Sayfadaki görseller
PDF
ePub

universali magisterio tanquam divinitus revelata credenda proponuntur, 61. Jesus Christus nunquam destitit Ecclesiae praesto esse, adsistere docenti, operanti benedicere, periclitanti opem ferre, 183. In definitionibus fidei proponendis nihil aliud agit Ecclesia quam ut, graves ob rationes, doctrinam ab initio revelatam solemniter declaret, 63.

4. Potestas. Ecclesia habet potestatem a Deo collatam non solum dirigendi per consilia et suasiones, sed etiam jubendi per leges ac devios contumacesque exteriore judicio ac salutaribus poenis coercendi atque cogendi, 123.

5. Extra eam nulla salus. Extra Ecclesiam nec vera fides nec salus aeterna inveniri potest, 62.

6. Qui fidem sub magisterio Ecclesiae susceperunt, nullam unquam habere possunt justam causam mutandi aut in dubium fidem eamdem revocandi, 191.

7. Ecclesia humanarum artium et disciplinarum culturae non obsistit sed eam multis modis juvat atque promovet, 193.

8. Errores de Ecclesia ejusque juribus damnati in Syllabo, 211, 212, 213, 214.

Vid. Caeremoniae, Catholici, Educatio, Forum, Pontifex Summus, Respublica.

ECCLESIAE. (Templa) 1. Aedificium ejusque partes.

Novae Ecclesiae sine consensu Episcopi non sunt erigendae, 110. Si nova Ecclesia sit aedificanda, ejusdem ichnographia et forma a perito viro confecta, Episcopo ab eodem approbanda, exhibenda est, 110. Veteres Ecclesiae non sunt diruendae aut notabiliter immutandae sine licentia Episcopi, 111. Tituli Ecclesiarum ita conficiendi ut eae perpetuo in usum debitum conservari possint, 111. Episcopi tempore visitationis debent inspicere Ecclesiam ejusque partes, et, si quid restituendum reparandumve sit, jubere ut resarciatur, 102.

2. Ornatus, supellex, decor. Episcopi tempore visitationis debent inspicere an Ecclesiae in eo cultu et nitore teneantur, qui domum Dei deceat; an desint vestes, libri, calices, patenae, corporalia et reliqua ejusdem generis instrumenta et ornamenta; an illa munda et purgata serventur; an Ecclesiae libri, vetera scripta, instrumenta et privilegia custodiantur, 102.

3. Extra Ecclesiam non conferatur Baptismus nisi ad eam infantes tuto ferri non possint, 75. Puerperae benedictio extra Ecclesiam vel locum ubi sacrum fit non detur nisi periculum mortis imminere videatur, 76. Confessiones in Ecclesiis, quantum fieri potest, audiantur, 83. Matrimonia fidelium fiant in Ecclesia, 91; matrimonia vero mixta extra Ecclesiam, 92. Vid. Sacramenta singula.

EDUCATIO.-1. Qualis esse debet. Pueri in iis quae ad fidem et mores spectant bene instituantur, 128. A primis annis Doctrinam Christianam seu Catechismum discant, 128. Non potest a Catholico probari ea juventutis instituendae ratio quae sit a Catholica fide et ab Ecclesiae potestate sejuncta, 128. In scholis monialium educatio, in quantum fieri potest, vitae domesticae apta esse

debet, et ad conditionem educandarum accommodata, 133: puellae a monialibus in studiis et in lectione librorum rite dirigendae sunt, 133. Erudiantur pueri in scholis Fratrum tum in iis quae ad Religionem tum in iis quae ad scientias saeculares attinent, 133. In Seminariis optima servanda est methodus in disciplinis tradendis, et aemulationis et studii spiritus fovendus, 137. Ĉlericorum instructio atque educatio praesentis temporis necessitatibus respondeant, 10.

