Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

IUR. DOCT. ET PROF. PUBL. ORD. IN ACADEMIA

BORUSSICA -RHENANA.

[blocks in formation]

LIBROS CAPITULARIUM AB ANSEGISO ABBATE ET BENEDICTO
LEVITA COLLECTOS EORUMQUE APPENDICES ET

ADDITIONES CONTINENS.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Versus in fronte Capitularium positi

in antiquis Codicib u s.

Legiloquum quisquis Librum recitaveris istum,

Principibus nostris, dic, miserere, Deus. Legem namque bonam dictârunt mente benignâ.

Quapropter pro ipsis, quaeso, precare Deum.

IN CHRISTI NOMI NE. Incipiunt Capitula Regum et Episcoporum, maximeque nobilium omnium Francorum, ad reprimendas Neophytorum quasi Fidelium diversas

adinventiones.

INCIPIT Dominante per secula infinita omnium dominatore Christo Salvatore nostro, Creatore universae creaturae, anno Incarnationis ipsius DCCCXXVII, Indictione V, anno vero XIII Imperii gloriosissimorum Principum Domni Hludouvici Augusti, christianae Religionis magni propagatoris (ac filiorum eius a), Ansegisus, nullis praecedentibus meritis, sed gratia omnipotentis Dei Abba, pro amore bonae memoriae Domni Karoli Magni Imperatoris Christianorum atque praecellentissimi ac piissimi Domni Hludouvici Augusti filii ipsius sincera dilectione, haec subter descripta adunavi Capitula : quae proculdubio quia ad sanctae Ecclesiae profectum facta sunt, pro utili firmiter tenenda sunt lege. Fuerunt namque quondam, tempore praedicti magni Domni Karoli Imperatoris, necnon et nunc praefatorum Principum hoc in tempore Domni piissimi Hludouvici Augusti et praeclarissimorum filiorum eius iussu, per intervalla temporum, ad Christianam Religionem conservandam, atque ad concordiam pacis et dilectionis in Ecclesia catholica tenendam, edita. Sed quia in diversis sparsim scripta membranulis per diversorum spatia temporum fuerant, ne oblivioni traderentur, pro dilectione nimia, ut praefatus sum, praedictorum gloriosissimorum Principum, et pro amore sanctissimae prolis eorum, sed et pro sanctae Ecclesiae statu, placuit mihi praedicta in hoc libello adunare quae invenire potui Capitula praedictorum Principum iussu descripta, ut ad sanctae Ecclesiae statum longaevis conservandum temporibus, atque ad meritum praefatorum Principum gloriosius in vita perpetua augmentandum, proficiart. Amen. Sed hoc notum sit Lectori, quia praedicta Capitula, quae per intervalla temporum à praefatis sunt Principibus edita, in quatuor distinxi libellis. Illo scilicet quae

PRAEFATIO.

a) al. mss. et Hlotharii Caesaris filii cius,

« ÖncekiDevam »