Sayfadaki görseller
PDF
ePub

niti non se correxerint, velut contemptores sacrorum canonum canonicâ invectione feriantur. Ibid. c. 17.

De Presbyteris qui pro chrismate in Coena Domini veniebant.

XCIII. De Presbyteris qui accipiendi chrismatis gratiâ ad civitates in Coena Domini venire soliti erant, sancitum est ut de his qui longè positi sunt, de octo vel decem unus ab Episcopo eligatur, qui acceptum chrisma sibi et sociis suis diligenter perferat. Hi vero qui non longius à civitate quam quatuor aut quinque millibus habitant, more solito ad accipiendum chrisma per se veniant. Discendi vero alio non Quadragesimae tempore, ad civitates convocentur. Ibid. c. 18.

De praedicatione et confirmatione Episcoporum.

XCIV. Ne vero Episcopi occasione praedicandi aut confirmandi oneri essent populis, à nobis admoniti polliciti sunt se deinceps hoc cavere velle, et eo tempore suum ministerium, in quantum facultas dabatur, exequi (quo eorum profectio, quantum in illis erat, his quibus prodesse possunt et debent, non sit importuna vel onerosa u). Ibid. c. 19.

De pueris tondendis et puellis velandis.

Et

XCV. Ne pueri vero sine voluntate parentum tonsurentur, vel puellae velentur, modis omnibus inhibitum est. qui hoc facere tentaverit, multam quae in capitulis legis mundanae à nobis constitutis continetur, persolvere cogatur. Ibid. c. 20.

De feminis viros amittentibus.

XCVI. De feminis quae viros amittunt placet ne se, sicut hactenus, indiscrete velent, sed ut triginta dies post decessum viri sui expectent, et post tricesimum diem per consilium Episcopi sui, vel si Episcopus absens fuerit, consilio aliorum religiosorum Sacerdotum, suorumque parentum atque amicorum, id quod eligere debent, eligant. Et quia à sacro conventu rogativ) ut hi qui publicam gerebant poenitentiam, et feminae quae viros amittebant, nostrâ auctoritate, donec deliberent quid agant, tuerentur, specialiter pro his capitula fieri et legis mundanae capitulis inserenda decrevimus. Ibid. c. 21.

De raptis et de earum raptoribus.

XCVII. De raptis vero et de raptoribus, quamquam specialiter decrevissemus quid pati debeant qui hoc nefas deinceps facere tentaverint, quid tamen super his sacri canones praecipiant hîc inserendum necessarium duximus; quatenus

u) al. mss. ut his quibus prodesse possunt et debent non sit importuna velonerosa eorum visitatio.

v) al. mss. rogati sumus.

omnibus pateat quantum malum sit, et non solum humanâ, sed etiam divinâ auctoritate constricti, ab hinc hoc malum ab omnibus caveatur. Ibid, c. 22.

De puellis raptis, necdum desponsatis.

XCVIII. De puellis raptis, necdum desponsatis, in Concilio Chalcedonensi, ubi DCXxx Patres adfuerunt, capitulo XXXVIII, ita habetur: Eos qui rapiunt puellas sub nomine simul habitandi, cooperantes et conibentes raptoribus, decrevit sancta Synodus, si quidem Clerici sunt, decidant gradu proprio; si vero laici, anathematizentur. Quibus verbis apertè datur intellegi qualiter huius mali auctores damnandi sunt, quando participes et conibentes tanto anathemate feriuntur, et iuxta canonicam auctoritatem ad coniugia legitima raptas sibi iure vindicare nullatenus possunt. Ibid. c. 23.

De desponsatis, et ab aliis raptis.

XCIX. De desponsatis puellis et ab aliis raptis ita in Concilio Ancyritano, capitulo decimo, legitur: Desponsatas puellas, et post ab aliis raptas, placuit erui, et eis reddi quibus antè fuerant desponsatae, etiamsi eis à raptoribus vis inlata constiterit. Proinde statutum est à sacro conventu ut raptor publicâ poenitentiâ multetur. Raptae vero, si sponsus eam recipere noluerit, et ipsa eidem crimini consentiens non fuit, licentia nubendi alii non negetur. Quod si et ipsa consensit, simili sententiae subiaceat. Quod si post haec se coniungere praesumpserint, utrique anathematizentur. Ibid, c. 24.

