Sayfadaki görseller
PDF
ePub

fidiam aut negligentiam custodum aliquid de gemmis aut de vasis vel de reliquo quoque thesauro, perditum sit: quia dictum est nobis quod negotiatores Iudaei necnon et alii gloriantur quia quicquid eis placet, possint ab eis emere. Ibid. c. 5. De mendicis discurrentibus.

CXVIII. De mendicis qui per patrias discurrunt, volumus ut unusquisque fidelium nostrorum suum pauperem de beneficio aut de propria familia nutriat, et non permittat aliubi ire mendicando. Et ubi tales inventi fuerint, sibi manibus laborent, et nullus eis quicquam tribuere praesumat. Ibid. c. 10. De usura.

CXIX. Usura est ubi amplius requiritur quam datur: verbi gratia, si dederis solidos decem, et amplius requisieris; vel si dederis modium vini, frumenti, et iterum super aliud exegeris. Ibid. c. 12.

De cupiditate in bonam partem.

CXX. Cupiditas in bonam partem potest accipi et in malam. In bonam, iuxta Apostolum: Cupio dissolvi, et esse cum Christo. Et in psalmo: Concupivit anima mea in atria Domini. Ibid. c. 13.

Item de cupiditate in malam partem.

CXXI. Cupiditas vero in malam partem accipitur, si quis supra modum res quaslibet iniuste appetere vult, iuxta Salomonem: Post concupiscentias tuas non eas. Ibid. c. 14.

Item de avaritia.

CXXII. Avaritia est, alienas res appetere, et adeptas nulli largiri. Et, iuxta Apostolum, haec est radix omnium malorum, Ibid. c. 15.

De turpibus lucris.

CXXIII. Turpe lucrum exercent qui per varias circumventiones, lucrandi causa, inhoneste res quaslibet congregare decertant. Ibid. c. 16.

De foenore.

CXXIV. Foenus est qui aliquid praestat. Iustum foenus est qui amplius non requirit nisi quantum praestitit. Ibid.

c. 17.

De emptione tempore messis causa cupiditatis et turpis lucri.

CXXV. Quicunque enim tempore messis vel tempore vindemiae, non necessitate, sed propter cupiditatem, comparat annonam aut vinum, verbi gratia, de duobus denariis comparat modium unum, et servat usque dum venundare possit conra denarios quatuor aut sex seu amplius, hoc turpe lucrum

De honore pro Ecclesiis dando.

CXLII. Ut Episcopi praevideant quem honorem Presbyteri pro Ecclesiis suis Senioribus tribuant.

De decimis dispensandis.

CXLIII. Ut decimae in potestate Episcopi sint qualiter à Presbyteris dispensantur.

De Ecclesiis vel altaribus.

CXLIV. Ut Ecclesiae vel altaria melius construantur g). Et nullus Presbyter annonam vel foenum in Ecclesia mittere praesumat.

De Ecclesiis vel altaribus ambiguis.

CXLV. Ut Ecclesiae vel altaria quae ambigua sunt de consecratione, consecrentur.

De linteis altaribus praeparandis.

CXLVI. Ut Presbyteri per parochias suas feminis praedicent ut linteamina altaribus praeparent.

De parochianis alterius Presbyteri.

CXLVII. Ut nullus Presbyter alterius parochianum, nisi in itinere fuerit vel placitum ibi habuerit, ad Missam recipiat. De parochia alterius Presbyteri.

CXLVIII. Ut nullus Presbyter in alterius parochia Missam cantare praesumat, nisi in itinere fuerit, nec decimam ad alterum pertinentem audeat recipere.

De termino Ecclesiarum.

CXLIX. Ut terminum habeat unaquaeque Ecclesia de quibus villis decimas recipiat.

De rebus Presbyterorum.

CL. Ut unusquisque Presbyter res quas post diem consecrationis adquisierit, propriae Ecclesiae relinquat.

De poenitentibus non cogendis.

CLI. Ut nullus Presbyter aut laicus poenitentem invitet h) bibere aut carnem manducare, nisi ad praesens pro ipso unum vel duos i) denarios, iuxta qualitatem poenitentiae, dederit. De Presbyteris, à quibus se caveant.

CLII. Ut nullus Presbyter chartas scribat, nec conductor sui Senioris existat.

De sepultura, ubi non fiat.

CLIII. Ut nullus deinceps in Ecclesia mortuum sepeliat.

g) al. mss. melius a Presbyteris

conserventur.

h) al. mss. cogat.
i) al. mss. duos vel tres.

De praedicatione vel capitulis Presbyterorum.

CLIV. Ut unusquisque Presbyter capitula habeat de maioribus vel de minoribus vitiis, per quae cognoscere valeat vel praedicare subditis suis ut se caveant ab insidiis diaboli. De Eucharistia.

CLV. Ut Presbyter semper Eucharistiam habeat paratam; ut quando quis infirmaverit, aut parvulus infirmus fuerit, statim eum communicet, ne sine communione moriatur.

De ampullis duabus in Coena Domini habendis.

CLVI. Ut Presbyter in coena Domini duas k) ampullas secum deferat, unam ad chrisma, alteram ad oleum ad catechumenos inunguendum (vel infirmos ) iuxta sententiam apostolicam; ut quando quis infirmatur, inducat Presbyteros Ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini,

De nonis et decimis.

CLVII. Ut qui Ecclesiarum beneficia habent, nonam et decimam ex eis Ecclesiae cuius res sunt donent. Et qui tale 'beneficium habent, et ad medietatem laborant m), ut de eorum portione proprio Presbytero decimas donent,

De festivitatibus in anno.

