Sayfadaki görseller
PDF
ePub

297. Prima ipsis Monialibus sit cura, ut in Religione et in scientiis ad Religionem pertinentibus puellae earum curae commissae de die in diem proficiant.

298. Sodalitates religiosae, ab Ordinario approbatae, pro puellis quae scholas frequentant, in unoquoque Conventu instituantur.

299. Videant Moniales, ut educatio, in quantum fieri potest, vitae domesticae apta sit, et ad conditionem educandarum accommodata.

300. Curent Superiorissae, ne quocumque sub praetextu, choreae, cantus, vel aliquid hujusmodi in earum scholis introducatur si Christianis moribus non conveniat.

301. Libri in bibliotheca pro usu educandarum sunt caute seligendi, et maximopere interest ut puellae in studiis et in lectione librorum rite dirigantur, ut in studiis utilioribus proficiant.

XXXIII.

DE FRATRIBUS QUI SCHOLIS PRAESUNT.

302. Inter praecipuas Ecclesiae Catholicae glorias recensendi merito sunt Ordines illi virorum Religiosorum, qui ad erudiendam spiritu intelligentiae ac pietatis juventutem sese devovent. Ut autem magis magisque augeantur bona quae, Deo opitulante, ex eorum opera dimanant haec statuenda decernimus.

303. Invigilent Episcopi, ut Constitutiones et Regulae Fratrum approbatae bene observentur.1

304. Videant Fratrum Superiores ut Fratres artem docendi bene addiscant, et ut quam optime erudiantur pueri eorum curae commissi, tum in iis quae ad Religionem, tum in iis quae ad scientias saeculares attinent.

'Vide Append. XXI. pag. 316.

305. Pactum inter Parochum et Fratres circa victum ipsis suppeditandum, et alia omnia quae ad administrationem scholae temporalem pertinent, caute scriptis mandetur, et accurate tum a Parocho tum a Fratribus servetur.

306. In diebus Dominicis Fratres parati esse debent ad opem ferendam in Catechismo docendo, sub directione Parochi.

307. Parochus vel per se vel per Vicarium, necnon Sacerdotes omnes ab Episcopo ad hoc delegati, jus habeant quascunque Fratrum scholas visitandi, discipulosque tempore opportuno in doctrina Christiana instruendi, necnon juxta modum et tempus ab Episcopo probandum, in scientiis tum religiosis tum saecularibus examinandi.

308. Loca et aedificia scholarum parochialium, quarum cura Fratribus est demandata, necnon piae donationes, et legata pia pro hujusmodi scholis, et bona quae inde comparantur, fidei plurium curatorum committantur, quorum unus sit Episcopus, aliique sint ab ipso approbati.

309. Si quae vero sint loca vel aedificia vel bona parochialia ad scholas pertinentia, quae nunc a Fratribus proprio nomine possidentur, nobis congruum videtur, ut quam primum commode fieri potest, novi tituli aut instrumenta accurate juxta legem civilem et nomine trium vel plurium curatorum, uti jam dictum est, conficiantur, ut Ecclesiae vel paroeciae jura sarta tecta maneant.

310. Ad Episcopum pertinet, vel per se, vel per Sacerdotem ab eo delegatum, invigilare super redditus et expensas scholarum parochialium curae Fratrum commissarum.

311. Fratres eleemosynas ostiatim non colligant, nisi ex licentia tum proprii Episcopi, tum Episcopi loci in quo Collectae fiant: quam licentiam nonnisi in scriptis, et ad breve tempus, dandam esse censemus. Fratres nonnisi cum socio collectas faciant.

XXXIV.

DE SCHOLA NORMALI CATHOLICA.

312. Facultates necessarias et opportunas damus Episcopis a nobis ad hoc delegatis, ut, nomine hujus Synodi, Regulas conficiant et alia omnia faciant quae necessaria vel utilia judicaverint ad bonum regimen et profectum Scholae Normalis Catholicae S. Patritii recenter a nobis fundatae.

313. Statuimus alias pro nata occasione, et sicut res postulare videbuntur, fundandas esse scholas pro ludimagistris instituendis.

314. Magistrae autem in scholis Monialium in arte docendi sunt instituendae.

315. Justum et aequum esset quod supremi moderatores debitam reddituum publicorum proportionem Catholicis darent ad subsidium scholarum Catholicarum normalium; et jura nostra in ista re sunt vindicanda.