De his qui virginibus Deo dicatis se sociant.

C. De his vero qui sacris virginibus se sociant, ita in decretis Papae Gelasii, capitulo xx, continetur: Virginibus sacris temère se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere; quos protinus aequum est á sacra communione detrudi, et nisi publicam probatamque egerint poenitentiam, omninò non recipi; aut his certè Viaticum de seculo transeuntibus, si tamen poenituerint, non negetur. Si vero de copulatione sacrarum virginum tam severè feriuntur, quanto severius feriendi sunt qui eas rapiunt? Ideo, sicut praemissum est, necesse est ut ab omnibus in Christiana religione consistentibus rigore auctoritatis divinae vel humanae hoc malum radicitus amputetur. Ibid. c. 25.

De puellis, quo tempore velentur.

CI. Ne vero puellae indiscretè velentur, placuit nobis etiam de sacris canonibus qualiter observàndum sit hic inferre. De tempore velandarum puellarum in Africano Concilio capitulo continetur ut non ante xxv annos

XVI,

consecrentur.

Item in eodem Concilio, capitulo xcm, de virginibus velandis ita continetur: Item placuit ut quicunque Episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae virginalis, cùm vel petitor potens vel raptor aliquis formidatur, vel si etiam aliquo mortis periculoso scrupulo compuncta fuerit ne non velata moriatur, aut exigentibus parentibus aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem seu velavit ante xxv annos aetatis, non ei obsit Concilium quod de isto annorum numero constitutum est. Unde colligitur quia iuxta priorem sanctionem virgines xxv. aetatis suae anno ritè consecrandae sint; quod si praemissae neces sitates antè id fieri compellant, nullum possit Episcopo adferre praeiudicium consecratio. Ibid. c. 26.

De examinatione S. Crucis nonfacienda.

CII. Sancitum est ut nullus deinceps quamlibet examinationem crucis w) facere praesumat; ne Christi passio, quae est glorificatio x), cuiuslibet temeritate contemptui habeatur. Ibid. c. 27.

De pabulo verbi divini nuntiando.

CIII. Episcopos monemus ut sive per se, sive per vicarios, pabulum verbi divini sedulo populis adnuntient : quia, ut ait beatus Gregorius, iram contra se occulti Iudicis excitat Sacerdos, si sine praedicationis sonitu incedit. Et ut ipsi clerum sibi commissum in sobrietate et castitate nutrirent, divinisque officiis imbuerent, qui ritè ad sacrosanctos ecclesiasticos ordines promoveri possent. Et ut operam dent quatenus Presbyteri Missalem et Lectionarium, sive caeteros libellos sibi necessarios, bene correctos habeant, et qualiter Ecclesias destructas ad se pertinentes iuxta vires emendent, qualiter etiam viduas diligenter instruant, quomodo etiam secundum apostolicam auctoritatem conversari debeant, edoceant. Et ut superstitiones quas quibusdam in locis in exequiis mortuorum nonnulli faciunt, eradicent, et ut exemplo suae innocentiae alios ad bene vivendum provocent, et cunctis ecclesiasticis negotiis, quantum Dominus iuverit, totis viribus consulere satagant, diligenter admonuimus. Et ut id liberius exequi valeant, nos, in quantum Dominus posse dederit, opem ferre modis omnibus optamus. Ibid. c. 28.

De incestis nuptiis et Ecclesiis non dividendis.

CIV. Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptiis, necnon et de Ecclesiis quae inter coheredes dividuntur, et tali occasione proprio honore carent, sive de his Ecclesiis quae nimium rebus propriis sunt adtenuatae y), vel certè de

wal. mss. sanctae crucis ; in yal, mss. adnullatae; annullatae; adnuptiatae.

sancia cruce.

x) al. mss. neque glorificatio.

his rebus quae nuper necessitate compellente à nonnullis Ecclesiis sunt ablatae, et si qua sunt alia sive in ecclesiasticis sive in publicis rebus emendatione digna, quae pro temporis brevitate efficere nequivimus, in tantum differendum illud dignum iudicavimus, donec, Domino favente, consultu fidelium, facultas nobis id definiendi ab eo tribuatur. Inventa vero ut Deo z) opitulante effectum obtineant (per tempora, iam emendata atque correcta ac restituta scriptis confirmare optamus. a) Ibid. c. 29.

