Sayfadaki görseller
PDF
ePub

De messibus vel annonis in hoste raptis vel furatis.

LXVI. Si quis messes aut annonas in hoste super bannum dominicum rapuerit aut furaverit, vel paverit, aut cum caballis vastaverit, aestimato damno secundum legem in triplum componat. Et si liber homo hoc fecerit, bannum dominicum pro hac re componere cogatur. Servus vero secundum suam legem tripla compositione damnum in loco restituat, et pro damno disciplinae corporali subiaceat.

De libero homine in hostem bannito.

LXVII. Quicunque liber homo in hostem bannitus fuerit, et venire contempserit, plenum heribannum, id est, solidos sexaginta persolvat. Aut si non habuerit unde illam summam persolvat, semetipsum pro wadio in servitium Principis tradet donec per tempora ipse bannus ab eo fiat persolutus; et tunc iterum ad statum libertatis suae revertatur. Et si ille homo qui propter heribannum se in servitium tradidit, in illo servitio defunctus fuerit, heredes eius hereditatem quae ad eos pertinet, non perdant, nec libertatem, nec de ipso banno obnoxii fiant. Capitul. II. a. 812, c. 1.

De heribanno exactando.

LXVIII. Ut non per aliquam occasionem, nec pro wacta, nec de scara, nec de warda, nec pro heribergare, nec pro alio banno heribannum Comes exactare praesumat, nisi Missus noster prius heribannum ad partem nostram recipiat, et ei suam tertiam partem exinde per iussionem nostram donet. Ipse vero heribannus non exactetur, neque in terris neque in mancipiis, sed in auro et argento, palliis atque armis, et animalibus, atque pecudibus, sive talibus speciebus quae ad utilitatem pertinent. Ibid. c. 2.

De his qui regales habent honores, et in hostem banniti ad condictum placitum non venerint.

LXIX. Quicunque homo nostros habens honores in hostem bannitus fuerit, et ad condictum placitum non venerit, quot diebus post placitum condictum venisse comprobatus fuerit, tot diebus abstineat à carne et vino. Ibid. c. 3.

De his qui sine licentia de hoste revertuntur.

LXX. Quicunque absque licentia vel permissione Principis de hoste reversus fuerit, quod factum Franci heriscliz dicunt, volumus ut antiqua constitutio, id est, capitalis sententia erga illum puniendum custodiatur. Ibid. c. 4.

De his qui beneficia Principum habent.

LXXI. Quicunque ex his qui beneficium Principis habent, parem suum contra hostes communes in exercitu pergentem dimiserit, et cum eo ire vel stare noluerit, honorem saum et beneficium perdat. Ibid. c. 5.

De non cogendo bibere in hoste.

LXXII. Ut in hoste nemo parem suum vel quemlibet alterum hominem bibere roget y). Et quicunque in exercitu ebrius inventus fuerit, ita excommunicetur ut in bibendo sola aqua utatur quousque se male fecisse cognoscat. Ibid.c.6. De vassis adhuc in palatio servientibus et tamen beneficia

habentibus.

LXXIII. De vassis dominicis qui adhuc intra casam serviunt, et tamen beneficia habere noscuntur, statutum est at quicunque ex eis cum Domno Imperatore domi remanserit, vassallos suos casatos secum non retineat, sed cum Comite cuius pagenses sunt ire permittat. Ibid. c. 7.

De praeparatione ad hostem secundum antiquam consuetudinem.

LXXIV. Constitutum est ut secundum antiquam consuetudinem praeparatio ad hostem facienda indicetur et observetur; id est, victualia de marcha ad tres menses, et arma atque vestimenta ad dimidium annum. Quod tamen ita observari placuit, ut his qui de Rheno ad Ligerim pergunt, de Ligere in antea ad tres menses computetur; et qui de Ligere ad Rhenum pergunt, de Rheno in antea ad tres menses victualia habere debeant. Qui autem trans Rhenum sunt, et ad Saxoniam pergunt, ad Albiam marcham esse sciant. Et qui trans Ligerim manent, atque in Hispaniam proficisci debent, montes Pyrenaeos marcham sibi esse cognoscant. Ibid. c. 8. De hoc ut non nisi permissione regali brunia vel gladius homini extraneo à quolibet detur aut venundetur.

