Sayfadaki görseller
PDF
ePub

XXX.

DE CATHOLICA JUVENTUTIS INSTITUTIONE.

278. Quum Christus Dominus Pastoribus Ecclesiae suae in persona Apostolorum officium commiserit docendi universam Christianam plebem, dicens: "Euntes docete omnes gentes. . . docentes eos servare omnia quaecunque "mandavi vobis," quumque maximi sit momenti ut vel a primis annis animae fidei lumine illuminentur, ne unquam obdormiant in morte, muneris nostri est imprimis enixe in Domino hortari et obsecrare parentes et alios omnes, quibus juventutis cura demandata est, ut ad Catholicam liberorum educationem operam diligentissime navent, quatenus in iis quae ad fidem et mores spectant, bene instituantur, et ad vitam quae sanctissimae nostrae fidei dictaminibus sit conformis, plene efformentur.

66

279. Quapropter a tenerrima usque aetate devotam Sanctissimorum Jesu et Mariae nominum invocationem, necnon Orationem Dominicam, Angelicam Salutationem et Symbolum Apostolorum eos edoceant; et videant ut Doctrinam Christianam seu Catechismum a primis annis discant, et temporis decursu, magis magisque in doctrina fidei erudiantur.

280. Caveant ne culpa sua fides vel mores periclitentur parvulorum, pro quibus Christus mortuus est. Proinde neque ad scholas a Pastoribus Ecclesiae interdictas vel suspectas filios filiasve suas mittant nec ullo sub praetextu tales scholas eos frequentare sinant.

281. In memoriam revocamus omnium fidelium curae nostrae pastorali commissorum a nemine Catholico "posse "probari eam juventutis instituendae rationem quae sit a "Catholica fide et ab Ecclesiae potestate sejuncta, quaeque 66 rerum dumtaxat naturalium scientiam ac terrenae socialis "vitae fines tantummodo vel saltem primario spectat." (Syllab. Prop. 48, Ex epist. ad Archiep. Friburg. Quum non sine, 14 Julii 1864.)

XXXI.

DE SCHOLIS NATIONALIBUS.

282. Prudentem agendi modum a S. Sede servatum respectu systematis Nationalis Educationis, quae abstinuit a judicio super ea re definitive proferendo, et a nobis impraesentiarum servandum esse arbitramur. Attamen nostri muneris esse ducimus, iterum cum Concilio Plenario Thurlesiensi declarare, separatam Catholicae juventutis educationem esse omnimode ei anteponendam. Haec enim sola juribus votisque populi nostri plene satisfacere potest. Quod quidem patet, tum ex iteratis declarationibus Catholicorum systema mixtum saepe saepius reprobantium, et educationem religiosam pro liberis suis efflagitantium : tum etiam ex agendi ratione eorum, qui quamvis summis laudibus systema mere saeculare extollant, tamen in seligendis scholis ad quas liberos suos mittant, fere semper et ubique academias separatas, relictis mixtis, eligunt.

283. Quoniam autem de facto systema Educationis, uti vocant, denominationalis, adhuc nobis a Gubernio Britannico denegatur, et nonnisi mediante systemate Nationalis Educationis participes esse possumus reddituum publicorum, qui assignantur educationi, omni cura cavendum est, ne ex mutationibus in modo remunerandi magistros sive ex alio quocunque capite jura, quibus adhuc gaudent catholici scholarum moderatores (school-managers), impetantur: si enim id fieret, facile evenire posset, ut injuria facta sacrosanctis Religionis nostrae principiis, systema ipsum Nationale ita periculosum evaderet, ut non amplius Ecclesiae Pastoribus esset tolerandum.

284. Haec autem sunt quae statuenda ducimus, ut quam minime periculosum illud systema Educationis Nationalis reddatur: scilicet:

1o Libri, qui noxium aliquid sive adversus Sacrorum 1 Vide Append. XXIII. pag. 329.

Bibliorum Canonem aut puritatem, sive contra Catholicae Ecclesiae doctrinam vel mores continent, in scholis nullomodo tolerentur.

2o Nullus liber, in quo de Religione seu moribus agitur, admittatur, nisi sit ab Ordinario saltem toleratus, ad quem de rebus fidei et morum pertinet judicare.

3o Episcopi et parochi curent, ut in unaquaque paroecia sufficiens sit scholarum numerus ad Catholicae juventutis institutionem.

4o Eorumdem etiam est, cooperante populo, enixe curare ut a Gubernio meliorem in dies rerum ordinem et conditiones aequiores quoad scholas impetrent.

