Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ad clericatûs officium sine domini sui voluntate promovere praesumat. Et hoc Gangrense Concilium prohibet. Ibid. c. 56. De Sacerdotibus contra decretalia agentibus.

LVI. Item eiusdem, ut si quis Sacerdotum contra constituta decretalia praesumptiosè agens corrigi noluerit, ab officio suo submoveatur. Ibid c. 57.

De viduis, à quibus non velentur.

LVII. In decretis Gelasii Papae, ut nullus Episcopus viduas velare praesumat. Ibid. c. 58.

De fide catholica et primo praecepto legis.

LVIII. Primo omnium admonemus ut fides catholica ab Episcopis et Presbyteris diligenter legatur, omnique populo praedicetur; quia hoc primum praeceptum Domini Dei omnipotentis est in Lege: Audi, Israel, quia Dominus Deus tuus unus est et ut ille diligatur ex toto corde, et ex tota mente, et ex tota anima, et ex tota virtute. Ibid. c. 59.

De pace et concordia servanda.

LIX. Ut pax sit et concordia et unanimitas cum omni populo Christiano, inter Episcopos, Abbates, Comites, Iudices, et omnes ubique seu maiores seu minores personas: quia nihil Deo sine pace placet, nec munus sanctae oblationis ad altare, sicut in evangelio ipso Domino praecipiente legimus. Et ut est illud secundum mandatum in Lege: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Item in Evangelio: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et iterum: In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis ad invicem. In hoc enim praecepto discernuntur filii Dei et filii diaboli, quia filii diaboli semper dissensiones et discordias movere satagunt, filii autem Dei semper paci et dilectioni student. Ibid. c. 60. De Iudicibus.

LX. Ut quibus data est potestas iudicandi, iustè iudicent, sicut scriptum est: Iustè iudicate, filii hominum. Non in muneribus, quia munera excoecant corda prudentium et subvertunt verba iustorum. Non in adulatione, nec in consideratione personae, sicut in Deuteronomio dictum est: Quod iustum est iudicate. Sive civis sit ille, sive peregrinus, nulla sit distantia personarum ; quia Dei iudicium est. Primo namque in iudicio diligenter discernatur lex à sapientibus populi composita, ne per ignorantiam à via veritatis erret. Et dum ille rectum intellegit iudicium, caveat ne declinet aut per adulationem aliquorum, aut per amorem cuiuslibet amici, aut per timorem alicuius potentis, aut propter praemium, à recto iudicio. Rectum autem et honestum videtur ut ludices ieiuni causas audiant et discernant. Ibid. c. 61.

De periuriis.

LXI. Habemus in Lege, Domino praecipiente: Non periurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui, neque assumes nomen Domini Dei tui in vanum. Ideò omnino admonendi sunt omnes diligenter ut caveant periurium, non solum in sancto evangelio vel in altari, seu in Sanctorum reliquiis, sed et in communi loquela. Quia sunt aliqui qui per caritatem et veritatem iurant, et cavent se à iuramento nominis Dei, et nesciunt quod idem est Deus quod est caritas et veritas, dicente Apostolo Iohanne quia Deus caritas est. Item ipse Dominus in evangelio: Ego sum via et veritas. Ideo qui in veritate et caritate iurat, in Deo iurat. Item cavendum est ne Pharisaica superstitione aliquis plus aurum honoret quam altare, ne dicat ei Dominus: Stulte et coece, quid est maius, aurum an altare quod sanctificat aurum? Sed et nobis honestum videtur ut qui in sanctis habet iurare h), hoc ieiunus faciat cum omni honestate et timore Dei. Et sciat se rationem redditurum Deo unusquisque vestrum ubicunque sit, sive intra Ecclesiam, sive extra Ecclesiam. Et ut parvuli qui sine rationabili aetate sunt, non cogantur iurare. Et qui semel periuratus fuerit, nec testis sit post haec, nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa vel alterius iurator existat. Ibid. c. 62.

De auguriis vel aliis maleficiis.

LXII. Habemus in Lege Domini mandatum: Non auguriamini. Et in Deuteronomio: Nemo sit qui ariolos sciscitetur, vel somnia observet, vel ad auguria intendat. Item Nemo sit maleficus nec incantator, nec Phytonis consultor i). Ideo praecipimus ut nec cauculatores k) (nec incantatores ) nec tempestarii vel obligatores fiant. Et ubicunque sunt, emendentur vel damnentur. Item de arboribus vel fontibus, ubi aliqui stulti luminaria vel alias observationes faciunt, omnino mandamus ut iste pessimus usus, et Deo execrabilis ubicunque invenitur, tollatur `et destruatur. Ibid. c. 63.

