusdem, ut nullus Episcopus servum alterins

« ÖncekiDevam »