2. Officia Episcoporum et Sacerdotum in educationis negotio. Catholica Educatio maximam Episcoporum curam expostulat, 9. Agendum in Synodo de scholis parochialibus quo pauperum filii ab errorum veneno atque a morum corruptione praeserventur, 10. Debent Episcopi super scholas cleri cum saecularis tum regularis sedulo vigilare, 10. Debent totis viribus Universitatem Catholicam protegere, 10. Parochi vel Coadjutores visitent singulis hebdomadis, in quantum fieri potest, scholas approbatas aut toleratas quae in suis paroeciis existunt, et doctrinam fidei discipulis explicent, 112, 130; delinquentes hac in re debitis poenis plectendi ad arbitrium Ordinarii, 130. Caveant Parochi ne libri pravi in scholas introducantur, et ne Catholici frequentent scholas fidei periculosas, vel parochiali jurisdictioni non subjectas, 112, 113. Curent Episcopi et Parochi ut in unaquaque paroecia sufficiens sit scholarum numerus, 130. Sacerdos non accipiat auxilium ad scholas erigendas sub quocunque instrumento a Coetu Episcoporum non approbato, 131. Sacerdotes sub poena suspensionis prohibentur ne quempiam mittant ad artem paedagogicam addiscendam in Scholis Normalibus quae sub regimine immediato Concilii Supremi Educationis Nationalis positae sunt, 131. Omnes Confessarii poenitentes suos ab his Scholis Normalibus frequentandis deterreant, 131. Episcopi quotannis deputationem constituant ad invigilandum super educationis negotium, 132. Episcopi curent ut Sanctimoniales docendi artem apprime calleant, 132. Parochus, Vicarius, et omnes Sacerdotes ab Episcopo ad hoc delegati jus habent Fratrum scholas visitandi discipulosque instruendi et examinandi, 134. Episcopi scholas litterarum humaniorum in oppidis majoribus aut in aliis locis opportunis instituere satagant, 135. Super Seminaria et Collegia speciali modo vigilare debet Episcopus, 137. Superiores et Professores Seminariorum ab Episcopis seligendi sunt ob prudentiam, pietatem et praeclara in studiis merita, 138. Sacerdotes sub poena suspensionis ipso facto incurrendae prohibentur munus aliquod in Collegiis Reginae assumere, 139; prohibentur etiam sub gravi aliis suadere, ut vel ea collegia frequentent, vel ad ea filios suos mittant, 139; eadem prohibitio in casu Universitatis Acatholicae Dublinensis innovatur, 140. Omnes Confessarii juvenes deterreant ne praedicta collegia frequentent, et parentes ne ad eadem filios suos mittant, 140. Episcopi et Collegiorum Superiores hortantur ut Academias sub eorum cura positas quam arctissimis nexibus Universitati Catholicae colligent, et magistros ex iis seligant qui honorum laudes in Universitate Catholica

fuerint consecuti, 141. Episcopi, Sacerdotes, et fideles hortantur ut eis faveant qui studia feliciter in Universitate Catholica fecerint, 141.

3. Officia Parentum. Ad Catholicam liberorum educationem operam diligentissime navent, 128; devotam SS. Jesu et Mariae nominum invocationem, orationem Dominicam, &c., eos edoceant, 128; caveant ne fides vel mores eorum periclitentur, 128; eos ad scholas a Pastoribus Ecclesiae interdictas vel suspectas non mittant, 128; si eos miserint ad scholas Normales (ModelSchools) sciant se strictissimam rationem esse reddituros periculi, cui eorum animas exponere non dubitant, 131.

4. Systema Educationis Nationalis. Definitivum judicium super hoc systemate a Sancta Sede prolatum nunquam fuit, 129; nec nunc a Synodo profertur, 129. Educatio separata est omnimodo ei anteponenda, 129. Cavendum ne jura Catholicorum Moderatorum (School-Managers) impetantur, 129. Statuta quaedam proponuntur ut quam minime periculosum illud systema reddatur, 129, 130. Maneant ipsa loca Scholarum in Episcoporum vel parochorum potestate, 131. Decreta de Scholis Normalibus quae sub regimine Concilii Supremi Educationis Nationalis positae sunt, 131. Valde periculosum est pueris Catholicis Scholas adire quibus soli Acatholici praesunt, 132. Pericula quae huic systemati inhaerent exponuntur, 159, 160. Monita S. Cong. de Prop. Fide, 331. Instructio S. Officii super scholis mixtis, 337.