LXXV. Constitutum est ut neque Episcopus neque Abbas aut Abbatissa, vel quilibet Rector Ecclesiae bruniam vel gladium sine nostro permissu cuilibet homini extraneo aut dare aut vendere praesumat, nisi tantum vassallis suis. Et si evenerit ut in qualibet Ecclesia vel sancto loco plures brunias habeant quam ad homines Rectoris eiusdem Ecclesiae sufficiant, tunc Principem idem Rector Ecclesiae interroget quid de his facere praecipiat. Ibid. c. 10.

De causarum et litium terminis.

LXXVI. De termino causarum et litium statuimus ut ex quo bonae memoriae Domnus Pippinus Rex obiit et nos regnare coepimus, causae vel lites inter partes factae atque exortae discutiantur, et congruo sibi iudicio terminentur. Prius vero, id est, ante obitum praedicti Domni Pippini Regis, causae commissae vel omnino non moveantur, vel salvae usque ad nostram interrogationem reserventur. Capitul. III. a. 812. c. I.

y) al. ms. cogat.

De Episcopis, Comitibus, et Potentioribus si causam inter se habuerint.

LXXVII. Ut Episcopi, Abbates, Comites, et Potentiores quique, si causam inter se habuerint, ac se pacificare noluerint, ad nostram iubeantur venire praesentiam; neque illorum contentio aliubi diiudicetur, ne propter hoc pauperum et minus potentium iustitiae remaneant. Neque ullus Comes palatii nostri potentiorum causas sine nostra iussione finire praesumat, sed tantum ad pauperum et minus potentium iustitias faciendas sibi sciat esse vacandum. Ibid. c. 2.

De testibus ad rem quamlibet discutiendam eligendis.

LXXVIII. Ut quandocunque testes ad rem quamlibet discutiendam quaerendi atque eligendi sunt, à Misso nostro et Comitè in cuius ministerio de re qualicunquc agendum est, tales eligantur quales optimi in ipso pago invenire possunt. Et non liceat litigatoribus per praemia falsos testes adducere, sicut hactenus fieri solebat. Ibid. c. 3.

De placito Centenarii.

LXXIX. Ut nullus homo in placito Centenarii neque ad morlem, neque ad libertatem suam amittendam, aut ad res reddendas vel mancipia, iudicetur; sed ista aut in praesentia Comitis vel Missorum nostrorum iudicentur. Ibid. c. 4.

De inquisitione et descriptione uniuscuiusque Missi in

suo missatico.

LXXX. Ut Missi nostri diligenter inquirant et describere faciant unusquisque in suo missatico quid unusquisque de beneficio habeat, vel quot homines casatos in ipso beneficio. Ibid. c. 5.

De beneficiis, qualiter condricta sint.

LXXXI. Quomodo eadem beneficia condricta ) sint; aut quis de beneficio suo alodem comparavit vel struxit. lb. c. 6. De beneficiis Episcoporum, Abbatum, et reliquorum, et de fiscis regalibus describendis.

LXXXII. Ut non solum beneficia Episcoporum, vel Abbatum, Abbatissarum, atque Comitum, sive vassorum nostrorum, sed etiam fisci nostri describantur in breve; ut scire possimus quantum etiam de nostro in uniuscuiusque legatione habeamus. Ibid. c. 7.

De legationibus propter iustitias, quo tempore exerceantur. LXXXIII. Volumus ut propter iustitias quae usque modo de parte Comitum remanserunt, quatuor tantum mensibus in

2) al, mss. constructa.

anno Missi nostri legationes suas exerceant, id est, in hyeme Ianuario, in verno Aprili, in aestate Iulio, in autumno Octobrio. Caeteris vero mensibus unusquisque Comitum placitum suum habeat et iustitias suas faciat. Missi autem nostri quater in uno mense et in quatuor locis habeant placita sua cum illis Comitibus quibus congruum fuerit ut ad eum locum possint convenire. Ibid. c. 8.