CLVIII. Hae sunt festivitates in anno, quae per omnia venerari debent, Natalis Domini, sancti Stephani, sancti Iohannis Evangelistae, Innocentum, Octabas Domini, Epiphania, Octabas Epiphaniae, Purificatio sanctae Mariae, Pascha dies octo, Letania maior, Ascensio Domini, Pentecosten, sancti Iohannis Baptistae, sancti Petri et Pauli, sancti Martini, sancti Andreae. De adsumptione sanctae Mariae interrogandum relinquimus.

De admonitione Sacerdotum.

CLIX. Ut Sacerdotes admoneant populum ut eleemosynam dent et orationes faciant pro diversis plagis quas assidue pro peccatis nostris patimur. Capitul. I. a. 810. c. 4.

De praedicatione ad plebem.

CLX. Ut ipsi Sacerdotes unusquisque secundum ordinem suum praedicare et docere studeat plebem sibi commissam. Ibid. c. 5.

k) al. mss. tres.

1) al. mss. tertiam ad infirmos. m) al. mss. habent, ad medieta

tem laborent, et de etc.; ha

bent ut ad medietatem labo rent, et de etc.; habent unde etc.

De ebrietate.

CLXI. De ebrietate, ut primo omnium seniores semetipsos exinde caveant, et eorum iunioribus exemplum bonum sobrietatis ostendant. Ibid. c. 6.

De admonitione ad omnes.

CLXII. Admonendi sunt omnes generaliter secundum evangelicam auctoritatem, ut sic luceant opera eorum bona coram hominibus, ut glorificent Deum qui in coelisest. Ibid. c. 7. EXPLICIT LIBER PRIMUS.

INCIPIT PRAEFATIUNCULA LIBELLI SECUNDI. Supra in primo Libello Capitula ecclesiastica quae Domnus Imperator Karolus fecit adunavi. In hoc vero ea ecclesiastica quae Domnus Hludovicus Caesar piissimus edidit, descripsi Libello.

I.

INDEX CAPITULORUM.

Praelocutio.

2. De divina providentia in constitutione Domni Imperatoris, et de conservatione trium Capitulorum. 3. De hoc quod admonitor fidelium Domnus Imperator sit, et omnes fideles adiutores ipsius.

4. De sacro ministerio Epis-
coporum, et de admoni-
tione Domni Imperatoris
ad Episcopos.

5. De admonitione Domni
Imperatoris ad Episcopos
de Sacerdotibus ad eorum
curam pertinentibus,
de scholis.

et

[blocks in formation]

9. De admonitione ad Episc., Abbates, et ad omnes fideles pro Comitum adiutoriis. 10. De admonitione ad Episcopos vel Comites pro

concordia ad invicem et cum caeteris fidelibus. 11. De admonitione ad omnes generaliter pro caritate et pace ad invicem. 12. De hoc quod unusquisque Episcoporum vel Comitum partem ministerii regalis habeat, et de testimonio ipsorum ad invicem. 13. De causa orta ad inhonorationem regni perti

nente.

14. De pace in itinere exerci-
tali custodienda.

15. De denuntiatione ut qui
in hostem pergunt, suos
qui in suo obsequio sunt,
unusquisque cognoscat.
16. De inhonoratione Regis
propter neglegentiam eo-
rum qui legationes male
recipiunt.

17. De locis in quibus legationes recipiendae sunt. 18. De admonitione unius monetae.

19. De iniustis teloneis. 20. De pontibus ubi antiquitus fuerunt renovandis. 21. De nonis et decimis. 22. De operibus in restaurationem Ecclesiarum adimplendis.

23. De Comitibus, ut minis

tris Ecclesiae in suis Ministeriis adiutores sint.

24. De capitulis à Cancellario

palatii ab Archiepiscopis et Comitibus accipiendis. 25. De nominibus locorum in quibus Missi dominici legatione funguntur. 26. De commemoratione ad legationem praedictorum Missorum pertinente. 27. De hoc quod per Missos dominicos ea quae per capitula statuta sunt, omnibus nota fieri debeant. 28. De admonitorio ad eos qui legatione funguntur. 29. De rebus ad venerabilem locum pertinentibus non alienandis.

30. De hoc quomodo liceat ad Imperatorem res sancti loci transferre. 31. De orphanis exheredatis subveniendum.

32. De rebus pauperum vel minus potentum mala occasione non emendis.

33. Qualiter iustitiae fiant pauperibus.

34. De illis hominibus qui iniustas querelas habent. 35. De festivitatibus anni. 36. De antiquis Ecclesiis, ut honorem suum habeant. 37. De spiritalibus filiolis. 38. De hoc ut Sacerdotes inreprehensibiles sint.

39. De hoc ut ab incestuosis, et ab his qui decimas non dant, et à Presbyteris neglegenter viventibus, wadii non accipiantur. 40. De discretione in corporis et sanguinis dominici perceptione.

41. De hominibus diversarum conditionum, et de his qui eis praelati sunt. 42. De feminis et Abbatissis, quales sint quae monasteriis puellaribus praeferri debent.

43. De incestuosis et homicidis Sacerdotum admonitionibus aurem nolentibus accommodare.

44. De Dominis subditorum admonendis.

45. De corporis Domini et sanguinis communicatione laicorum.

46. De eruditione filiorum à parentibus patrinis.

47. De Ecclesiis antiquitus

constitutis.

48. De sepultura.

INCIPIUNT SUPRASCRIPTA CAPITULA ET EORUM TEXTUS.

Praelocutio.

I. Omnibus vobis aut visu aut auditu notum esse non dubitamus quia genitor noster et progenitores, postquam à Deo ad hoc electi sunt, in hoc praecipue studuerunt ut honor sanctae Dei Ecclesiae et status regni decens maneret. Nos

« ÖncekiDevam »