316. Censemus taxam quamdam moderatam Episcopis et Presbyteris constituendam esse pro sustentanda nova nostra schola Normali, usquedum aliter pro ipsius sustentatione provisum fuerit.

XXXV.

DE COLLEGIIS ET SCHOLIS LITTERARUM HUMANIORUM.

317. Licet plurima per Hiberniam existant bonae notae collegia et scholae, in quibus juventus Catholica in litteris humanioribus et in scientiarum principiis eruditur, expedit tamen ut talium Academiarum numerus augeatur. Hortamur igitur Episcopos ut in oppidis majoribus, aut in aliis locis opportunis, scholas instituere satagant, ubi lingua Latina et scientiarum mathematicarum principia tradantur.

318. Ad scholas istiusmodi fovendas expediret quam

doque sacerdotem ab Episcopo deputari, qui munus docendi in illis exerceret, et in doctrina fidei specialiter pueros erudiret.

319. Muneris autem nostri esse ducimus contra iniquam illam quae adhuc perdurat, reddituum et fundationum publicarum pro educatione distributionem reclamare. Etenim pluribus librarum millibus scholae secundariae Acatholicae annuatim dotantur, dum nec minimae hujus subsidii partis Academiae Catholicae fiunt participes. Justum et expediens esset, Collegia Catholica, saltem non minus quam Protestantium Scholas, pro numero et progressu discipulorum, partem habere reddituum publicorum, qui juventuti instituendae sunt assignati.

[ocr errors]

DE SEMINARIIS ECCLESIASTICIS.

320. Quoniam "bonum est viro si portaverit jugum ab "adolescentia sua," et, sicut testatur Apostolus, "omnis quidem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum "exercitatio per eam reddet justitiae;" maximopere curare debent Episcopi, ut in Seminariis et Collegiis in quibus instituuntur pueri et adolescentes qui ad sacrum ministerium destinantur, bona semper disciplina existat, et pietatis spiritus ac studii amor jugiter vigeant. Sic enim fieri potest ut a teneris annis ad pietatem et Religionem Clerici informentur; nam, teste Tridentino (Sess. xxiii. de Reform. cap. 18) "adolescentium aetas nisi recte "instituatur nunquam perfecte, ac sine maximo ac

[ocr errors]
[merged small][ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

XXXVI.

singulari propemodum Dei Omnipotentis auxilio in disciplina ecclesiastica" perseverat.

321. Ut igitur magis magisque in spiritu intelligentiae ac pietatis proficiant in dies Seminariorum alumni, omnes catechismum sedulo addiscant, et singulis Dominicis et festis de praecepto diebus opportune in rebus ad fidem vel mores pertinentibus instruantur. Praesertim vero ad SSmi Cordis Jesu cultum et ad tenerrimam erga Immaculatam Dei Matrem, Hiberniae Patronam et Sanctos omnes devotionem jugiter efformentur, necnon ad amorem Ecclesiae et Supremi ipsius Capitis, Christi in terris Vicarii et S. Petri Successoris, Romani Pontificis. Praxim orationis mentalis, seu meditationis, sedulo edoceantur, ut a primis annis spiritu orationis impleantur. Saepissime etiam cohortandi sunt, praesertim autem hisce temporibus, quando intemperantiae vitium tam grassatur, ut mortificationem Jesu semper in corporibus suis circumferentes, in omnibus temperantiae et modestiae studeant, et in omnibus Christi bonus odor fiant. Hinc sperandum foret, "ut in eis cum aetate vitae meritum et doctrina major "accrescat, quod et bonorum morum exemplum, et assiduum "in Ecclesia ministerium, atque major erga presbyteros et superiores ordines reverentia, et crebrior, quam antea, Corporis Christi Communio maxime comprobabunt." (Conc. Trid. Sess. xxiii. de Reform. Cap. ii.)

66

322. In Seminariis, in quibus juniores clerici una cum laicis educantur, Episcopus invigilare debet, ut qui ad sacrum ministerium sunt destinati instructionibus et exercitiis pietatis speciali quadam ratione ad disciplinam ecclesiasticam efformentur.

66

323. Quod ad studia autem attinet, expedit ut in omnibus Collegiis et Seminariis cursus saltem ad Rhetorices classem, inclusive, in quantum fieri potest, extendatur. Curent autem Episcopi, ut in disciplinis tradendis quam optima servetur methodus, et ut aemulationis et studii spiritus inter magistros et alumnos jugiter foveatur, ita ut singuli

K

« ÖncekiDevam »