De iussione dominica in quolibet missatico non adimpleta.

LXXXIV. Ut quicquid ille Missus in illo missatico aliter factum invenerit quam nostra sit iussio, non solum illud emendare iubeat, sed etiam ad nos ipsam rem, qualiter ab eo inventa est, deferat. lbid. c. 9.

De censu regali inquirendo.

LXXXV. Ut Missi nostri census nostros perquirant diligenter, undecunque antiquitus ad partem Regis exire solebant. Similiter et freda. Et nobis renuntient, ut nos ordine. mus quid de his in futurum fieri debeat. Ibid. c. 10.

De rebus de quibus census ad partem Regis exire solebat.

LXXXVI. Ut de rebus unde census ad partem Regis exire solebat, si ad aliquam Ecclesiam traditae sunt, aut reddantur propriis heredibus, aut qui eas retinuerit, illum censum persolvat. Ibid. c. 11.

De placitis à Missis dominicis Comitibus notum faciendis.

LXXXVII. Ut unusquisque Missorum nostrorum in placito suo notum faciat Comitibus qui ad eius missaticum pertinent, ut in illis mensibus quibus ille legationem suam non facit, conveniant inter se et communia placita faciant, tam ad latrones distringendos, quam ad caeteras iustitias faciendas. Ibid. c. 12.

De fidelitate Regis promittenda.

LXXXVIII. Ut Missi nostri populum nostrum iterum nobis fidelitatem promittere faciant secundum consuetudinem iamdudum ordinatam, et ipsi aperiant et interpretentur illis hominibus qualiter ipsum sacramentum et fidelitatem erga nos servare debeant. Ibid. c. 13.

De homicidiis infra patriam factis.

LXXXIX. Ut homicidia infra patriam, sicut in Lege Domini interdictum est, nec causâ ultionis nec avaritiae nec latrocinandi fiant. Et ubicunque inventum fuerit, à iudicibus nostris secundum legem ex nostro mandato vindicetur. Et non occidatur homo, nisi lege iubente. Capitul. I. a. 789. c. 65. De mensuris et ponderibus.

XC. Ut aequales mensuras et rectas et pondera iusta

et aequalia omnes habeant, sive in civitatibus, sive in monasteriis, sive ad dandum invicem, sive ad accipiendum, sicut in lege Domini praeceptum habemus. Ibid. c. 72.

De pace in hoste vel infra patriam.

XCI. Constituimus ut si in hoste aut infra regnum nostrum litigatio aut scandalum inter quascunque personas, videlicet maiores et minores, ortum fuerit, quod frequenter insidiante diabolo contingere solet, ut ibi fideles sanctae Dei Ecclesiae et nostri ob resistendam impietatis malitiam armati veniant, id est, qui potest habere, cum lorica et scuto, ancipite atque fuste. Et si aliquis quaelibet persona adversus eum quamlibet querelam habere voluerit, liceat ei secundum legis ordinem cum sacramento quod posuimus, manu propriâ singula se idoneum facere, ut propter quodlibet negotium aut odium ibi non advenisset, nisi ob concordiam et pacem ferendam et ipsam litigationem mitigandam. Et si quislibet renuerit venire, et semetipsum idoneum facere nequiverit, cum supradicto iam sacramento bannum nostrum componat, et ad partem nostram persolvat. EXPLICIT LIBER TERTIUS.

INCIPIT QUARTI PRAEFATIUNCULA LIBELLI. Quia supra in duobus ecclesiastica quae praefati Principes Domnus Imperator Karolus et piissimus Hludouvicus Augustus ediderunt Capitula descripsi Libellis, in tertio vero ad mundanam pertinentia Legem quae Domnus Karolus Imperator fecit congessi, nunc iam in quarto illa ad mundanae augmentum Legis pertinentia, quae praeclarissimus Domnus Hludouvicus Augustus fecit, Capitula adunavi Libello.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »