Sayfadaki görseller
PDF
ePub

APPENDIX XI.

[Ad. pag. 91, n. 107.]

DE PROBANDO STATU LIBERO EORUM QUI MATRIMONIUM CONTRAHERE VOLUNT.

PRO

I.

INSTRUCTIO

EXAMINE ILLORUM TESTIUM, QUI INDUCUNTUR PRO CONTRAHENDIS MATRIMONIIS, TAM IN CURIA EMINENTISSIMI ET REVERENDISSIMI D. CARDINALIS, URBIS VICARII, QUAM IN ALIIS CURIIS CAETERORUM ORDINARIORUM. In primis Testis moneatur de gravitate juramenti, in hoc praesertim negotio pertimescendi, in quo divina simul et humana majestas laeditur, ob rei, de qua tractatur, importantiam, et gravitatem; et quod imminet poena triremium et fustigationis deponenti falsum.

II. Interrogetur de nomine, cognomine, patria, aetate, exercitio et habitatione.

III. An sit civis, vel exterus, et quatenus sit exterus, a quanto tempore est in loco, in quo Testis ipse deponit.

IV. An ad examen accesserit sponte, vel requisitus; si dixerit, accessisse sponte a nemine requisitus dimittatur, quia praesumitur mendax.

Si vero dixerit accessisse requisitus; interrogetur a quo, vel a quibus, ubi, quando, quomodo, coram quibus, et quoties fuerit requisitus, et an sciat adesse aliquod impedimentum inter contrahere volentes.

V. Interrogetur, an sibi pro hoc testimonio ferendo fuerit

aliquid datum, promissum, remissum, vel oblatum a contrahere volentibus, vel ab alio ipsorum nomine.

VI. Interrogetur, an cognoscat ipsos contrahere volentes, et a quanto tempore, in quo loco, qua occasione, et cujus qualitatis, vel conditionis existant. ·

Si responderit negative, Testis dimittatur; si vero affirmative.

VII. Interrogetur, an contrahere volentes sint cives, vel exteri; si responderit esse exteros, supersedeatur in licentia contrahendi, donec per litteras Ordinarii ipsorum contrahere volentium, doceatur de eorum libero statu, de eo tempore, quo permanserunt in sua civitate, vel dioecesi. Ad probandum vero eorumdem contrahere volentium statum liberum pro reliquo temporis spatio, scilicet usque ad tempus, quo volunt contrahere, admittantur testes idonei, qui legitime, et concludenter deponant statum liberum contrahere volentium, et reddant sufficientem rationem causae eorum scientiae, absque eo quod teneantur deferre attestationes Ordinariorum locorum, in quibus contrahere volentes moram traxerunt.

Si vero responderit, contrahere volentes esse cives. IX. Interrogetur, sub qua parochia hactenus contrahere volentes habitarunt, vel habitent de praesenti.

Item an pse Testis sciat, aliquem ex praedictis contrahere volentibus quandoque habuisse uxorem, vel maritum.

Si responderit affirmative, non procedatur ad licentiam, nisi producantur authenticae, et legales attestationes, vel testes fide digni, et verisimiliter informati de obitu conjugis defuncti.

Si vero Testis responderit, non habuisse uxorem vel maritum.

X. Interrogetur de causa scientiae, et an sit possibile, quod aliquis ex illis habuerit uxorem vel maritum, et quod ipse Testis nesciat.

Si responderit affirmative, supersedeatur, nisi ex aliis testibus probetur concludenter, non habuisse uxorem vel maritum.

Si vero responderit negative.

XI. Interrogetur de causa scientiae, ex qua deinde Judex colligere poterit, an Testi sit danda fides.

Si responderit, contrahere volentes habuisse uxorem vel maritum, sed esse mortuos.

XII. Interrogetur de loco, et tempore, quo sunt mortui, et quomodo ipse Testis sciat, fuisse conjuges, et nunc esse mortuos.

Et si respondeat, mortuos fuisse in aliquo hospitali, vel vidisse sepeliri in certa ecclesia, vel occasione militiae sepultos fuisse a militibus, non detur licentia contrahendi, nisi prius recepto testimonio authentico a Rectore hospitalis, in quo praedicti decesserunt, vel a Rectore Ecclesiae, in qua humata fuerunt eorum cadavera, vel, si fieri potest, a Duce illius cohortis in qua descriptus erat miles.

Si tamen hujusmodi testimonia haberi non possunt, Sacra Congregatio non intendit excludere alias probationes, quae de jure communi possunt admitti, dummodo sint legitimae et sufficientes.

XIII. Interrogetur, an post mortem dicti conjugis defuncti, aliquis ex praedictis contrahere volentibus transierit ad secunda vota.

Si responderit negative.

XIV. Interrogetur, an esse possit, quod aliquis ex illis transierit ad secunda vota, absque eo, quod ipse Testis sciat. Si responderit affirmative, supersedeatur in licentia, donec producantur Testes, per quos negativa coarctetur concludenter.

Si vero negative.

XV. Interrogetur de causa scientiae, qua perpensa, Judex poterit judicare, an sit concedenda licentia, vel ne.

8

Si contrahentes sunt vagi, non procedatur ad licentiam contrahendi, nisi doceant per fides ordinariorum suorum, esse liberos, et in aliis servata forma Conc. Trid. in cap. Multi, Sess. XXIV.

Fides aliaque documenta, quae producuntur de partibus, non admittantur, nisi sint munita sigillo et legalitate Episcopi ordinarii, et recognita saltem per Testes, qui habeant notam manum, et sigillum, et attente consideretur, quod fides, seu testimonia bene, et concludenter identificent personas, de quibus agitur.

Pro testibus in hac materia recipiantur magis consanguinei, quam extranei, quia praesumuntur melius informati, et cives magis quam exteri, nec admittantur homines vagi et milites, nisi data causa, et maturo consilio; et Notarius exacte describat personam Testis; quem si cognoscit, utatur clausula, mihi bene cognitus; sin minus, examen non recipiat, nisi una cum persona Testis aliqua alia compareat cognita Notario, et quae attestetur de nomine, et cognomine ipsius Testis, necnon de idoneitate ejusdem ad testimonium ferendum. Et hujusmodi examinibus debet interesse in Urbe, ultra Notarium, officialis specialiter deputandus ab Eminentissimo Vicario; et extra Urbem, Vicarius Episcopi, vel aliqua alia persona insignis, et idonea, ab Episcopo specialiter deputanda, alias puniatur Notarius arbitrio Sacrae Congregationis, et Ordinarius non permittat fieri publicationes.

Ordinarii praecipiant omnibus, et singulis Parochis, in eorum Dioecesibus existentibus, ut pro matrimoniis cum exteris contrahendis non faciant publicationes in eorum Ecclesiis, nisi certiorato Ordinario, a quo, vel ejus generali Vicario prius teneantur authenticam fidem reportare, quod pro tali matrimonio fuerunt examinati Testes, in eorum tribunali qui probant statum liberum contrahere volentium, &c., contravenientes autem severe punientur.

II.

SUPREMAE SACRAE CONGREGATIONIS

INSTRUCTIO AD PROBANDUM OBITUM ALICUJUS CONJUGIS.

Matrimonii vinculo duos tantummodo "Christo ita "docente, copulari, et conjungi posse, alterutro vero con"juge vita functo, secundas, imo et ulteriores nuptias "licitas esse, dogmatica Ecclesiae Catholicae doctrina est."

Verum ad secundas, et ulteriores nuptias quod attinet, cum de re agatur, quae difficultatibus, ac fraudibus haud raro est obnoxia, hinc Sancta Sedes sedulo curavit modo Constitutionibus generalibus, saepius autem responsis in casibus particularibus datis, ut libertas novas nuptias ineundi ita cuique salva esset, ut predicta matrimonii unitas in discrimen non adduceretur.

Inde constituta Sacrorum Canonum, quibus, ut quis possit licite ad alia vota transire, exigitur quod de morte conjugis certo constet, uti cap. Dominus de secundis nuptiis, vel quod de ipsa morte recipiatur certum nuncium uti Cap. In praesentia, De sponsalibus, et matrimoniis. Inde etiam ea quae explanatius traduntur in Instructione "Cum "alias," 21 Augusti 1670, a Clemente X. sancita, et in Bullario Romano inserta super examine Testium pro matrimoniis contrahendis in Curia Emi Vicarii Urbis, et coeterorum Ordinariorum. Maxime vero quae propius ad rem facientia ibi habentur NN. 12 et 13.

Et haec quidem abunde sufficerent si in ejusmodi causis peragendis, omnimoda, et absoluta certitudo de alterius. Conjugis obitu haberi semper posset; sed cum id non sinant casuum propemodum infinitae vices (quod sapienter animadversum est in laudata Instructione his verbis: "Si "tamen hujusmodi testimonia haberi non possunt, Sacra Congregatio non intendit excludere alias probationes, quae

66

« ÖncekiDevam »