Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quod Apostolus ad discipulum Timotheum scripsit, quasi sibi dictum existimet: "Attende tibi et doctrinae insta "in illis. Hoc enim faciens et teipsum salvum facies et "eos qui te audiunt." (1 Tim. iv. 16.)

324. Rectores Seminariorum curent, propositis etiam praemiis, ut alumni in cantu gravi et ecclesiastico, sicuti supra statuimus, bene instituantur, atque sacras caeremonias probe ediscant.

325. Statuimus autem ut omnia et singula Seminaria et Collegia nostra cum Universitate nostra Catholica consocientur, ita ut in omnibus studiorum cursus cum cursu academico Universitatis juxta formam ab Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae approbandam conveniat.

326. Studiorum etiam cursus in Collegio isto nostro S. Patritii apud Maynutiam cum cursu academico Universitatis conformetur, juxta formam ab Archiepiscopis et Episcopis approbandam.

327. Maximopere curare debent Episcopi, ut optimos quosque e Clero in Seminariorum Superiores et Professores seligant qui prudentia, pietate, doctrina, et caeteris omnibus viro ecclesiastico dignis dotibus studiosae juventuti praeluceant. Professores etiam seligantur, quantum fieri potest, ob praeclara in studiis merita. Ad Episcopos solos pertinet deputatio Superiorum et Professorum.

XXXVII.

DE COLLEGIIS REGINAE ET DE UNIVERSITATE ACATHOLICA DUBLINENSI.

328. Cum in Romano Pontifice Christi in terris Vicarium et Sancti Petri successorem agnoscamus ac veneremur, cui divinitus munus optimis doctrinis fideles instituendi, et a

pestiferis et veneno infectis pascuis arcendi, commissum est, libenti animo et eo, quo par est, obsequio monitis et rescriptis assentimur, quae respiciunt quaestionem de Collegiis Reginae, quaeque annuente Pontifice, a S. Congreg. de Prop. Fide nobis sunt communicata.1

329. Non solum litterae sed spiritui horum rescriptorum inhaerentes, Collegia ista reprobamus, et fideles curae nostrae pastorali commissos, in quantum possumus, ab iis

avertemus.

330. Sacerdotes omnes aliosque clericos prohibemus, ne munus aliquod, quod ad administrationem horum collegiorum spectet, assumant; neve professores seu Decani residentiae in iis fiant.

331. Quod si quis Sacerdos aut clericus ad id temeritatis venerit, ut spretâ Sedis Apostolicae auctoritate aut hujus Concilii Plenarii statutis aliter agere ausus fuerit, suspensionem ipso facto incurrat.

332. Districte etiam Sacerdotes et clericos omnes sive Saeculares sive Regulares, et quidem sub gravi, prohibemus ne quis eorum consilio vel quovis alio modo parentibus et aliis curam juvenum habentibus suadeat, ut adolescentes eorum curae commissos ad praedicta collegia mittant, vel juvenibus ipsis, ut collegia praedicta frequentent. Nec clerici quocumque modo academiis istis faveant.

333. Ne vero fideles populi nostrae curae commissi, de quorum fide et aeterna salute ratio districta nobis Deo est reddenda, detrimentum aliquod ex nostro silentio patiantur, in epistolis pastoralibus gravia et intrinseca pericula a S. Sede memorata, quibus juvenes Catholici in hisce collegiis exponuntur, indicabimus, et frequenter omnes fideles. gravissimis et charitate plenis verbis monebimus et hortabimur, ut ab his collegiis frequentandis, ne eorum fidei aliqua macula inuratur, aut pestifera aliqua doctrina inficiantur, omnino abstineant.

' Vide Append. XXII. pag. 322.

334. Visum autem est nobis eadem etiam statuere de frequentatione Collegii Acatholici Dublinensis (uti vocant) SS. Trinitatis: et eo vel magis quia in Academiam illam recenter inductum est systema Educationis mere saecularis.

335. Districte igitur Sacerdotes et clericos omnes sive Saeculares sive Regulares, et quidem sub gravi prohibemus ne quis eorum consilio vel alio quovis modo parentibus aut aliis curam juvenum habentibus suadeat, ut adolescentes eorum curae commissos ad praedictum Collegium SS. Trinitatis vel ad Collegia Reginae jam memorata mittant, vel juvenibus ipsis, ut Collegia ista frequentent. Nec clerici quocunque modo Collegiis istis faveant.

336. Invigilent Episcopi ut haec monita ab omnibus. serventur, et ut omnes Confessarii habita ratione periculorum quae, prout a sancta sede declaratum est, istis Collegiis inhaerent, juvenes deterreant ne illa frequentent et eorum parentes ne ad eadem suos filios mittant.

XXVIII.

DE UNIVERSITATE CATHOLICA.

337. Quod autem ad Universitatem nostram Catholicam attinet, in memoriam revocamus omnium curae nostrae pastorali commissorum praesertim vero sacerdotum, quantopere Sancta Sedes Apostolica opus istud iteratis vicibus nobis commendaverit. Universitas ista post Synodum Nationalem Thurlesianensem feliciter incoepta, jam per annos viginti et amplius fidei vexillum palam inter maximas difficultates tulit, et bonos fructus fecit, licet non omnes, qui nobis in votis erant.

338. Statuimus igitur pecuniae summam, quae necessaria erit ad annuam Universitatis istius nostrae sustentationem, providendam esse ex collectis in omnibus et singulis dioecesibus quotannis faciendis.

339. Singulis vero annis, Dominica tertia mensis Novembris,collectae istae dioecesanae fiant.

340. Ut vero magis magisque per ipsam Universitatem Dei honor et Ecclesiae decus columenque in istis regionibus promoveantur, necnon juventutis Catholicae in Spiritu intelligentiae ac pietatis eruditio, enixe hortamur Episcopos et Ordinum Religiosorum Superiores qui Collegiis vel Scholis praesunt, ut Academias sub eorum cura positas quam arctissimis nexibus ipsi Universitati Catholicae colligent; alumnos et vel ipsos, si expedire judicaverint, magistros ad pericula in studiis facienda cohortentur, ut honores et gradus academicos adipiscantur, et ut in posterum, quantum prudenter fieri potest, magistros ex iis seligant, qui optimis moribus praediti, honorum etiam laudes in ipsa Universitate Catholica fuerint consecuti et bono testimonio a Superioribus Ecclesiasticis utuntur.

341. Omnes etiam Episcopos et Sacerdotes et fideles hortamur ut, pro data occasione, eis faveant, qui studia feliciter in Universitate Catholica fecerint, et qui suis respective Episcopis vel Parochis commendantur. Ex qua agendi ratione sperandum, fore ut quasi agmine facto, procul a nostris finibus Rationalismi et Indifferentismi monstra jugiter repellamus, et avitam Hiberniae nostrae gloriam denuo vindicemus ut Insula et Sanctorum et Doctorum et nominetur et sit.

XXXIX.

DE SOCIETATIBUS PROSCRIPTIS.

342. Nemini dubium est quin maxima damna ex societatibus secretis religioni et reipublicae proveniant, unde Ecclesia Dei gravissimis poenis easdem damnat, et filios suos continue hortatur ut diligenter eas omnino devitent. Ut omittamus quae de antiquioribus hujusmodi sectis a Romanis Pontificibus sancita sunt, Clemens XII. Summus Pontifex anno 1738 societatem quae Masonica, seu Liberorum Muratorum, dicitur, damnavit, et excommunicatione ejus asseclas perstrinxit: quae sententia ab aliis Pontificibus Benedicto XIV., Pio VII., Leone XII., Pio VIII., et Pio IX., feliciter regnante, renovata et confirmata fuit.

343. Neque a gravi delicto et poenis ecclesiasticis, quae latae sunt adversus Liberos Muratores, excusantur ii, qui in inferioribus sectae gradibus versantur et ejus secretis minime initiantur. In hanc rem legenda sunt sapientissima S. P. Leonis XII. verba :-"Pro certo habete neminem "earum participem sectarum esse posse, quin gravissimi "flagitii reus sit; eorumque verba ab auribus repellite, qui "ut vestrae in gradus suarum sectarum inferiores cooptationi assentiamini, vehementer affirmant nihilum in gradibus "illis admitti, quod rationi, nihil quod religioni adversetur, "immo nihil vel praedicari vel perfici quod non sanctum, "quod non rectum, quod non incontaminatum sit. Etenim "jusjurandum illud nefarium, quod jam memoratum est "quodque in illa etiam inferiori cooptatione jurari debet, "satis per se est ut intelligatis nefas etiam esse levioribus "illis gradibus adscribi, atque in iis versari. Deinde, quam

66

66

vis quae graviora et scelestiora sunt, iis mandari non soleant, 'qui superiores gradus assecuti non sunt, perspicue tamen "patet perniciosissimarum harum societatum vim et audaciam

66

ex omnium qui iis nomen dederunt consensione et multi

« ÖncekiDevam »