Sayfadaki görseller
PDF
ePub

perpetuo exilio tradi oportet. Magistratus autem qui eadem instrumenta admiserunt, et Officiales qui operam dederunt ut et monumentis intimentur donationes, vel caeterae alienationes actis intervenientibus confirmentur, non solum magistratu, sed etiam dignitate et facultatibus suis cedant. Remittit autem constitutio ea quae in praeterito tempore acta sunt. Excipit autem quosdam contractus, quos in scquentibus exponit capitulis, per quos et Ecclesiarum immobiles res alienari possunt; Xenodochium, id est, locus venerabilis in quo peregrini suscipiuntur; Ptochotrophium, id est, locus venerabilis in quo pauperes et infirmi homines pascuntur; Nosocomium, id est locus venerabilis in quo aegroti homines curantur; Orphanotrophium, id est, locus venerabilis in quo parentibus orbati pueri pascuntur; Gerontocomium, id est, locus venerabilis in quo pauperes et propter senectutem solam infirmi homines curantur; Brephotrophium, id est, locus venerabilis in quo infantes aluntur.

De hoc quomodò liceat ad Imperatorem res sancti loci

transferre.

XXX. Si Princeps voluerit rem immobilem sancto loco praestare, et accipere ab eo aliam immobilem rem, et eo modo permutationem contrahere, liceat hoc facere ei divinâ pragmatica sanctione ab eo promulgatâ.

De orphanis exheredatis subveniendum.

XXXI. Propter istius itaque pacis concordiam conservandam, placuit nobis de orphanis et pauperibus, qui debitè vel indebitè dicuntur amisisse hereditatem paterni vel materni iuris ad se legibus pertinentem, si alicubi inventi fuerint quos patres vel matres propter traditiones illorum exheredes fecerunt, aliorum scilicet suasionibus aut petitionibus vel aliquo ingenio, omnino volumus atque decrevimus emendari, quantum ad nos vel ad nostram pertinet potestatem, iuxta voluntatem Dei et vestram sanctam admonitionem et considerationem; ut si fortè extra officium nostrum alicubi inventum fuerit, admonere vestram clementiam audeamus ut emendetur.

De rebus pauperum vel minus potentum malá occasione non emendis.

XXXII. Propter provisiones pauperum, pro quibus curam habere debemus, placuit nobis ut nec Episcopi, nec Abbates, nec Comites, nec Vicarii, nec ludices, nullusque omnino sub mala occasione vel malo ingenio res pauperum vel minus potentum nec emere nec vi tollere audeat; sed quisquis ex eis aliquid comparare voluerit, in publico placito coram idoneis testibus et cum ratione hoc faciat. Ubicunque autem aliter

inventum fuerit, factum hoc omnino emendetur per iussionem

nostram.

Qualiter iustitiae fiant pauperibus.

XXXIII. De causis viduarum, pupillorum, orphanorum, vel reliquorum pauperum, ut in primo conventu ante mediam diem illorum ratio vel querela audiatur et definiatur, et post mediam diem causa regia et Ecclesiarum vel potentum hominum: quia ipsi pauperes non habent facultatem unde sustentare se possint donec ad eorum perveniant iustitiam, et ideo tantos clamores faciunt ad aures nostras.

De illis hominibus qui iniustas querelas habent.

XXXIV. De illis hominibus qui iniustè super alios homines querelas faciunt, de quibus volumus, si inventus fuerit aliquis qui non habeat iustitiam causandi vel reclamandi, et revictus fuerit, propter illam calumniam quam fecit, secundum legem et aequitatem iustitiam reddat,

De festivitatibus anni.

