Sayfadaki görseller
PDF
ePub

etiam iuxta modum nostrum eorum sequentes exemplum, saepe vestram devotionem de his admonere curavimus, et Deo miserante multa iam emendata et correcta videmus. Unde et Deo iustas landes persolvere, et vestrae bonae intentioni multimodas debemus gratias referre. Capitul. I. a. 823. c. 1. De divina providentia in constitutione Domni Imperatoris, et de conservatione trium Capitulorum.

II. Sed quoniam complacuit divinae providentiae nostram mediocritatem ad hoc constituere ut sanctae suae Ecclesiae et regni huius curam gereremus, ad hoc certare et nos et filios, ac socios nostros diebus vitae nostrae optamus, ut tria specialiter Capitula et à nobis et à vobis, Deo opem ferente, in huius regni administratione specialiter conserventur; id est, ut defensio et exaltatio vel honor sanctae Dei Ecclesiae et servorum illius congruus maneat, et pax et iustitia in omni generalitate populi nostri observetur. In his quippe maxime studere, et de his in omnibus placitis quae vobiscum Deo auxiliante habituri sumus vos admonere optamus, sicut debitores sumus. Ibid. c. 2.

[ocr errors]

De hoc quod admonitor fidelium Domnus Imperator sit, et omnes fideles adiutores ipsius.

III. Sed quamquam summa huius ministerii in nostra persona consistere videatur, tamen et divina auctoritate et humana ordinatione ita per partes divisum esse cognoscitur, ut unusquisque vestrum in suo loco et ordine partem nostri ministerii habere cognoscatur. Unde apparet quod ego omnium vestrum admonitor esse debeo, et omnes vos nostri adiutores esse debetis. Nec enim ignoramus quid unicuique vestrum in sibi commissa portione conveniat. Et ideo praetermittere non possumus quin unumquemque iuxta suum ordinem admo

beamus.

Ibid. c.

3.

De sacro ministerio Episcoporum, et de admonitione Domni Imperatoris ad Episcopos.

IV. Sed quoniam scimus quod specialiter pertineat ad Episcopos ut primum ad sacrum ministerium suscipiendum iuste accedant, et in eodem ministerio religiose vivant, et tam bene vivendo quam recte praedicando populis sibi commissis iter vitae praebeant, et ut in monasteriis in suis parochiis constitutis sancta religio observata fiat, et ut unusquisque iuxta suam professionem veraciter vivat, curam impendant, omnes vos in hoc sacro ordine constitutos et officio pastorali functos monemus atque rogamus, ut in hoc maxime elaborare studeatis, et per vosmetipsos et per vobis subiectos, quantum ad vestrum ministerium pertinet, nobis veri adiutores in administratione ministerii nobis commissi existatis, ut in iudicio

non condemnari pro nostra et vestra neglegentia, sed potius pro utrorumque bono studio remunerari mereamur. Et ubicunque per neglegentiam Abbatis aut Abbatissae, vel Comitis sive Vassi nostri, aut cuiuslibet personae, aliquid vobis difficultatis in hoc apparuerit, nostrae dinoscentiae id ad tempus insinuare non differatis; ut nostro auxilio suffulti, quod vestra auctoritas exposcit famulante, ut decet, potestate nostra facilius perficere valeatis. Ibid. c.4.

De admonitione Domni Imperatoris ad Episcopos de Sacerdotibus ad eorum curam pertinentibus, et de scholis.

V. De Sacerdotibus vero ad vestram curam pertinentibus magnum adhibete studium, ut qualiter vivere debeant, et quomodo populis ad suam portionis curam pertinentibus exemplo et verbo prosint, à vobis cum magna cura edoceantur et admoneantur, et ut id facere studeant vestra pontificali auctoritate constringantur. Quidquid autem in illis à populis iuste reprehenditur, in exemplo propriae conversationis vestra providentia corrigere non neglegat. Ne vero Ecclesiae illis commissae in restauratione aut in luminaribus, iuxta possibilitatem rerum, ab illis neglegantur vestra nihilominus invigilare debet solertia. Et sicut alios prohibetis ne de mansis ad Ecclesiae luminaria datis aliquid accipiant, sic et vos et vestri Archidiaconi de eisdem mansis nihil accipiendo, aliis exemplum praebeatis; sed potius ad id quod data sunt, servire concedantur; ut totum, sicut dictum est, in restauratione Ecclesiarum et luminaribus vestra auctoritate et studio cedere possit. Scholae sane ad filios et ministros Ecclesiae instruendos vel edocendos, sicut nobis praeterito tempore ad Attiniacum promisistis et vobis iniunximus, in congruis locis, ubi necdum perfectum est, ad multorum utilitatem et profectum à vobis ordinari non neglegantur. Ibid. c. 5.