5° Statuimus autem ut, in quantum fieri potest, loca ipsa scholarum fidei trium saltem curatorum committantur, si nondum commissa sint, Episcopi scilicet vel Parochi, et aliorum ab Episcopo approbandorum, in quorum nomine tituli aut instrumenta accurate juxta legem civilem conficiantur.

6o Parochus, semel saltem in unaquaque hebdomada, in quantum fieri potest, visitet vel per se vel per suos vicarios, omnes et singulas scholas Nationales in sua paroecia existentes, quas pueris puellisve suae paroeciae frequentare permittit doctrinam fidei singulis hebdomadis discipulis explicet modo eorum aetati congruo, nomenque suum et quid egerit in libro ad hoc parato inscribat. Diligenter curet ut ludimagistri et magistrae officia sua bene adimpleant, et ut scholares doctrinam Christianam apprime addiscant, et in religionis exercitia infra tempus a regula permissum quotidie incumbant. Quod si quis sacerdos per quatuor hebdomadas successivas scholas singulas supradictas visitare vel in eis instructiones opportunas tradere neglexerit debitis poenis plectatur ad arbitrium Ordinarii. Hortamur autem Episcopos ut tempore visitationis, modo speciali circa scholas et circa decretorum hujus Synodi Plenariae scholas respicientium observantiam inquirant.

285. Illud quoque perutile fore censemus ad mentem Sacrae Congregationis, si loca ipsa scholarum per curatores, ut jam diximus, in Episcoporum, vel parochorum potestate ac proprio jure manerent. Vetamus igitur omnes et singulos sacerdotes, ne quis eorum auxilium ad scholas erigendas accipiat sub quocunque instrumento a Coetu Episcoporum non approbato, quodque supradictae S. Congregationis instructioni omnino conforme non sit.

286. Inhibemus Catholicis penes quos sunt loca scholarum, ne ea ad Commissarios transferant.

287. Statutis ab Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae an. 1862 insistentes, Sacerdotes omnes sub poena suspensionis prohibemus, ne quempiam sive virum sive feminam mittant ad artem paedagogicam addiscendam in iis scholis mixtis quae sub regimine immediato Concilii supremi (Board) Educationis Nationalis positae, ad magistros formandos institutae sunt.

288. Cum autem in praedictis scholis, magistri et discipuli variarum religionum immixti inveniantur, et nulla in eis. docendae Catholicae religionis habeatur ratio, unde grave intrinsecumque fidei oriatur periculum, districte prohibemus ne in posterum ullus Catholicus ad artem paedagogicam addiscendam eas adeat, vel aliquod in iis officium exercendum posthac suscipiat. Invigilent Episcopi ut hoc decretum ab omnibus servetur, et ut omnes Confessarii, sive regulares sive saeculares, ratione habita hujus decreti, poenitentes suos ab illis frequentandis deterreant.

289. Cum in plerisque scholis mere normalibus (model schools) haud minora pericula inveniantur, volumus ut ad quascunque hujusmodi scholas pueros puellasve Catholicas non mittant parentes vel alii quibus parvulorum cura commissa est. Quod si fecerint, sciant se strictissimam rationem esse reddituros periculi cui animas sanguine Christi redemptas exponere non dubitant.

290. Valde periculosum esse censemus pueris Catholicis scholas adire, quibus soli Acatholici praesunt; et a talibus scholis Pastores sui gregis juvenes avertant.

291. Statuimus, ut Episcopi quotannis in conventu suo annuo deputationem permanentem constituant, ad invigilandum super totum istud de juventutis institutione negotium, et ad jura et profectum Educationis Catholicae, tum in Parliamento, tum alibi, jugiter promovendum.

XXXII.

DE SCHOLIS MONIALIUM.

De Scholis, quae sub cura monialium sunt, haec statui

mus.

292. Nulla ex istiusmodi scholis cum Concilio Supremo (Board) Educationis Nationalis in posterum connectatur, nisi cum expressa Ordinarii licentia.

293. Nemo, sive ex Monialibus, sive ex novitiis, ad examen coram officialibus Commissariorum sese praesentet.

294. Moniales nec quampiam ad aliquam Scholam Normalem mittant ad artem paedagogicam addiscendam vel ad munus docendi exercendum; nec scholarem quamlibet talis scholae ad officium in conventu vocent, neque litteras commendatitias ipsi tradant, neque in communitatem inter novitias, sine expressa Ordinarii licentia, admittant.

295. Subsidia ad aedificia erigenda a Commissariis non accipiant, nisi sub conditionibus a coetu Episcoporum approbatis.

296. Curent singuli Episcopi in propriis dioecesibus media adhibere, quae unusquisque magis opportuna judicaverit, ut in dies Sanctimoniales docendi artem apprime calleant.

« ÖncekiDevam »