De odio vel invidia.

LXIII. Praedicare necesse est quantum malum sit odium vel invidia. In lege enim scriptum est: Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum. Item Iohannes evangelista: Qui odit fratrem suum, homicida est. Item in evangelio: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum; et reliqua. Ibid. c. 64.

h) al. mss, audet iurare. i) al. mss. consulator.

k) al. mss. calculatores; augu

riatores; auguratores.

1) Desunt in al. mss.

Item de avaritia vel concupiscentia.

LXIV. De avaritia autem legimus Apostolum dicentem: Avaritia, quae est idolorum servitus, cavenda. De concupiscentia vero legitur quod radix sit omnium malorum. Et in lege: Non concupisces rem proximi tui. Ibid. c. 64.

De honore parentum.

LXV. Hoc cum magno studio admonendum est, ut filii honorent parentes suos; quia ipse Dominus dicit: Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Ibid. c. 67.

De fide Presbyterorum ab Episcopis discutienda.

LXVI. Ut Episcopi diligenter discutiant per suas parochias Presbyterorum fidem, baptisma catholicum, et Missarum celebrationes, ut fidem rectam teneant, et baptisma catholicum observent, et Missarum preces bene intellegant, et ut psalmi digne secundum divisiones versuum modulentur, et dominicam orationem ipsi intellegant, et omnibus praedicent intellegendam, ut quisque sciat quid petat à Deo. Et ut Gloria Patri cum omni honore apud omnes cantetur; et ipse Sacerdos cum sanctis Angelis et populo Dei communi voce, Sanctus, Sanctus, Sanctus decantet. Et omnimodis dicendum est Presbyteris et Diaconibus ut arma non portent, sed magis se confidant in oratione Dei quam in armis. Ibid. c. 68.

De honore Ecclesiae Dei.

LXVII. Placuit nobis admonere ut unusquisque Episcopus videat per parochiam suam ut Ecclesia Dei suum habeat honorem, simul et altaria secundum suam dignitatem m) venerentur, et non sit domus Dei et altaria sacrata pervia canibus. Et ut vasa sacrata Deo cum magna veneratione habeantur. Et ut sacrificia sanctificata n) Deo cum magna diligentia ab eis colligantur qui digni sunt, et cum honore serventur o). Et ut secularia negotia vel vaniloquia in Ecclesiis non agantur: quia domus Dei domus orationis debet esse, non spelunca latronum. Et intentos habeant animos p) ad Deum quando veniunt ad Missarum solemnia, et ut non exeant ante completionem benedictionis sacerdotalis. Ibid. c. 69.

De Ministris altaris Dei, et de schola.

LXVIII. Sed et hoc flagitamus vestram almitatem, ut Ministri altaris Dei suum ministerium bonis moribus ornent, seu alii Canonici observent eorum ordines, vel Monachi pro

m) al. ms. illorum magnitudinem n) al. ms. sacrata.

o) al. mss. serviant; servant. p) al. mss. homines.

positum consecrationis. Obsecramus ut bonam et probabilem. (habeant conversationem q), sicut ipse Dominus in evangelio praecepit: Sic luceat lux vestra_coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est: ut eorum bona conversione multi protrahantur ad servitium Dei. Et non solum servilis conditionis infantes, sed etiam ingenuorum filios adgregent sibique socient. Et ut scholae legentium puerorum fiant. Psalmos, notas, cantus, compotum, grammaticam per singula monasteria vel episcopia discant. Sed et libros catholicos bene emendatos habeant, quia saepe dum bene aliquid Deum rogare cupiunt, per inemendatos libros male rogant. Et pueros vestros non sinite eos vel legendo vel scribendo corrumpere. Et si opus est evangelium et psalterium et Missale scribere, perfectae aetatis homines scribant cum omni diligentia. Ibid. c. 70.

De voto Monachorum, et de clericatu.

