Sayfadaki görseller
PDF
ePub
[blocks in formation]

ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE.

Inter multiplices calamitates, quibus Ecclesia Dei luctuosis hisce temporibus undique premitur, recensenda profecto est pravorum librorum colluvies universum pene orbem inundans, qua per nefarios ac perditos homines divina Christi Religio, quae ab omnibus in honore est habenda, despicitur, boni mores incautae praesertim juventutis penitus labefactantur, et socialis quoque consuetudinis jura et ordo sus deque vertitur, et omnimodo perturbatur. Neque ut vetus ipsorum mos erat, id praestare tantum nituntur libris magno apparatu scientiae elaboratis, sed et parvis, qui minimi veneunt libellis, et per publicas atque ad hoc confectas ephemerides, ut non litteratis modo et scientibus virus illud insinuent, sed rudioris cujusque et infimi populi fidem simplicitatemque corrumpant.

Qui autem super gregem Christi vigilias agunt legitimi Pastores, ut hanc perniciem a populis sibi commissis avertant ad Sacram Indicis Congregationem quoscumque ex iis libris de more deferunt zelo adlaborantes, ut Romanae Sedis habito judicio et proscriptione a vetita lectione talium librorum fideles deterreant. Neque iis difficilem se praebuit et praebet S. Congregatio, quae

quotidianam operam studiumque impendit, ut officio sibi a Romanis Pontificibus demandato satisfaciat. Quia tamen ex toto Christiano Orbe increbrescentibus denuntiationibus praegravatur, non id praestare perpetuo valet ut promptum et expeditum super quavis causa ferat judicium: ex quo fit, ut aliquando serotina nimis sit provisio et inefficax remedium, cum jam ex lectione istorum librorum enormia damna processere.

Ad hoc incommodum avertendum non semel Romani Pontifices prospexerunt, et ut aliarum aetatum exempla taceamus, aevo nostro per sa. me. Leonem XII. mandatum editum est, sub die 26 Martii 1825, ad calcem Regularum Indicis insertum et hisce litteris adjunctum, vi cujus Ordinariis locorum praecipitur, ut libros omnes noxios in sua dioecesi editos, vel diffusos propria auctoritate proscribere, et e manibus fidelium avellere studeant.

Cum autem hujus Apostolici Mandati provida constitutio praesentibus fidelium necessitatibus, et tuendae doctrinae morumque incolumitati optime respondeat, SSño Dão Nostro PIO PAPAE IX. placuit ejus memoriam esse recolendam, tenorem iterum vulgandum, et ab Ordinariis locorum observantiam exigendam, quod excitatoriis hisce nostris litteris, nomine et auctoritate Apostolicae Sedis sollicite praestamus. Queis si debita obedientia respondeat [sicuti pro certo habemus], gravissima mala removebuntur in iis praesertim dioecesibus, in quibus promptae coercitionis urgeat necessitas. Ne vero quis praetextu defectus jurisdictionis, aut alio quaesito colore Ordinariorum sententias et proscriptiones ausu temerario spernere, vel pro non latis habere praesumat, Eis Sanctitas Sua concessit, sicut Nomine et Auctoritate Ejus praesentibus conceditur, ut in hac re, etiam tamquam Apostolicae Sedis Delegati, contrariis quibuscumque non obstantibus, procedant.

Ad Apostolicum autem judicium ea deferantur opera

vel scripta, quae profundius examen exigant, vel in quibus ad salutarem effectum consequendum Supremae Auctoritatis sententia requiratur.

Interim Tibi Illme et Rme Domine copiosa divinorum charismatum incrementa ex animo precamur, et ad pergrata quaeque officia nos paratissimos exhibemus.

Datum Romae die 24 Augusti 1864.

Amplitudinis Tuae
Addictissimus

LUDOVICUS CARDINALIS DE ALTERIIS,

LOC. SIG.

S. Indicis Congregationis Praefectus.

FR. ANGELUS VINCENTIUS MODENA, Ord. Praed.
Sacrae Indicis Congr. a Secretis.

II.

MANDATUM

S. M. Leonis XII. additum Decreto Sac. Congreg. Indicis, die Sabbati XXVI. Martii 1825.

Sanctitas Sua mandavit in memoriam revocanda esse universis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, aliisque in Ecclesiarum regimen praepositis ea quae in Regulis Indicis Sacrosanctae Synodi Tridentinae jussu editis, atque in observationibus, instructione, additione, et Generalibus Decretis Summorum Pontificum Clementis VIII., Alexandri VII., et Benedicti XIV., auctoritate ad pravos libros proscribendos abolendosque Indici Librorum Prohibitorum praeposita sunt, ut nimirum, quia prorsus impossibile est, libros omnes noxios incessanter prodeuntes in Indicem referre, propria auctoritate illos e manibus Fidelium

evellere studeant, ac per Eos ipsimet fideles edoceantur quod pabuli genus sibi salutare, quod noxium ac mortiferum ducere debeant, ne ulla in eo suscipiendo capiantur specie ac pervertantur illecebra.

III.

MONITUM

Sac. Congreg. editum Feria III. die IV. Martii 1828. Sacra Congregatio in mentem revocat omnibus Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, Ordinariis, et Inquisitoribus locorum id quod praescribitur in Regula, inter editas jussu s. Concilii Tridentini N. II. his verbis: Haereticorum libri, qui de Religione ex professo tractant, omnino damnantur: Et ea quae mandavit sa. me. Clemens VIII. in instructione de prohibendis Libris, sequentibus verbis § VI. In universum autem de malis et perniciosis Libris id declaratur atque statuitur, ut qui certa aliqua lingua initio editi, et deinde prohibiti ac damnati a Sede Apostolica sunt, iidem quoque, in quamcumque postea vertantur linguam, censeantur ab eadem Sede ubique gentium, sub eisdem poenis interdicti et damnati.

IV.
MONITUM

Sac. Congr. editum Fer. V. die VII Januarii 1836.

Cum ad S. Congregationem certo relatum fuerit, sacratissimos Bibliorum Libros vulgari sermone nonnullis in locis

typis edi, quin saluberrimae de ea re leges serventur, cumque inde pertimescendum sit, ne, quae hominum nequam hisce praesertim temporibus conspiratio est, errores sanctiore divini Eloquii apparatu obvoluti perperam insinuentur censuit eadem S. Congregatio, revocanda iterum esse in omnium memoriam, quae alias decreta sunt, vernaculas nimirum Bibliorum versiones non esse permittendas, nisi quae fuerint ab Apostolica Sede adprobatae, aut editae cum adnotationibus desumptis ex sanctis Ecclesiae Patribus vel ex doctis Catholicisque viris (ex decr. S. Congreg. Ind. 15 Jun. 1757, in addit. ad Reg. Ind.): iis praeterea omnino insistendum, quae per Regulam quartam Indicis, et deinceps ex mandato sa. me. Clementis VIII, in eam causam praestituta fuerunt.

APPENDIX XXV.
[Ad. pag. 13.]

LITTERAE S. CONG. DE PROPAGANDA FIDE SUPER MORIENTIUM ASSISTENTIA.

Quanto al primo punto mi si assicura esservi l'uso in diverse diocesi che il sacerdote (quasi sempre il vicario) si rechi presso l'infermo gravamente ammalato onde amministrargli l'un dopo l'altro i sagramenti della Penitenza, Eucaristia ed Estrema Unzione; ma che ciò fatto, più non ritorna a veder l'ammalato se non quando è chiamato

« ÖncekiDevam »