Sayfadaki görseller
PDF
ePub

PONTIFEX SUMMUS.-Romanus Pontifex est Petri successor in primatu super universam Ecclesiam, 200; est verus Christi Vicarius, totiusque Ecclesiae caput, omniumque Christianorum pater et doctor, 201; plena potestas ei in Beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Christo Domino tradita est, 201. Hanc plenam et supremam potestatem habet non solum in rebus quae ad fidem et mores, sed etiam in iis quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent, 202. Haec potestas est ordinaria et immediata, 203. Romanus Pontifex cum ex cathedra loquitur ea infallibilitate pollet qua Divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit, 206, 63. Vi hujus definitionis damnatur et inter haereticas amandatur nova secta veterum catholicorum, 63; hac definitione non est immutata Ecclesiae doctrina, 63. In omnibus causis ad examen ecclesiasticum spectantibus recurri potest ad Romani Pontificis judicium, 123. Obediendum rescriptis de Collegiis Reginae quae annuente Pontifice a Sac. Cong. de Prop. Fide communicata sunt Episcopis, 139. Statuta, decreta et acta Synodi auctoritati, correctioni et emendationi Romani Pontificis subjiciuntur, 150, 154. Vide praeterea Ecclesia, Educatio, Episcopi, Fides, Hibernia, Societates proscriptae.

PRINCIPATUS CIVILIS.-Protestatur Synodus contra hujus principatus spoliationem, 175. Errores de hoc principatu damnantur, 220. PRAEDICATIO-Episcoporum munus est praedicare, 99. Nullus sive

saecularis sive regularis in ecclesiis suorum ordinum contradicente Episcopo praedicare praesumat, 100. Singulis Dominicis et festis solemnibus praedicent Parochi, 110. Vicariis Parocho

rum etiam incumbit obligatio praedicandi, 115. PROFESSIO FIDEI.-Vide Fides, Baptismus. PROPHETIAE.-Revelationis signa, 189; plures editae a Moyse, Prophetis et Christo Domino, 189.

RATIO. Vide Fides. RATIONALISMUS.-Origo et propagatio, 184. Damnatur Rationalismus absolutus, 207, 208. Damnatur Rationalismus moderatus, 208.

REGULARES.-Ipsis interdicantur visitationes otiosae in domibus privatis, 116. Non instituant collectas ad Ecclesias aedificandas vel alia hujusmodi opera promovenda sine licentia Ordinarii, 116. Non quaestuent extra dioecesim in qua est eorum conventus sine licentia Ordinarii loci, 116; dum quaestuant Sum. Pontificum constitutiones servent, 116; et non pernoctent extra aedes conventuales nisi necessitas exigat, 116. Ante horam decimam pomeridianam singuli in suos conventus se recipiant, 116. Regularis non subditus Episcopo qui intra claustra degit et extra ea notorie deliquerit, si non puniatur a Superiore, puniendus ab Episcopo, 116. Stricte servanda Instructio Sac. Cong. de Prop. Fide de non admittendis Tertiariis ad habitum nisi servatis servandis et de licentia Ordinarii, 116; quae instructio datur in extenso, 304. sqq. Regularis non potest praedicare

contradicente Episcopo, 100. Decretum S. Cong. de testimonialibus Ordinariorum litteris requirendis in receptione illorum qui ad habitum religiosum admitti postulant, 301. Vide praeterea Educatio, Missiones, Sacerdos. RESERVATIO.Vide Poenitentia. RESIDENTIA.-Episcopi observent quae de residentia a Conc. Trid. praescripta sunt, 100; inquirant an Parochi resideant, 102. Regulae de residentia Parochi, 108; de residentia Coadjutoris,

115.

RESPUBLICA. Quomodo respublica transgreditur fines suos et usurpat jura Ecclesiae, 168, 169; praesertim in negotio educationis, 170, 171. Obediendum civili potestati quia nulla potestas nisi a Deo, 171. Errores de societate civili damnati in Syllabo, 214-217.

