Sayfadaki görseller
PDF
ePub

66

[ocr errors]

XXVII.

258. Cum ex divina sua institutione Ecclesia perfecta sit societas sub regimine Summi Pontificis Christi Vicarii, et Episcoporum, quibus competit potestas leges ferendi, et causas audiendi et dirimendi ac legum observantiam vi coactiva et poenis exigendi, existere debet forum judiciale ecclesiasticum. Quale quidem forum agnoscendum esse verba Christi demonstrant :-"Si peccaverit in te frater "tuus. dic Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus," et illa S. Pauli, "adversus presbyterum accusationem noli accipere "nisi sub duobus vel tribus testibus."

DE FORO ECCLESIASTICO.

259. Hinc Pius VI. in Const. Auctorem Fidei eos damnat qui dicunt Ecclesiae non fuisse a Deo collatam potestatem non solum dirigendi per consilia et suasiones sed etiam jubendi per leges ac devios contumacesque exteriore judicio ac salutaribus poenis coercendi atque cogendi.

260. Cum e divino primatus jure Romanus Pontifex universae Ecclesiae praesit, Concilium Vaticanum eum esse declaravit judicem supremum fidelium, et in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus ad ipsius posse judicium recurri. Ipse itaque per universum orbem causas ejusmodi dirimere vel etiam ad se vocare potest. Hinc quoque, ut patet, ad ipsum spectat formulas observandas in judiciis ecclesiasticis exercendis praescribere, omnesque fideles tam ejus judiciis quam ejusmodi regulis se submittere tenentur.

261. Praeterea jure divino et vi institutionis Christi Episcopi potestatem judiciariam habent sibi propriam qua neque spoliari neque se abdicare possunt, quam vel per se vel per vicarium aut alium quemcunque ad nutum revocabilem,

exercere possunt, nisi lex aliqua canonica obstet. Cum vero in hac regione omnes formae in jure canonico praescriptae pro judiciis ecclesiasticis nequeant observari, habita legis civilis ratione, cavendum ut saltem ea omnia fiant quae ad veritatem inveniendam et ad justam rei defensionem necessaria sunt.1 Qua de re in Synodis Provincialibus sedulo agendum erit.

262. Porro Episcopi Tribunal ad canonum normam et juxta Tridentina decreta in causis ecclesiasticis, quae nempe fidem, sacramenta, sacras functiones necnon officia et jura sacro ministerio adnexa respiciunt, sententiam dicit, et ejusmodi causas ad tribunal laicale deferre non licet.

263. Hinc appellatio quaelibet ad tribunal laicale a sententia in his causis ab Episcopo lata, necnon appellatio quae dicitur ab abusu, scilicet cum quis sub eo praetextu quod Episcopi judicando sua potestate abusi sint, ad judices saeculares confugiat, est omnino reprobanda.

264. Si quis vero Ecclesiasticus in hujusmodi causis ecclesiasticis litem in tribunalibus instituat aut ad eadem recurrat, aut appellet contra judicia proprii Ordinarii, quibus suspensio aut aliae censurae vel poenae infliguntur, incidit ipso facto in excommunicationem majorem speciali modo Romano Pontifici reservatam, et fit obnoxius poenis exinde descendentibus, et per sacros canones statutis. Quam excommunicationem incurrunt etiam laici hujusmodi causas quomodolibet ad Tribunal Saeculare afferentes.

265. Quod si quis gravamen aut injuriam ab ecclesiasticis judicibus passum se esse autumet, ea remedia adhibeat, quae suppeditat Ecclesia; scilicet appellet ad Archiepiscopum vel ad Summum Pontificem.

1 Vide Append. IX. pag. 248.

XXVIII.

DE ARCHIVIS CONSTITUENDIS.

266. Cum Ecclesiarum utilitati maxime conferat veterum instrumentorum custodia, plurimaque eorum in hoc regno dolere debeamus malo quidem fato deperdita esse; decernimus ut in posterum media adhibeantur quibus tanto malo obvietur.

267. Episcopale itaque Archivum, in loco quo possit tutiori simul et commodiori, Episcopi stabiliter in singulis suis dioecesibus erigant et constituant. In illo omnia documenta quae ad suae dioecesis originem et historiam spectent; ea quoque quae ad dispensationes matrimoniales, et presbyterorum ordinationes pertineant; quae ad controversias et judicia referantur; quae ad beneficiorum provisiones, paroeciarum uniones et divisiones; privilegia et indulgentias, quae dioecesi ipsi, Ecclesiae Cathedrali vel parochiali concessae fuerint; quaeque quocunque modo ad rectam dioecesis administrationem pertineant, omnino reponantur.

