Sayfadaki görseller
PDF
ePub

4. Vi cujuscumque privilegii, facultatis, indulti, dispensationis, approbationis, regularum, et constitutionum etiam in forma specifica, quam ab Apostolica Sede aliquis Ordo, Institutum, Superior Religiosus consequeretur, numquam huic decreto derogatum esse censeatur, nisi ei expresse et nominatim derogetur, licet in concessione derogatoriae generales quamtumvis amplae apponantur. Quod si alicui Instituto expresse, et nominatim dispensatio super eodem decreto aliquando concedi contigerit, aliis minime extendi vi poterit cujuscumque privilegii, et communicationis privilegiorum.

5. Quolibet anno die prima Januarii in publica mensa hoc decretum legatur sub poena privationis officii, ac vocis activae et passivae, a Superioribus ipso facto incurrenda.

Ne autem hujus decreti observantia aliqua ratione, titulo, praetextu impediatur, Sanctitas Sua quibuscumque in contrarium facientibus constitutionibus, regulis, et statutis cujusvis Ordinis, Congregationis, Societatis, Instituti, Monasterii, Domus etiam in forma specifica ab Apostolica Sede approbatis, nec non cuilibet privilegio licet in corpore juris clauso, et Apostolicis Constitutionibus ac decretis confirmato, ac expressa, individua, speciali, et specialissima mentione digno, aliisque contrariis quibuscumque prorsus derogat, et derogatum esse declarat.

Datum Romae ex Sacra Congregatione super Statu Regularium die 25 Januarii 1848.

ANDREAS CAN. BIZZARRI,

a Secretis.

APPENDIX XX.
[Ad. pag. 116, n. 229.]

INSTRUCTIO

EDITA JUSSU SACRAE CONGREGATIONIS DE PROPAGANDA FIDE DE MULIERIBUS TERTII ORDINIS, EARUMQUE PRIVILEGIIS.

Cum diuturna experientia Emi PP. non sine gravi moerore edocti sint non levia inter Ordinarios locorum, et Superiores Regularium de Tertiariis, earumque exemptione ac juribus in dies oriri dissidia, ea potissimum causa, quod Pontificum Constitutiones omnes hac de re non satis sint notae, ac privilegia a Sede Apostolica Tertio Ordini concessa non probe intelligantur: ne malum hoc diutius perseveret, in locis praesertim Missionum, in quibus pacis, et concordiae vinculum inter Clerum Saecularem, et Regularem maxime conservatum, oportuit ad cavendum a fidelium scandalis, ab infidelium blasphemiis, et ab haereticorum, schismaticorum calumniis, iidem Emi PP. in Congregatione Generali habita die 2 Augusti 1762, provide decreverunt instructionem aliquam esse adornandam, in qua exerta veterum Decretorum summa, et norma in causis occurrentibus ab omnibus servanda contineatur.

Pro cujus Decreti exequutione, ut ordine procedatur, primo illud prae oculis habendum, hic non agi de Tertiariis, quae Latini ritus non sint; hujusmodi enim mu

lieres a Missionariis Latinis cujusvis Ordinis, aut Instituti, minime licere ad habitum Tertii Ordinis, suscipiendum admittere; quin imo, et admissae si quae fuerint, ab iisdem Missionariis curandum esse, ut quantocius susceptum habitum deponant sub poenis Apostolicae Sedis arbitrio subeundis, jam declaravit Sac. Congregatio Decreto edito in Congregatione Generali sub die 9 Maii 1757, et a sanctae mem. Benedicto XIV. approbato, quod sic se habet: "Referente Emo et Rmo Domino, Domino Cardinali "Tamburino Ponente litteras R. P. D. Patriarchae "Catholici Armenorum Ciliciae, quibus querebatur, Patres "Terrae Sanctae plures Mulieres Armenas ad habitum "Tertii Ordinis admisisse, easque insolita in illis Regioni"bus veste indutas incedere, aliaque in iisdem litteris plane exposita peragere, unde gravia mala, scandala, et "incommoda oriebantur; ideo orabat, ut aliquod opportunum remedium adhiberetur: Emi Patres, re mature perpensa, censuerunt consulendum esse SSmum, ut praecipiat Patribus Terrae Sanctae, aliisque Religiosis Viris cujuscumque Ordinis, et Instituti, ne Mulieres cujuscum"que ritus Orientalis admittant ad habitum Tertii Ordinis, "vel ad alium quemcumque ejusmodi: admissas vero "habitum jam receptum quamprimum deponere, et veste "illius Regionis, in qua degunt, communi uti omnino "curent, sub poenis Sanctitati suae benevisis.

66

[ocr errors]
[ocr errors]

66

[ocr errors]
[ocr errors]

"Facta autem per R. P. D. Nicolaum Antonelli Secreta66 rium SSão Domino Nostro in audientia eodem die "habita de supradictis omnibus relatione, Sanctitas Sua sententiam Sacrae Congregationis in omnibus approbavit, eamque servari mandavit sub poena privationis vocis "activae, et passivae, non obstantibus Apostolicis Consti"tutionibus, Statutis, Consuetudinibus etiam auctoritate Apostolica confirmatis, aliisque in contrarium quibuscumque. Datum Romae, die, et anno, quibus supra."

[ocr errors]

66

Cum igitur ad unius Latini ritus Mulieres Regularium circumscripta facultas intelligatur, pronum est habitum Tertii Ordinis professas duas in classes referre: alteram earum, quae simul collegialiter vivunt, alteram vero earum quae seorsum suis in domibus degunt.

Quoad primas explorata res est, privilegiis Tertii Ordinis minime frui etiam illas, quae votum simplex Castitatis emiserint, nisi vota solemnia nuncuparint, et clausuram sancte, religioseque custodiant: Quamvis enim ejusmodi privilegiis olim fruerentur vigore Constitutionum Leonis X., quarum altera incipit Dum intra, altera incipit Nuper, ea tamen privilegia diserte revocata leguntur a san. mem. Pio V. Constitutione, quae incipit Cura Pastoralis Officii, in qua districtius cautum est, ne Tertiariis, quae vota solemnia non emittunt, et clausurae lege obstrictae non sunt, usquam collegialiter vivere liceat: Quod etiam a Gregorio XIII. plane confirmatum est Constitutione, quae incipit Deo Sacris Virginibus.

Fatendum quidem est his non obstantibus et hactenus fuisse, et adhuc esse Conservatoria quaedam, ubi Tertiariae collegialiter vivunt, etiamsi nec solemnia vota emittant, nec clausurae lege teneantur; at cum ea ab Apostolica Sede tolerata, non approbata esse intelligantur, ut Religiosae domus canonice erectae haberi non possunt, sed potius ut domicilia fundata contra mentem Sedis Apostolicae, et contra Decreta Pontificum Pii V. et Gregorii XIII., ideoque certis privilegiis, quae nonnisi clausis Tertii Ordinis Monasteriis propria sunt, carere omnino necesse est: Quomodo enim Apostolicae Sedis Indultis, et Gratiis frui possent, quae contra ejusdem Apostolicae Sedis mentem sine clausura, et votis solemnibus, adhuc tamen collegialiter vivunt? Sequitur ergo hujusmodi Tertiarias jurisdictioni Ordinarii integre, solideque subjectas manere.

omnium sensum,

Quod huc usque deductum est juxta Doctorum luculentissime docuit san. mem. Benedictus XIV. Instit. Can. 105, n. 76, ac constanti stylo rescripsere Sacrae Urbis Congregationes quarum celebriora duo afferre Decreta abs re non erit.

Primum nempe Sacrae Congregationis Concilii in una Lauden, die 27 Maii 1677. In qua quidem causa, cum de Tertiariis Oppidi Cottonei vota quaedam simplicia Castitatis, Paupertatis et Obedientiae emittentibus, sine solemnitate tamen, et sine clausura, ageretur, proposito Dubio: "An Mulieres hujusmodi subsint visitationi, et "correctioni Episcopi; Sacra Congregatio, audito Procura"tore Generali Patrum Reformatorum S. Francisci, sub quorum cura vivebant, respondendum censuit" Affirma

[ocr errors]

tive.

Alterum vero est Sacrae Congregationis Concilii in una Lunen. Sarzanen. die 30 Januarii 1728. In qua quidem cum de Mulierum, assumpto habitu Tertii Ordinis S. Francisci, collegialiter in Conservatorio Massae viventium, exemptione disceptaretur; Sacra Congregatio de more rescripsit: "Conservatorium esse subjectum omni“modae jurisdictioni Episcopi, citra tamen approbationem "Sacrae Congregationis quoad dictum Conservatorium :" In quo quidem Decreto, eodem temporis, ac loci vestigio quo ejusmodi Mulieres subjectae declarantur omnimodae jurisdictioni Episcopi, ne probari sub ea forma viderentur hujusmodi conservatoria, verbis adjectis, citra approbationem, solertissime cautum est; adeo Sacrae Congregationis mens ab ejusmodi Collegiis sine votorum solemnitate, et sine clausurae lege fundatis vel ipsa specie probandis aliena est.

Disciplinam hanc aliquantulum immutavit Benedictus XIII. nonnullis Constitutionibus editis, nimirum ea, quae incipit: Paterna, altera, quae incipit: Exponi nobis,

« ÖncekiDevam »