XXXV. Festos dies in anno celebrare sanximus, hoc est, diem dominicum Paschae cum honore et sobrietate venerari, simili modo totam hebdomadam illam observare decrevimus. Diem ascensionis Domini pleniter celebrare. In Pentecoste, similiter ut in Pascha. In natali Apostolorum Petri et Pauli, diem unum. Nativitatem sancti Iohannis Baptistae, assumptionem sanctae Mariae, dedicationem sancti Michaelis, natalem sancti Remigii, sancti Martini, sancti Andreae. In natali Domini dies quatuor, octavas Domini, Epiphaniam Domini, purificationem sanctae Mariae. Et illas festivitates Martyrum vel Confessorum observare decrevimus quorum in unaquaque parochia sancta corpora requiescunt.

De antiquis Ecclesiis, ut honorem suum habeant.

XXXVI. Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis nec aliis possessionibus priventur, ita ut novis Oratoriis tribuantur. Capitul. I, a, 813. c. 19.

De spiritualibus filiolis.

XXXVII. Deinde praecipimus ut unusquisque compater vel proximi spiritales filios suos catholicè instruant.

De hoc ut Sacerdotes inreprehensibiles sint.

XXXVIII. Ut iuxta Apostoli vocem Sacerdotes inreprehensibiles sint, et moribus ornati, et nequaquam turpibus lucris deserviant, iuxtà illud quod ait Scriptura: Nemo militans Deo implicat se negotiis secularibus, ut ei placeat cui se probavit. Et à turpibus lucris et usuris non solum ipsi abstineant, verum etiam plebes sibi subditas abstinere instituant.

De hoc ut ab incestuosis, et ab his qui decimas non dant, et à Presbyteris negligenter viventibus wadii non accipiantur.

XXXIX. Dictum est nobis quod in quibusdam locis Episcopi et Comites ab incestuosis, et ab his qui decimas non dant, wadios accipiant, et à Presbyteris pro quibusdam negligentiis, et inter se pecuniam dividant. Quod penitus abolendum decrevimus, ne fortè avaritiae locus detur. Et constituimus ut incestuosi iuxtà canonicam sententiam poenitentià multentur. Qui vero decimas post creberrimas admonitiones et praedicationes Sacerdotum dare neglexerint, excommunicentur. Iuramento vero eos constringi nolumus, propter periculum periurii.

De discretione in corporis et sanguinis dominici perceptione. XL. In perceptione corporis et sanguinis dominici magna discretio adhibenda est. Cavendum est enim ne si nimiùm in longum differatur, ad perniciem animae pertineat, dicente Domino: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et sanguinem eius biberitis, non habebitis vitam in vobis. Si vero indiscretè accipiatur, timendum est illud quod ait Apostolus: Qui manducat et bibit indignè, iudicium sibi manducat et bibit. Iuxtà eiusdem ergo Apostoli documentum probare se debet homo, et sic de pane illo manducare, et de calice bibere, ut videlicet abstinens aliquot diebus ab operibus carnis, et purificans corpus animamque suam, praeparet se ad percipiendum tantum sacramentum, exemplo David, qui nisi se confessus fuisset abstinuisse ab opere coniugali ab‍ heri et nudius tertius, nequaquam panes propositionis à Sacerdote accepisset.

De hominibus diversarum conditionum, et de his qui eis praelati sunt.

XLI. Quia ergo constat in Ecclesia diversarum conditionum homines esse, ut sint nobiles et ignobiles, servi, coloni, inquilini, et caetera huiuscemodi omnia, oportet ut quicunque eis praelati sunt, sive Clerici sive Laici, clementer erga eos agant, et misericorditer eos tractent, sive in exigendis ab eis operibus, sive in accipiendis tributis et quibusdam debitis. Sciantque eos fratres suos esse, et unum secum patrem habere Deum, cui clamant: Pater noster, qui es in coelis; et unam matrem sanctam Ecclesiam, quae eos intemerato sacri fontis utero gignit. Disciplina igitur eis misericordissima et gubernatio opportuna adhibenda est; disciplina, ne indisciplinatè vivendo auctorem suum offendant; gubernatio, ne in quotidianis vitae commeatibus praelatorum adminiculo destituti fatescant De feminis et Abbatissis, quales sint quae monasteriis puellaribus praeferri debent.