5. Scholae Normales (Model and Training Schools.) Grave et intrinsecum fidei periculum in eis habetur, 131. Catholici prohibentur eas adire ad artem paedagogicam addiscendam, 131. Non licet parentibus filios suos ad eas mittere, 131. Sacerdos mittens aliquem ad artem paedagogicam in eis scholis addiscendam, incurrit suspensionem ipso facto, 131. Moniales prohibentur vel aliquam mittere ad artem paedagogicam in eis scholis addiscendam, vel scholarem ex eis ad officium in conventu vocare vel litteras commendatitias ipsi tradere, vel in communitatem inter novitias, sine expressa Ordinarii licentia, admittere, 132.

6. Scholae Monialium. Moniales prohibentur suas scholas cum Concilio Supremo conjungere sine expressa Ordinarii licentia; vel ad examen coram officialibus Commissariorum sese praesentare; vel Scholis Normalibus quomodolibet favere (vid supra); vel subsidia ad aedificia erigenda a Commissariis accipere, nisi sub conditionibus a coetu Episcoporum approbatis; vel choreas, cantus aut aliquid hujusmodi in scholis permittere si Christianis moribus non conveniant; jubentur vero docendi artem apprime callere; puellas in rebus religiosis instruere; sodalitates religiosas instituere; curare ut educatio apta sit vitae domesticae et ad conditionem educandarum accommodata; caute seligere libros in bibliotheca ponendos pro usu educandarum, 132, 133.

7. Scholae Fratrum. Fratres jubentur Constitutiones suas et Regulas bene observare, 133; quam optime pueros in rebus religiosis et in scientiis saecularibus erudire, 133; pactum cum Parocho conficere et servare circa victum et temporalem scholae

administrationem, 134; opem ferre diebus Dominicis in Catechismo docendo, 134; admittere Parochum, Vicarium vel sacerdotem quemlibet ab Episcopo ad hoc delegatum ad discipulos in doctrina Christiana instruendos vel in scientiis examinandos, 134; curare ut loca, aedificia, et bona parochialia ad scholas pertinentia non proprio nomine sed nomine trium vel plurium curatorum ab Episcopo approbandorum possideantur, 134; rationem reddere Episcopo vel Sacerdoti ad hoc delegato reddituum et expensarum scholarum suae curae commissarum, 134; prohibentur vero eleemosynas sine debita licentia ostiatim colligere, 134.

8. Schola Normalis Catholica. Scholae Normales Catholicae fundandae, 135. Jura catholicorum ad debitam proportionem reddituum publicorum ad subsidium harum scholarum vindicanda, 135; taxa Episcopis et Presbyteris constituenda pro sustentanda nova schola normali recenter fundata, 135; beneficia ex fundatione hujusmodi scholae obventura exponuntur, 162, 163.

9. Collegia et Scholae litterarum humaniorum. Talium Academiarum numerus augendus, 135. Expediret quandoque sacerdotem deputari qui in iis munus docendi exerceret, 136. Justum et expediens esset hujusmodi Academias partem habere reddituum publicorum, 136.

10. Seminaria ecclesiastica. Bona semper disciplina, pietatis spiritus et studii amor in eis servandus, 136; quomodo ad pietatem efformandi alumni? 137; quomodo ad studia incitandi? 137; instructio clericorum praesentis temporis necessitatibus respondeat, 10; in cantu ecclesiastico instituendi alumni, 138. Seminaria et Collegia cum Universitate Catholica consocianda, 138. Professores et Superiores Seminariorum ab Episcopis seligendi ob prudentiam, pietatem et doctrinam, 138.

11. Collegia Reginae et Universitas Acatholica Dublinensis. Collegia Reginae reprobata, 139; clerici prohibentur sub poena suspensionis aliquod munus in eis assumere, 139; prohibentur sub gravi aliis suadere ut vel ea Collegia frequentent vel ad ea filios suos mittant, 139; in epistolis pastoralibus exponenda sunt gravia pericula horum Collegiorum et hortandi sunt fideles ut ab eis frequentandis abstineant, 139. Eadem statuuntur de Collegio Acatholico Dublinensi, 140. Officia Confessarii relate ad ista Collegia, 140. Collegia ista vitanda, 159. Tria Rescripta S. Cong. de Prop. Fide, de Collegiis Reginae, 322-328.