268. Ne vero post mortem Episcopi Archiva dispereant, cum ipse se ex hac vita migrare perspexerit, eorum curam duobus sacerdotibus committat, qui in ejus testamento sunt nominandi, quique ipsa archiva Episcopi demortui successori fideliter consignabunt.

269. Quod si quis documenta, quae in archivo conservantur, violaverit, subtraxerit, aut suppresserit, omni sit dignitate, officio et beneficio privatus, et ad futura obtinenda inhabilis eo ipso, sicut statutum legitur in actis Conc. Rom. an. 1725, sub Benedicto XIII.; si vero laicus fuerit, excommunicationem ipso facto incurrat.

XXIX.

DE BONIS ECCLESIASTICIS.

270. Cum res Ecclesiae, seu bona ecclesiastica, nihil aliud sint nisi vota fidelium, et patrimonia pauperum ; cumque, praeterea, ea ad cultum divinum exercendum, et ad sacrorum ministrorum sustentationem necessaria sint, facile quilibet intelliget quanta fide et diligentia sint custodienda ab iis quibus eorum ministratio et fruitio est commissa. De iis itaque sequentia statuenda esse existimamus, praeter alia quae a Jure Canonico statuta sunt.

271. Primo: praecipimus omnibus parochis, aut paroeciarum administris, necnon locorum piorum quae ab Episcopis pendent curatoribus, ut statim post publicationem hujus Concilii constitutionum, bonorum, tam mobilium, quam immobilium, quae ad ecclesias suas vel paroecias, vel ad loca pia praedicta spectent, inventarium conficiant. In hoc inventario diligenter vasa sacra, sacramque omnem supellectilem, quae in suis ecclesiis existat, describent; si quae sint praedia Ecclesiae, si domus aut scholae parochiales, si redditus denique permanentes, eos omnes recensebunt, Onera autem non omittant quibus ecclesia vel loca pia subjiciuntur.

272. 2o Confecto inventario singularum Ecclesiarum et locorum piorum, unum exemplar, a parocho vel ab alio ad quem spectat subscriptum, Episcopo dioecesis mittetur ab eo in Archivo Episcopali custodiendum; alterum penes ipsam ecclesiam de qua agitur in loco tuto asservabitur. Vasa sacra aurea vel argentea nomine illius ecclesiae ad quam pertinent inscribantur. Si sint nova id fiat antequam ab Episcopo consecrentur.

273. 3o Si quae bona in operibus piis et ecclesiasticis insumenda post confectum inventarium parocho alicui, vel alii cuicunque Catholico donata vel legata fuerint, statim paro

[ocr errors]

chus vel alius Sacerdos Episcopum moneat qui curabit ut piae donationes et legata pia effectum sortiantur.

274. 4° Ne ob legis defectum bona ecclesiastica in alienas manus transeant, curae erit Episcopo ut eorum tituli aut instrumenta accurate juxta legem civilem, et in nomine trium aut quatuor curatorum conficiantur. Hi vero curatores sint Episcopus dioecesis, parochus seu alius Sacerdos cui bona commissa fuerint, Vicarius Generalis aut alius vir prudens et vitae integritate conspicuus, et in hujusmodi rebus versatus. Hi curatores semel in anno convenire debent ut securitati bonorum praedictorum providere possint. Et si quis ex eorum numero e vivis discesserit, alium in ejus locum subrogare teneantur.

275. 5° Ne lites de bonis quae ab Episcopis et a parochis tenentur post eorum obitum, cum scandalo fidelium, oriantur, praecipimus ut singuli Episcopi et Sacerdotes omnes bonorum ecclesiasticorum possessionem aut administrationem quomodolibet habentes testamenta sua rite confecta et signata teneant, et eadem in loco tuto ab Episcopo designato reposita habeant. Nulli autem Sacerdoti in extremis constituto administrentur Sacramenta nisi prius testamentum confecerit, aut serio conficere promittat.

276. Ut haec omnia quae respiciunt sive Archiva, sive bona ecclesiastica serventur, ab Episcopo Secretarius dioecesanus instituendus videtur.

277. In mentem omnium revocamus poenas, quae in Concilio Tridentino, Sess. 22, c. ult. et in Constitutione Apostolicae Sedis moderationi Pii PP. IX., in bonorum cujuscunque Ecclesiae, aut pii loci occupatores latae sunt.

« ÖncekiDevam »