LXIX. Simul et hoc rogare curavimus, ut omnes ubicanque qui se voto monachicae r) vitae constrinxerint, monachice et regulariter omnimodis secundum votum suum vivant, secundum quod scriptum est: Vota vestra reddite Domino Deo vestro. Et iterum: Melius est non vovere, quam vovere et non reddere. Et ut ad monasteria venientes secundum regularem ordinem primo in pulsatorio probentur, et sic recipiantur. Et qui ex seculari habitu in monasteria veniunt, non statim foras ad ministeria monasterii mittantur antequam intus bene erudiantur s). Et ut monachi ad secularia placita non vadant t). Similiter qui ad clericatum accedunt, quod nos nominamus canonicam vitam, volumus ut illi canonice secundum suam regulam omnimodis u) vivant. Et Episcopus eorum regat vitam, sicut Abba Monachorum. Ibid. c. 71.

De susceptione hospitum.

LXX. Venerabile enim videtur (ut hospites, peregrini, et pauperes susceptiones regulares et canonicas ) per loca diversa habeant, quia ipse Dominus dicturus erit in remuneratione magni diei: Hospes eram, et suscepistis me. Et Apostolus hospitalitatem laudans dixit: Per hanc quidam placuerunt Deo, Angelis hospitio susceptis. Ibid. c. 73.

De Abbatissis contra morem Ecclesiae Dei facientibus.
LXXI. Auditum est aliquas Abbatissas contra morem

q al. ms. vitam et conversationem habeant.

r) al.mss, monasticae; monachiae. s) al. mss. enutriantur.

t) al. mss. eant.

u) al. mss. omnimodo; omnino. v) al. mss. ut hospitum, peregrinorum, et pauperum susceptiones regulares et canonici per diversa loca habeant.

sanctae Dei Ecclesiae benedictiones, et manus impositiones, et signacula sanctae crucis super capita w) virorum dare, necnon et velare virgines cum benedictione sacerdotali. Quod omnino à vobis, sanctissimi Patres, in vestris parochiis illis interdicendum esse scitote. Ibid. c. 74.

De Clericis qui se fingunt esse Monachos.

LXXII. Ut illi Clerici qui se fingunt habitu vel nomine Monachos esse, et non sunt, omnimodis videtur (corrigendos atque emendandos esse x), ut vel veri Monachi sint vel veri Canonici. Ibid. c. 75.

De pseudographis et dubiis narrationibus.

LXXIII. Pseudographiae y et dubiae narrationes, vel quae omnino contra fidem catholicam sunt, ut epistola pessima et falsissima, quam transacto anno dicebant aliqui errantes et in errorum alios z) mittentes quod de coelo cecidisset, nec credantur nec legantur, sed comburantur, ne in errorem pro tali scripto populus mittatur. Sed soli canonici libri, et catholici tractatus, et Sanctorum auctoritates et dicta legantur et tradantur. Ibid. c. 76.

De cantu Romano à Monachis peragendo.

LXXIV. Monachi ut cantum Romanum pleniter et ordinabiliter per nocturnale vel gradale officium peragant, secundum quod genitor noster Pippinus Rex decertavit a) ut fieret quando Gallicanum cantum tulit ob unanimitatem apostolicae Sedis et sanctae Dei Ecclesiae pacificam concordiam. Ibid. c. 78. De operibus servilibus quae diebus dominicis non sunt agenda.

LXXV. Statuimus quoque, secundum quod in lege Dominus praecepit, ut opera servilia diebus dominicis non. agantur, sicut et bonae memoriae genitor meus in suis synodalibus edictis mandavit quod nec viri ruralia exerceant ope¬ ra; id est, nec vineam colendo, nec in campis arando, nec in metendo, vel foenum secando, vel sepem ponendo, nec in sylvis stirpando, vel arbores caedere, vel in petris laborare, nec domos struere, nec in horto laborare, nec ad placita conveniant, nec venationes exerceant. Sed tria carraria opera licet fieri in die dominico, id est, (hostilia carra, vel victualia, et si forte necesse fuerit corpus cuiuslibet duci ad sepulchrum. Item feminae opera textrilia non faciant, nec capulent vestitus, nec consuant, vel acupictile b)faciant c), nec lanam carpere, nec li

w) al. mss. caput. x) al.

mss. corrigantur atqué emendentur. y) al. mss. Pseudographae.

aliquos.

z) al. mss.
a) al. mss. decretavit; decrevit.
b) al. mss. aquopictile ; aliqua-

pictile; acupiculae; acupi

« ÖncekiDevam »