REVELATIO.-Possibile et expediens est ut per revelationem divinam homo de Deo cultuque ei exhibendo edoceatur, 195. Homo non potest nec debet ex scipso ad omnis veri et boni possessionem jugi profectu pertingere, 195. Placuit Deo supernaturaliter seipsum et aeterna voluntatis suae decreta humano generi revelare, 187; ope hujus revelationis, homo ea quae in rebus divinis humanae rationi impervia non sunt, expedite, firma certitudine, et nullo admixto errore cognoscit, 187; est absolute necessaria revelatio quia Deus ordinavit hominem ad finem supernaturalem, ad participanda scil. bona divina quae humanae mentis intelligentiam superant, 187. Continetur haec revelatio in libris scriptis et sine scripto traditionibus, 187. Libri Veteris et Novi Testamenti in decreto Conc. Trid. recensiti pro sacris et canonicis suscipiendi, 188; quo sensu Ecclesia pro sacris et canonicis eos habet? 188; verus illorum sensus ille est quem tenuit ac tenet Ecclesia, 188. Vide praeterea Fides. SACERDOTES.-1. Pietas, Caritas, Castitas. In ordinandis non ingenium tantum sed etiam innocentia vitae et aeternae salutis studium quaerenda sunt, 12. Studeant clerici ita vitam moresque componere ut sint bonus odor Christi, 92; effugiant etiam levia delicta quae in ipsis maxima essent, 93; orationi indesinenter insistant, et mentalem quotidie exercere non omittant, 96; singulis diebus vespertino tempore tertiam partem Rosarii, assistente tota familia, recitent, 96; frequenter visitent SS. Eucharistiam; cultum singularem foveant erga SS. Cor Jesu et singulare obsequium erga Dei Matrem et S. Josephum, 96. Diligenter se disponant Sacerdotes SS. Sacrificii celebrationi, et debitas postea gratias agant, 79; singulis annis exercitia spiritualia a sacerdotibus obeunda, 12; vel saltem annis alternis 97; peccata sua qualibet hebdomada confiteantur, 97. Caritatem foveant qua tanquam discipuli Christi dignoscantur; nec invidos sermones de fratribus spargant, 95; lites inter se publice non ineant, 95. Castitas est sacerdoti decus et ornamentum, 95; ad eam servandam intactam nimia consuetudo vel familiaritas cum mulieribus etiam devotis vitetur, 95. Ancillae sacerdotum sint aetate provectiores, et spectatae honestatis, 95. Non retineat

Sacerdos in domo sua familias affinium aut consanguineoruin, 95. Cum in eadem domo habitent Parochus et Vicarii, consanguineae vel affines juniores Parochi in ea non sunt retinendae nisi permittente Ordinario, 95. In domo conducta aut privata non resideat Sacerdos sine Episcopi consensu, 95.

2. Habitus et incessus.-Clericorum vestitus nec sordes nec luxum sapiat, 94; sit semper nigri vel subnigri coloris, 94. Clerici omnes Collare Romanum deferant etiam extra propriam dioecesim, 94.

3. Scientia, Studium.-Vacent sacerdotes studio et meditationi sacrarum litterarum praecipue S. Scripturae et Theologiae Moralis, 96. Collationes theologicae habeantur saltem quater singulis annis, 97. Lectioni attendant sacerdotes, et supellectilem librorum ecclesiasticorum sibi comparent; saltem Sacra Biblia, unum integrum Theologiae cursum, canones Conc. Trid. Catechismum Romanum et vitas Sanctorum habeant, 97. Abstineant a libris romanticis et ab eis quibus religio ludibrio vertitur, 97. Nisi aliunde de eorum dotibus constet examini subjiciendi sunt omnes clerici ordinationem petentes et omnes sacerdotes antequam pro confessionibus excipiendis approbentur, 104. 4. Officia erga gregem.-Officia circa Baptismum, 74; circa Confirmationem, 77; circa Eucharistiam, 78; circa Poenitentiam, 82; circa Extremam Unctionem, 89; circa Matrimonium, 90. Sacerdotes non possunt a parocho vocari ex aliena dioecesi ad praedicandum sine venia Ordinarii, 100. Non possunt praedicare contradicente Episcopo, 100; impediant saltationes modestiae Christianae repugnantes (fast-dances), 114; tenentur mysteria Fidei, Sacramenta, Dei praecepta fideli populo diebus festivis exponere, 120; cum agitur de eligendis curatoribus pauperum et Parliamenti membris soliciti esse debent ut probis hominibus munera haec conferantur, 121; libros pravos a fidelibus procul arceant, 145; moneant illos qui hos libros vendunt quantum ipsis flagitium sit fidem et bonos mores quaestui habere, 145.

