Sayfadaki görseller
PDF
ePub

3. Quoad translationem jejunii sabati Adventus in Feriam iv. supplicandum SS pro gratia juxta petita. 4. Quoad usum lardi et sagiminis supplicandum SSTM pro extensione indulti dati die 20 Februarii, 1853, Emo. Archiepiscopo Dublinensi, ad omnes Hiberniae Dioe

ceses.

EADEM DIE AC FERIA.

SS audita relatione ut supra benigne annuit pro gratia juxta DD. Emorum. suffragia.

Summ. No. I.

INSTRUCTIO.

Pro Episcopis Angliae et Statuum Foederatorum Americae Feriae iv. diei 7. Junii, 1867.

Ad constituendum quasi domicilium quod in hisce casibus necessario adipiscendum est, duo simul requiruntur: habitatio nempe in eo loco ubi matrimonium contrahitur, atque animus ibidem permanendi permajorem anni partem: quapropter si legitime constet vel ambos vel alterutrum ex sponsis animum habere permanendi per majorem anni partem, ex eo primum die quo duo haec simul concurrunt, nimirum et hujusmodi animus et actualis habitatio, judicandum est quasi domicilium acquisitum fuisse, et matrimonium quod proinde contrahatur esse validum. Verumtamen si de praedicto animo non constet, ad indicia recurrendum est quae praesto sint, quaeque moralem certitudinem pariant. In re autem occulta et interna difficile est hujusmodi indicia habere, quae judicem securum faciant: inde est quod adhiberi maxime debet regula a Summo Pontifice Benedicto xiv. confirmata, ut inspiciatur utrum ante matrimonium, spatio saltem unius mensis vel ambo vel alteruter in matrimonii loco habitaverint. Quod si factum fuisse deprehendatur, censendum est ex prae

sumptione juris intentionem permanendi per majorem anni partem extitisse, et domicilium fuisse acquisitum proindeque matrimonium esse validum. At si praesumptio haec juris, quae ex menstrua habitatione oritur, contrariis elidatur probationibus, quibus certo ac liquido constet praedictum animum nullo pacto extitisse, tunc profecto contrarium proferri debere judicium manifestum est, quia praesumptio cedere debet veritati. Praeterea manifestum quoque est actualem habitationem ineptam esse ad quasi domicilium pariendum, si quis in ea regione more vagi ac itinerantis commoretur, non autem vere proprieque habitantis, quemadmodum scilicet coeteri solent, qui in eodem loco verum proprieque dictum domicilium habent.

INDEX

ALPHABETICUS ET ANALYTICUS

RERUM PRAECIPUARUM QUAE IN HOC LIBRO CONTINENTUR.

(Numerus indicat paginam.)

ABORTUS.-Impediendum nefandum illud scelus quo, adhibitis chirur-
gicis instrumentis, infans in utero interficitur, 77.
ABSOLUTIO.-Vide Poenitentia.

ABSTINENTIA.-V. Jejunium.

ACATHOLICI.-Disputationes publicae cum eis, absque Ordinarii
licentia, non ineundae, 71. Catholici laici cum eis de quaestionibus
religiosis non agant, 71; nec eorum templa invisant, ut cultui
assistant; nec eorum conciones audiant vel libros legant, 72.
In quibusdam circumstantiis eorum infantes baptizandi sunt,
adhibitis patrino vel matrina catholica, 76. Ad religionem catho-
licam conversi baptizandi sub conditione, 76. Forma praescri-
bitur ad conversos in Ecclesiam recipiendos, 223. Ad unitatem
catholicam redire invitantur, 157.

AEGROTI. Saepe a Parocho visitandi, et si sint in periculo mortis,
sacramentis Ecclesiae muniendi; morientibus, ubi fieri potest,
assistat sacerdos, 110, 348. In eadem infirmitate, si longius
protrahitur Parochi saepius Sacro Viatico aegrotos reficiant, 79.
Cuilibet catholico gravi morbo periclitanti administrandum est
Sacramentum Extremae Unctionis, 89. Sacerdos, si in morbum
inciderit, visitandus a Vicario Foraneo qui inquirere debet num
aegrotus testamentum condiderit, 107. Episcopus, cum ex hac
vita se migrare perspexerit curam sui Archivi committat duobus
sacerdotibus in suo testamento nominandis, 125. Nulli sacerdoti
in extremis constituto administrentur sacramenta nisi prius testa-
mentum confecerit aut serio conficere promittat. 127.
ALTARE.-V. Ecclesiae.

APPELLATIO.-Appellatio in causis ecclesiasticis ad tribunal laicale a
sententia ab Episcopo lata est omnino reprobanda: sacerdos sic
appellans incidit ipso facto in excommunicationem majorem
Rom. Pontifici reservatam, 124. V. Pontifex Summus.

« ÖncekiDevam »