De admonitione ad Comites pro utilitate sanctae Dei Ecclesiae.

VI. Vobis vero Comitibus dicimus, vosque commonemus, quia ad vestrum ministerium maxime pertinet, ut reverentiam et honorem sanctae Dei Ecclesiae exhibeatis, et cum Episcopis vestris concorditer vivatis, et eis adiutorium ad suum ministerium peragendum praebeatis, et ut vos ipsi in ministeriis vestris pacem et iustitiam faciatis, et quae nostra auctoritas publice fieri decernit, in vestris ministeriis studiose perficere studeatis. Proinde monemus vestram fidelitatem ut memores sitis fidei nobis promissae, et in parte ministerii nostri vobis commissi, in pace scilicet et iustitia facienda, vosmetipsos coram Deo et coram hominibus tales exhibeatis, ut et nostri veri adiutores et populi conservatores iuste dici et vocari possitis. Et nulla quaelibet causa, aut munerum ae

ceptio, aut amicitia cuiuslibet, vel odium, aut timor, vel gratia, ab statu rectitudinis vos deviare compellat quin inter proximum et proximum semper iuste iudicetis. Pupillorum vero et viduarum et caeterorum pauperum adiutores ac defensores, et sanctae Ecclesiae vel servorum illius honoratores iuxta vestram possibilitatem sitis. Illos quoque qui temeritate et violentia in furtis et latrociniis sive rapinis communem pacem populi perturbare moliuntur, vestro studio et correctione, sicut decet, compescite. Et si aliqua persona vobis impedimento fuerit quin ea quae dicimus facere non valeatis, nobis ad tempus illud notum fiat; ut nostra auctoritate adiuti, ministerium vestrum digne adimplere possitis. Ibid. c. 6. De admonitione ad laicos pro honore ecclesiastico conservando.

VII. Omnes vero laicos monemus ut honorem ecclesiasticum conservent, et dignam venerationem Episcopis et Dei Sacerdotibus exhibeant, et ad eorum praedicationem cum suis devote occurrant, et ieiunia ab illis communiter indicta reverenter observent, et suos observare doceant et compellant. Et ut etiam dies dominicus sicut decet honoretur et colatur, omnes studeant. Et ut liberius fieri possit, mercata et placita à Comitibus, sicut saepe admonitum fuit, illo die prohibeantur. Ibid. c.7.

De admonitione ad Abbates et laicos pro monasteriis ex regali largitate sibi commissis.

VIII. Abbatibus quoque et laicis specialiter iubemus ut in monasteriis quae ex nostra largitate habent, Episcoporum consilio et documento ea quae ad religionem Canonicorum, Monachorum, Sanctimonialium pertinent, paragant, et eorum salubrem admonitionem in hoc libenter audiant et obediant, Ibid. c. 8.

De admonitione ad Episcopos, Abbates, et ad omnes fideles pro Comitum adiutoriis.

IX. Episcopis iterum, Abbatibus, et Vassis nostris, et omnibus fidelibus laicis dicimus ut Comitibus ad iustitias faciendas adiutores sitis. Ibid. c. 9.

De admonitione ad Episcopos vel Comites pro concordia ad invicem et cum caeteris fidelibus.

X. Episcopi vero vel Comites et ad invicem et cum caeteris fidelibus concorditer vivant, et ad sua ministeria peragenda vicissim sibi adiutorium ferant. lbid. c. 10.

De admonitione ad omnes generaliter pro caritate et pace ad

invicem.

XI. Omnibus etiam generaliter dicimus ut caritatem et pacem ad invicem habeatis, et generalem iussionem nostram

generaliter observare decertetis, et Missis nostris pro qualicunque scilicet, aut ecclesiastica aut publica utilitate vel opportunitate à nobis directis, nostri honoris causa honorem exhibeatis, et propter nostrae auctoritatis venerationem ea quae per illos iniungimus, agere non neglegatis. Ibid. c. 11. De hoc quod unusquisque Episcoporum vel Comitum partem ministerii regalis habeat, et de testimonio ipsorum ad

invicem,

XII. Et quoniam, sicut diximus, unusquisque vestrum partem ministerii nostri per partes habere dinoscitur, volumus studere, et per clamatores et per alia quaelibet certa indicia, et per Missos nostros quos ad hoc ordinaverimus, qualiter unusquisque ad hoc certare studuerit, et per commune testimonium, id est, Episcoporum de Comitibus, Comitum de Episcopis, comperire qualiter scilicet Comites iustitiam diligant et faciant, et quam religiosè Episcopi conversentur et praedicent, et amborum relatu de aliorum in suis ministeriis consistentium aequitate et pace atque concordia cognoscere. Similiter etiam volumus ut omnes illis et illi omnibus de communi societate et statu à nobis interrogati, verum testimonium sibi mutuò perhibere possint. lbid. c. 12.