XLII. Monasteriis sanè puellaribus tales praeferri debent feminae et Abbatissae credi quae et se et subditum gregem cum

magna religione et sanctitate custodire noverint, et his quibus, praesunt prodesse non desinant. Sed et se et alias ita observent utpote vasa sancta in ministerio Domini praeparata; tales enim se debent exhibere subditis in habitu, in veste, et in omni convictu, ut eis ad coelestia regna pergentibus ducatum praebeant. Sciant etiam se pro his quas in regimine accepe runt, in conspectu Domini rationem reddituras.

De incestuosis et homicidis Sacerdotum admonitionibus aurem nolentibus accommodare.

XLIII. Incestuosi, parricidae, homicidae multi apud nos (proh dolor!) reperiuntur, sed aliqui ex illis Sacerdotum nolunt admonitionibus aurem accommodare, volentes in pristinis perdurare criminibus: quos oportet per secularis potentiae disciplinam à tam prava consuetudine coercere, qui per salutifera Sacerdotum monita noluerunt revocari: quorum aliquos iam excommunicavimus, sed illi hoc parvipendentes in iisdem perdurârunt criminibus. Quamobrem vestra decernat mansuetudo quid de talibus deinceps agendum sit. De dominis subditorum admonendis.

XLIV. Admonendi sunt domini subditorum ut circa suos pie et misericorditer agant, nec eos qualibet iniusta occasione condemnent, nec vi opprimant, nec illorum substantiolas iniuste tollant, nec ipsa debita, quae à subditis reddenda sunt, impie ac creduliter exigantur.

De corporis Domini et sanguinis communicatione Laicorum.

XLV. Ut si non frequentius, vel ter Laici homines in anno communicent, nisi forte quis maioribus quibuslibet criminibus impediatur.

De eruditione filiorum à parentibus et patrinis.

XLVI. Ut parentes filios suos, et patrini eos quos de fonte lavacri suscipiunt erudire summopere studeant; illi, quia eos genuere, et eis à Domino dati sunt; isti vero, quia pro eis fideiussores existunt.

De Ecclesiis antiquitus constitutis.

XLVII. Ut Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis, nec alia ulla possessione priventur. Supra c. 36.

De sepultura.

XLVIII. Ut de sepeliendis in basilicis mortuis illa constitutio servetur quae ab antiquis patribus constituta est. EXPLICIT LIBER SECUNDUS.

INCIPIT TERTII PRAELOCUTIUNCULA LIBELLI.
Superius in duobus Libellis Capitula ecclesiastica prae-
fatorum Principum Domni Karoli Imperatoris, et Dom-
ni ac gloriosissimi Hludouvici Augusti, descripsi. Nunc
autem illa ad mundanae augmentum Legis pertinentia,
quae Domnus Karolus Imperator edidit, in hoc ter-
tio adunavi Libello.

1.

INDEX CAPITULO RU M.

De pace servanda.

2. De iustitiis generalibus.
3. De iustitiis regalibus.
4. De armis non portandis.
5. De armatura in hoste ha-
benda.

6. De negotiatoribus quous-
que procedant.

7. De clamatoribus vel causi-
dicis.

8. De iuramento infantium.
9. De conspirationibus.
10. De periuriis.

11. De Advocatis, Vicedomi-
nis, Vicariis etCentenariis,

12. De teloneis.

13. De falsis monetis.

14. De heribanno.

15. De censu regali.

16. De liberis hominibus uxo-
res fiscalinas habentibus.
17. De cura Missorum domi-

nicorum.

18. De aequitate à Missis do-

minicis facienda.
19. De his qui beneficia habent.
20. De his qui fraudem faci-

unt in regalibus beneficiis.
21. De his qui propter pro-
priam iustitiam dilatan-
dam fugantur.
22. De armis ad placitum non
portandis.

23. De latronibus.

24. De animalibus vel aliis re-
bus, à quibus emantur.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »