Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APPENDIX.

APPENDIX I.
[Ad. pag. 10.]

EPISTOLA S. CONG. DE PROPAGANDA FIDE DE LINGUA LATINA ADHIBENDA IN LITTERIS AD SEDEM APOSTOLICAM MITTENDIS.

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE,

Fuit in more positum saeculis anteactis, ut qui cum Apostolica Sede communicare deberent ad negotia ecclesiastica (exceptis illis quae ad ritus orientales pertinebant) pertractanda, vel ad gratias postulandas, ii latina lingua aut saltem italica uterentur. Nec sane ejusmodi mos gravibus destituebatur rationum momentis, cum inter caetera exigi nullatenus posset ut in tanta linguarum varietate administri aut officiales Sanctae Sedis, quae ab omnibus terrarum orbis nationibus literas aut petitiones excipit, omnium linguas legerent atque intelligerent. At vero nonnullis abhinc annis usus invaluit ut ad Sacram hanc Congregationem Fidei Propagandae, passim scripta non solum gallica lingua (quod difficultatem vix ullam facessit) sed anglica, germanica, hollandica aliisque exarata linguis transmittantur; ex quo non raro contingit ut negotiorum sacrorum expeditio non parum dilationis patiatur. Quae cum ita sint, sane non possum quin Ill. Dominationi Tuae commendem etiam atque etiam, ut nedum laicis, sed praesertim ecclesiasticis viris tibi subjectis inculcare ne praetermittas, ut quoties ad Sacrum hoc consilium literas, petitiones aut etiam acta ad causas eccle

siasticas pertinentia mittere voluerint, latinum vel italicum idioma, quantum fieri poterit, adhibendum curent. Et quoniam latinam linguam commemoravi, abs re non erit animadvertere ex illius linguae neglectu gravissima per orbem Ecclesiis detrimenta obvenire. Neque enim tantum exinde difficilior evadit cum Ecclesia Romana atque aliis cum Ecclesiis variarum regionum communicatio, non solum amittitur maximum illud quo praeterritis temporibus catholici itinerantes guadebant emolumentum, inveniendi scilicet, ubique locorum, Christi fideles quasi fratres communi patriae romanae lingua loquentes, verum etiam extranei christiano populo sensim sine sensu evadent ac fere impervii omnes tum sacrae tum profanae scientiae fontes, qui graecam praesertim linguam ignorantes nonnisi per latinum idioma patere possunt. Quamobrem erit solicitudinis tuae operam impendere, ut studium latinae linguae in tua dioecesi promoveatur, cujus rei suscipiendae, opportunam Tibi occasionem praebere poterit, quod praesentibus literis Ill. Dominationi tuae censui commendandum.

Precor Deum ut Te diu sospitem servet incolumemque. Datum Romae ex Aedibus S. C. de Prop. Fide die 29 Septembris, 1868.

Ill. ac Revmae Dominationis Tuae
Ad officia paratissimus

AL. CARD. BARNABO, Pr.
JOANNES SIMEONI, Secretarius.

« ÖncekiDevam »