Sayfadaki görseller
PDF
ePub

236. Nullibi erigatur novum monasterium sine congruis redditibus, qui pro magna parte ex bonis jam acquisitis provenire debent.

237. Ordinarius semper consulatur de ratione agendi in rebus gravibus sive spiritualibus sive temporalibus.

238. Ne mendicent de domo ad domum moniales, sive spectent ad monasterium aliquod dioecesis in qua id fiat, sive ex alia dioecesi vel alia regione veniant, nisi cum licentia Ordinarii loci in scriptis tradenda, et injunctis necessariis opportunisque cautionibus ad omne abusus vel scandali periculum amovendum.

239. Mulieres saeculares non permittantur pernoctare in conventu sine licentia Episcopi.

240. Sedulo curent Ordinarii ut regula de visitationibus otiosis externorum seu externarum ad monasterium accedentium statuatur, nisi jam existat, et stricte observetur.

241. Puellae Ordinem seu Congregationem ingressurae scripto se obligent ad non exigendam mercedem seu compensationem operae sive servitii a se in monasterio praestandi tempore quo fuerint postulantes, ut vocantur, vel novitiae vel professae.

242. Moniales quae jam docent in scholis vel ad docendum in iisdem destinantur, specialem ad hoc munus institutionem accipiant : cui rei, utpote maximi momenti, summa cura invigilare debet ipse Episcopus.

243. Moniales iisdem regulis teneantur quibus tenentur sacerdotes, circa situs scholarum acquirendos et pecunias obtinendas ad earumdem erectionem: item circa scholas normales, ad quas minime mittant puellas instituendas: nec in iis institutas adhibeant ad docendum in suis monasteriis: nec ejusmodi puellas in proprium ordinem seu congregationem admittant sine expressa licentia Episcopi.

244. Singula monasteria habeant Confessarium Ordinarium, qui confessiones monialium audiat, et hoc munere

non fungatur ultra tres annos nisi habita debita licentia, cum bonum spirituale monasterii Episcopo videatur exigere, ut tempus protrahatur. Confessarius extraordinarius mittatur ad singula monasteria bis aut ter in anno. De iis quae ad confessionem pertinent non agatur cum quolibet ex Confessariis nisi in tribunali poenitentiae. In omnibus monasteriis erigantur confessionalia cratibus instructa.

245. Caveatur ne manifestatio conscientiae superioribus a novitiis aut aliis facienda respiciat materiam confessionis propriam; ac etiam ne libertatem confessionis ullo modo imminuat.

246. Quando Moniales ab aliquo monasterio proficiscuntur ad aliud fundandum, scripto ab Episcopo probato, conveniant duae superiores, altera scilicet quae praeest monasterio unde exitur, altera quae praeficitur religiosis profecturis, de conditionibus utrinque servandis. Item quando transfertur monialis ab aliquo monasterio ad aliud ut in eo permaneat, duae superiores similiter scripto conveniant de conditionibus servandis. In ambobus hisce casibus utraque superior exemplar scripti, quo mutua conventio contineatur, apud se servet.

XXV.

DE DISSENSIONIBUS INTER VIROS ECCLESIASTICOS EVITANDIS.

247. Ne dissensiones inter Episcopos aut alios ecclesiasticos viros in Hibernia oriantur, statuimus ut si quae lex in posterum lata aut proposita a Gubernio pro toto regno fuerit, quae ad catholicorum educationem, bona ecclesiastica, et jura Ecclesiae pertineat, aut quacunque ratione Ecclesiam in omnibus et singulis dioecesibus respiciat, nullus Episcopus munus sibi assumere possit hujusmodi

legem ad executionem deducendi, neque eam acceptare, nisi antea alii Episcopi legem ad examen vocaverint, et acceptandam esse declaraverint.

248. Quod si sententiarum diversitas sit hac in re inter Episcopos aut si agatur de causis majoribus, quae ab Episcopis dirimi non possunt, tota controversia ad Sedem Apostolicam deferatur, juxta veterem canonem Ecclesiae Hiberniae a S. Patritio latum, "Si quae quaestiones in "hac Insula oriantur, ad Sedem Apostolicam referantur," (Can. S. Patr. apud Wilkins Conc. M. Brit. Tom. 1, pag. 6) et juxta consuetudinem Ecclesiae Universalis.