De causa orta ad inhonorationem regni pertinente.

XIII. Et si talis causa in qualibet provincia aut in aliquo comitatu orta fuerit quae aut ad inhonorationem regni aut ad commune damnum pertineat, quae etiam sine nostra potestate corrigi non possit, nos diu latere non permittatis, qui omnia, Deo auxiliante, corrigere debemus; quia quicquid hactenus in his quae ad pacem et iustitiam totius populi pertinent, et ad honorem regni et communem utilitatem aut à nobis aut à vobis neglectum est, debemus Deo auxiliante certare qualiter abhinc nostro et vestro studio emendatum fiat. Ibid. c. 13.

De pace in itinere exercitali custodiendâ.

XIV. De pace vero in exercitali itinere servanda usque ad marcham hoc omnibus notum fieri volumus, quod quicunque auctorem damni sibi praeterito anno inlati nominatim cognoscit, ut iustitiam de illo quaerat et accipiat. Ibid. c. 14. De denuntiatione, ut qui in hostem pergunt, suos, qui in suo obsequio sunt, unusquisque cognoscat.

XV. Deinceps tamen omnibus denuntiare volumus ut cognoscat unusquisque omnes qui in suo obsequio in tali itinere pergunt, sive sui sint, sive alieni, ut ille de eorum factis rationem se sciat redditurum; et quicquid ipsi in pace violanda deliquerint, ad ipsius debet periculum m ) pertinere

m) al. mss. peculium; pluvium; plivium.

eâ scilicet conditione, ut pacis violator primam iuxta facinoris qualitatem, sive coram nobis, sive coram Misso nostro, dignas poenas persolvat; et Senior qui secum talem duxerit quem aut constringere noluit, aut non potuit, ut nostram iussionem servaret, et insuper in regno nostro praedas facere non timeret, pro illius neglegentia, si antè eum de his non admonuerit, et postquam neglegentia contemptoris ad eius notitiam pervenerit, eum corrigere, sicut decet, neglexerit, honore suo privetur, ut scilicet neuter illorum sine iusta vindicta remaneat. Ibid. c. 15.

De inhonoratione Regis propter neglegentiam eorum qui legationes malè recipiunt.

XVI. De inhonoratione quoquè Regis et regni, et mala fama in exteras nationes dispersa propter neglegentiam eorum qui legationes ad nos directas in suis mansionibus aut malè recipiunt, aut constitutam à nobis expensam non tribuunt, aut paravereda dare nolunt, aut furto aliquid eis subripiunt, aut (quod perpessimum est) apertas violentias, eos caedendo et res eorum diripiendo, in ipsis exercere non pertimescunt, hoc omnibus notum esse volumus, quod quicunque ex his qui honores nostros habent, abhinc neglegentiam hanc emendare non certaverit, et suos homines, qui eius vice hoc agere debent, ut id bene perficiant non instruxerit, aut non constrinxerit ut ulterius illud neglegere non praesumant, et honorem nostrum et regnum nobis commissum custodire contempserit, nec nostrum nec regni nostri honorem ulterius volumus ut habeat; sed volumus ut unusquisque fidelium nostrorum procuratores rerum suarum de his specialiter instruat, ut quandocunque et undecunque legatio advenerit, et aut litteras aut Missum viderint, honorifice illam in omni loco imperii nostri propter nostrum et totius regni honorem omnes suscipere valeant. lbid. C. 16.

De locis in quibus legationes recipiendae sunt.

XVII. In illis vero locis ubi modo via et mansionatici à genitore nostro et à nobis per Capitulare ordinati sunt, Missos ad hoc specialiter constitutos, qui hoc iugiter praevideant, habeant, ut omnia quae ad easdem legationes suscipiendas pertinent, fideles nostri ad hoc constituti ad tempus praeparare studeant, ut non tunc sit necesse de longè, quaerere vel adducere quando tempus est illa dare vel persolvere. In caeteris vero locis per totum imperium nostrum unusquisque fidelium nostrorum et per se et per ministros suos, sicut diximus, sedulam vigilantiam adhibeat. Ibid. c. 17.

De admonitione unius monetae.

XVIII. De moneta vero, unde iam per tres annos et

« ÖncekiDevam »