De Scriptoribus.

CV. De scribis, ut b) non vitiosè scribant. Capitul. I, a 805. c. 3.

De servis propriis vel ancillis.

CVI. De servis propriis vel ancillis, ut non amplius tondeantur vel velentur, nisi secundum mensuram, et ut ibi satis fiat, et villae non sint desolatae. Ibid. c. 11.

Oe congregationibus.

CVII. De congregationibus superfluis, ut nullatenus fiant; sed tantos (congreget quis quantis consilium dare potest c). Ibid. c. 12.

De pulsantibus.

CVIII. De his qui non fiunt secundum regulam pulsati, ut deinceps emendentur et pulsentur secundum regulam. Ibid. c. 13.

De infantulis puellis, quando velentur.

CIX. Ut infantulae aetatis puellae d) non velentur antequam illae eligere sciant quid velint, (et pulsentur e) salvà canonicâ auctoritate. Ibid. c. 14.

De Praepositis Monachorum.

CX. Ut laici non sint Praepositi Monachorum infra monasteria; nec Archidiaconi sint laici. Ibid. c. 15.

De incestuosis.

CXI. De incestuosis, ut canonicè examinentur, et nec propter alicuius amicitiam quidam relaxentur, quidam vero constringantur. lbid. c. 16,

z) al. mss. Domino.

a) al. mss. per tempora (pro tempore) hic inserenda cen

suimus.

b) al. mss. Iubemus ut scriptores quique.

e) al. mss. congregate quantis consilium (subsidium) dari potest.

d) al. mss. puellaris.

e) Desunt in plerisque mss,

De fame, clade, et pestilentia, si evenerit.

CXII. De hoc si evenerit fames, clades, pestilentia, et inaequalitas aeris, vel alia qualiscunque tribulatio, ut non expectetur edictum nostrum, sed statim deprecetur Dei misericordia. Et in praesenti anno de famis inopia, ut suos quisque adiuvet, et suam annonam non nimis care vendat. Et ne foris imperium nostrum vendatur aliquid alimoniae. Capitul. II. a. 805. c. 4.

De fugitivis Clericis sive laicis.

CXIII. De fugitivis Clericis sive laicis vel etiam foeminis, sicut in alio Capitulari praecepimus, ita servetur. Ibid. c. 14.

De liberis hominibus ad servitium Dei se tradentibus.

CXIV. De liberis hominibus qui ad servitium Dei se tradere volunt, ut prius hoc non faciant quam à nobis licentiam postulent. Hoc ideò, quia audivimus aliquos ex illis non 'tam causâ devotionis hoc fecisse, quam pro exercitu seu alia functione regali fugienda, quosdam vero cupiditatis causâ ab his qui res illorum concupiscunt circumventos audivimus. Et hoc ideò prohibemus. Ibid. c. 15.

De oppressione pauperum.

CXV. De oppressione (pauperum f) liberorum hominum, ut non fiant à potentioribus per aliquod malum ingenium contra iustitiam oppressi, ita ut coacti res eorum vendant aut tradant. Ideo haec et supra et hîc de liberis hominibus diximus, ne fortè parentes eorum contra iustitiam fiant exheredati, et regale obsequium minuatur, et ipsi heredes propter indigentiam mendici vel latrones seu malefactores efficiantur. Et ut saepius non fiant manniti ad placita, nisi sicut in alio Capitulari praecepimus, ita servetur. Ibid. c. 16.

De Missis qui per civitates et monasteria mittuntur.

CXVI. Ut Missi per singulas civitates et monasteria virorum et puellarum praevideant quomodo aut qualiter in domibus Ecclesiarum et ornamentis Ecclesiae emendatae vel restauratae esse videntur; et diligenter inquirant de conversatione singulorum, vel quomodo emendatum habeant quod iussimus de eorum lectione et cantu, caeterisque disciplinis ad ordinem ecclesiasticae regulae pertinentibus. Capitul. V. a. 806. c. 4.

De thesauris ecclesiasticis.

CXVII. Ut singuli Episcopi, Abbates, seu Abbatissae, diligenter considerent thesauros ecclesiasticos, ne propter per

f) Decst in al. mss.

« ÖncekiDevam »