12. Universitas Catholica. Commendata a Sancta Sede, 140, 325; collectae ad ejus sustentationem in omnibus dioecesibus singulis annis Dominica tertia mensis Novembris faciendae, 141. Archiepiscopus Tuamensis protestatur aequum non esse ut in sua dioecesi fierent ejusmodi collectae cum in scholis Universitatis litterae Hibernicae non traderentur, 51. Seminaria et Academiae sub cura Episcoporum vel Ordinum Religiosorum positae cum Universitate consociandae, 138, 141. Episcopi, Sacerdotes et fideles eis faveant qui in Universitate studia feliciter fecerint, 141. Ratio ob quam fundata est Universitas Catholica, 161; obstacula quae superare debuit, 161; beneficia ab ea provenientia, 162.

EPISCOPI-1. Dignitas, munus, potestas.

Vocantur a SS. Patribus Principes Ecclesiae, Apostolorum Successores, Christi Legati, 98; eorum munera difficilia, 98. Jure divino et vi institutionis Christi Episcopi potestatem judiciariam habent sibi propriam qua neque spoliari neque se abdicare possunt, 123.

2. Electio. Methodus in electione Hiberniae Episcoporum servanda, 273-279.

3. Officia personalia. Debent Episcopi sibi attendere, 98; orare pro populo ipsis commisso, 98; missam pro eo frequenter offerre, 98; laborare ne fides detrimenti aliquid patiatur, 98; praedicare, 99; observare quae de residentia a Concilio Tridentino praescripta sunt, 100; servare quae de cura pauperum et de legatis piis in Sacris Canonibus habentur, 100.

4. Officia quae spectant ad regimen dioecesanum. Tenentur Episcopi visitare dioecesim intra tempus a Concilio Tridentino praestitutum, 101; quid agere debent tempore visitationis? 101104; tenentur Synodum dioecesanam quotannis celebrare, 100; invigilare ut statuta Synodi Maynutianae accurate serventur, 104 ; institutioni et gubernationi Seminariorum sedulo invigilare, 104; examini subjicere omnes qui ordinationem vel approbationem ad confessiones excipiendas petunt, nisi aliunde de eorum dotibus constet, 104; tradere confessariis tabulam peccatorum reservatorum, 89; interdicere ne cui vago et ignoto Sacerdoti missas celebrare liceat, 104; tradere suis Sacerdotibus in exteras dioeceses profecturis litteras commendatitias, 105; fovere religiosas monialium familias, et curare ut ipsae de idoneis confessariis, et bis vel ter in anno de confessariis extraordinariis provideantur, 105; habere apud se formulas litterarum quarum exemplaria inseruntur in Appendice, 105, 286-298; peragere quotannis vel per se vel per alium visitationem omnium sibi subditarum monialium, 117; erigere in suis dioecesibus Episcopale Archivum, 125; invigilare super disciplinam Fratrum qui scholis praesunt, eorumque redditus et expensas, 133, 134; punire eos qui potum inebriantem suppeditant vel in domo defuncti, vel prope locum sepulturae, 146; proscribere libros noxios in sua dioecesi editos vel diffusos, 344 sqq.

5. Officia erga Sanctam Sedem et Collegas. Tenentur Episcopi Hiberniae singulis quinquenniis visitare limina Apostolorum et relationem status suarum dioecesium exhibere, 101, 281-285. Nullus Episcopus acceptare potest legem a Gubernio latam vel propositam, et Ecclesiam respicientem, nisi antea alii Episcopi eam acceptandam esse declaraverint, 119. Si sententiarum diversitas sit hac in re inter Episcopos, aut si agatur de causis majoribus, tota controversia ad Sanctam Sedem deferatur, 120. Vid. praeterea praecipue Educatio, Eucharistia, Fides, Forum, Libri, Lites, Matrimonium, Missa, Missiones, Moniales, Mulier, Parochus, Poenitentia, Pontifex SS. Regulares, Sacerdos.

ETHICA.-Errores de Ethica Naturali et Christiana notati in Syllabo,

« ÖncekiDevam »