5. Officia circa Educationem. Vide Educatio.

6. Vagi. Episcopi singuli in suis dioecesibus interdicant ne cui vago et ignoto sacerdoti missas celebrare liceat, 104. Nullus clericus peregrinus sine commendatitiis sui Ordinarii litteris ab ullo Episcopo ad divina celebranda admittatur, 105. Parochi, Vicarii et regularium vel monialium ecclesiarum Rectores non admittant vagos, et nulli dioecesi addictos aut ignotos sacerdotes ad sacra peragenda, 105. Omnis sacerdos antequam ad celebrandum admittatur, tenetur litteras proprii Ordinarii exhibere,

105.

7. Vitanda. Quaecunque dedecent illos qui pro Christo legatione funguntur, 93; convivia saecularium frequentiora praesertim intempestiva, 93; vitia intemperantiae et ebrietatis; hinc a potu inebrianti saepe praesertim sumpto abstineant, hospitia et cauponas non ingrediantur, ebrietatis praesertim publicae reus graviter puniendus, 93; choreae et saltationes, 93; publici equorum cursus, venatio clamorosa, theatrorum publicorum

spectacula, etiam ea quae nuncupantur opera scenica et circus equestris, 93; lusus chartarum praesertim ubi de pecunia agitur; quos lusus ad multam noctem protrahere non licet, 94; luxus et fastus mundanus, 94; munera conficiendi aut exequendi testamenta laicorum inconsulto Episcopo, 97; vades aliorum se constituere in executione quorumcunque contractuum, 97; gravi debito sese scienter onerare; hinc Parochus plusquam centum et Vicarius plusquam triginta aureorum debito, sine expressa Ordinarii licentia, sese scienter non oneret, 98; aes alienum contrahere Ecclesiae nomine vel causa sine Episcopi licentia scripto danda, 98.

8. Lites et dissensiones evitandae. Nemo nominatim declarandus excommunicatus sine licentia Episcopi in scriptis, 112. Nemo publice ex altari denunciandus inconsulto Episcopo, 112. Sacerdotes aegroti antequam Sacramentum Extremae Unctionis suscipiant, Pyxidem, vasculum olei sancti, libros parochiales, statuta provincialia vel dioecesana et omnia instrumenta sacra quae ad Ecclesiam pertinent prudenti presbytero tradant custodienda, 113. Inter missarum solemnia, aut in Ecclesia non agant Sacerdotes de rebus mere saecularibus, ut de politicis electionibus, 120. Sacerdos hanc legem violans aut nominatim aliquem ex altari denuncians poena suspensionis aut alia pro arbitrio Ordinarii plectatur, 120. Regulae proponuntur ad lites coram judicibus saecularibus evitandas, 122. Sacerdos appellans ad tribunal laicale a sententia Episcopi in causis ecclesiasticis lata excommunicationem majorem speciali modo Romano Pontifici reservatam incurrit, 124. Nulli Sacerdoti in extremis constituto administrentur Sacramenta nisi prius testamentum confecerit aut serio conficere promittat, 127. Vide praeterea Coadjutor, Defuncti, Ecclesiae, Educatio, Episcopus, Forum, Libri, Missa, Oblationes, Parochus.

SACRAMENTA.-Nihil in Ecclesia Dei sanctius, utilius, excellentius quam Sacramenta, 72; sancte tractanda, 72; ritus praescripti in eorum administratione servandi, 73; in ecclesiis administranda, 73; eorum vim, rationem, usum, salutaresque fructus diligenter explicet Sacerdos, 73; nunquam denegentur eo sub praetextu quod oblationes non tribuantur, 74; in oblationibus quae ex veteri et recepto usu fieri solent occasione administrationis quorumdam Sacramentorum caveant Parochi ne aliquid fiat quod simoniam aut avaritiam sapiat, 74. Vide praeterea Sacramenta in specie.

SALTATIO.-Vide Choreae.

SCHOLAE.-Vide Educatio.

SEMINARIUM.-Vide Educatio.

SOCIETAS CIVILIS.-Vide Respublica.

SOCIETATES PROSCRIPTAE.—Agitur in Synodo de Societatibus istis damnandis, 37, 38. Episcoporum quorumdam sententiae, 40, 41. Gravissima damna ex societatibus secretis religioni et reipublicae oriuntur, 111, 142, 173. Parochi non sinant ut societates istae in suis paroeciis instituantur, 111. Ecclesia gravissimis

poenis eas damnat, 142. Romani Pontifices societatem Masonicam saepius damnarunt, 142. Qui in inferioribus societatis Masonicae gradibus versantur a gravi delicto et poenis ecclesiasticis non excusantur, 142. Praeter masonicam damnantur etiam aliae ejusdem generis societates quae contra Ecclesiam vel legitimas potestates seu palam seu clandestine machinantur, 143. Damnati fuerunt Feniani Dec. S. Cong. S. Officii Jun. 1870, 143. Hinc fideles ab istis societatibus omnino abstineant, earum coetibus non intersint, earum insignia non deferant, in earum conviviis aut choreis partem non habeant, nec eis favorem ullo modo ostendant, 143, 144. Societatis cujuscunque damnatae asseclarum funeribus clerici non assistant, 148. SODALITATES.-Piae sodalitates inter fideles instituendae, 70; sodalitates religiosae ab Ordinario approbatae, pro puellis in scholis Monialium instituantur, 133.

STATIONES. Stationes pro confessionibus audiendis vetantur in domibus privatis quae prope distant ab ecclesia, 83. Ubi necessariae sint hujusmodi stationes, curet Episcopus ut omnia rite peragantur, 83. Caveat Sacerdos ne statim post missam stationis peractam fideles ad saecularia transeant, 83. SUSPENSIO.-Vide Censura, Educatio, Sacerdos.

SYLLABUS. Syllabus cum Synodi decretis edendus, 64; habetur in

Appendice, 207–221.

SYNODUS.-Synodus Provincialis singulis trienniis cogenda, 100. Synodus Dioecesana quotannis celebranda, 100. Episcopi a Sancta Sede flagitant ut ipsis has Synodos sine debitis solemnitatibus celebrare liceat, 101; hanc facultatem Pius IX. impertitur ad decennium, 280. TEMPERANTIA.-Ab omni specie intemperantiae et ebrietatis prorsus abhorreant Sacerdotes, 93. Mala gravissima quae ex ebrietate proveniunt, 163, 164. TESTAMENTUM.-Sacerdotes, excepto casu necessitatis, sese in testamentis conficiendis non immisceant, 97; neque inconsulto Episcopo sese constitui sinant executores testamentorum laicorum, 97. Cum sacerdos in morbum inciderit inquirat Vicarius Foraneus num testamentum condiderit et ubi reponatur, 107. Singuli Episcopi et Sacerdotes omnes bonorum ecclesiasticorum possessionem aut administrationem habentes testamenta sua rite confecta et signata in loco tuto ab Episcopo designato reposita habeant, 127.

THEATRUM.-A theatrorum publicorum spectaculis abstineant sacerdotes sub poena suspensionis ipso facto incurrendae, 93; contra eadem spectacula monentur fideles, 165.

UNCTIO EXTREMA.-Sacramentum hoc in solatium aegrotorum a Domino institutum, 89; non animae solum sed corpori interdum salutare, 89; cuilibet Catholico gravi morbo periclitanti administrandum, 89. Oleum Infirmorum, Oleum Catechumenorum et Sanctum Chrisma in vasculis argenteis contenta in loco proprio honesto et mundo sub clavi asservari debent, 90; nunquam a loco in locum a laico deferantur, 90. Liber in singulis paroeciis

« ÖncekiDevam »