249. Præterea omnibus hujus regionis sacerdotibus in memoriam revocamus obligationem qua mysteria Fidei, Sacramenta, Dei praecepta et alia ad Religionem spectantia fideli populo diebus festivis exponere tenentur. Cum vero periculum sit ne haec negligantur si de alienis et profanis negotiis in Ecclesiis agatur, districte prohibemus ne inter missarum solemnia, quod plane indecens esset, aut omnino in Ecclesia de rebus mere saecularibus, ut de politicis electionibus aut aliis ejusmodi rebus agatur, quae facile dissidia inter pastorem et populum promovere valeant, et magnam animorum commotionem excitare: quae tamen ita interpretanda non sunt, quasi de largitionibus non recipiendis, de perjurio evitando, de juribus Ecclesiae, et de charitate et cura erga pauperes, sacerdotibus non esset agendum.

250. Quod si quis sacerdos saecularis aut regularis de hujusmodi rebus agat, aut spreto Synodi Thurlesiae praecepto, nominatim in aliquem in Ecclesiis invehatur, is poena suspensionis, aut alia pro arbitrio Ordinarii plectatur.

251. Hortamur vero ut lites et jurgia inter se de rebus politicis in conventibus publicis, et magis adhuc in foliis seu ephemeridibus publicis, non ineant sacerdotes, ne dignitas sacerdotalis aliquid detrimenti capiat, ne cbaritas

illa, quae robur Ecclesiae est, violetur, et ne rixis et contentionibus cum aliis implicentur.

252. Haec vero dum statuimus Religionis bonum et Ecclesiae libertatem exigere putamus, ut quotiescunque de curatoribus pauperum, et Parliamenti membris eligendis agatur, a quorum agendi ratione pauperum catholicorum fides et incolumitas, et Ecclesiae jura et libertas detrimenta pati possunt, soliciti esse debent, ut hominibus probis et Religionis catholicae minime hostibus munera haec conferantur. Attamen extra ecclesias, sine tumultu, absque charitatis violatione, et cum debita subjectione proprio Episcopo ne dissensiones in clero oriantur, et cum ea moderatione, quae statui clericali omnino convenit, relicta unicuique in dubiis libere pro se sentiendi facultate, de omnibus hujusmodi rebus agendum esse arbitramur.

XXVI.

DE LITIBUS EVITANDIS.

253. S. Paulus in Ep. 1a ad Corinthios strenue fideles hortatur ut judicia publica evitent, et lites et disputationes inter se sine judicum auxilio componant :-" Saecularia “igitur judicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in "ecclesia, illos constituite ad judicandum. Ad verecundiam "vestram dico. Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui "possit judicare inter fratrem suum? Sed frater cum fratre "judicio contendit . . Jam quidem omnino delictum "est in vobis quod judicia habetis inter vos. Quare non magis injuriam accipitis? Quare non magis fraudem "patimini ?"-1 Cor. vi. 1 sqq.

""

254. Haec S. Pauli doctrina saepe a sacerdotibus proponenda est fidelibus, ut discant quantopere lites sint evitandae, et quantum ab evangelio aliena sit eorum agendi ratio qui saepius alios vocant ad tribunalia, quique voluptatem quamdam ex legalibus disceptationibus capere viden

tur.

255. Si oriatur causa disceptandi de re mere temporali inter sacerdotemet laicum, sacerdos qui virtutum evangelicarum exemplar esse debet proponat ut res arbitrio prudentium virorum relinquatur dirimenda. Quod si agatur de contractibus, debitis, haereditatibus, testamentis, publicis instrumentis aut aliis hujusmodi, in quibus sententia judicis saecularis est vi legis politicae necessaria ad efficacem causae determinationem, si quae ratio inveniri potest quaestionem pacifice componendi, ea adhibeatur ut recursus ad tribunal civile necessarius non evadat.

256. Caeterum ut mala quae ex hisce litibus inter Sacerdotes et laicos oriuntur, quantum fieri potest, impediantur, sacerdos rem integram Ordinario deferat, et ejus consilio dirigatur.

257. Si inter Sacerdotes de rebus mere temporalibus oriatur quaestio quae privatim componi possit, alter alterum ad tribunalia laica non citet, sed res deferatur ad Ordinarium dioecesis, et ab illo vel ab arbitris cum ejus consensu selectis dirimatur. Quod si agatur de contractibus, debitis, haereditatibus, testamentis, publicis instrumentis et aliis hujusmodi, etiamsi opus sit sententia judicis saecularis, ut supra dictum est de causa quae versetur inter Sacerdotem et laicum, omnis conatus faciendus est ut res pacifice componatur, et nullo in casu quaestio in tribunali suscipienda est nisi petita prius ab Ordinario licentia.

« ÖncekiDevam »