Sayfadaki görseller
PDF
ePub

necnon asylum pro iis Sacerdotibus qui vitio ebrietatis infeliciter addicti sibi prospicere non possent. Cum super hac re Patres inter se colloquerentur, nuntiavit Episcopus Coadjutor Kildariensis, Revñum Abbatem Cisterciensem de Monte Melleario paratum esse curam ejusmodi instituti sibi assumere, et quidem 500 aureos in impensas necessarias conferre quod omnium plausu receptum est. Inde recensuit Revmus Abbas conditiones quibus monasterium in hunc finem destinatum a suo Ordine constitui et moderari posset; adjiciens tamen idem refugium non posse, ipso judice, simul inservire Sacerdotibus aegrotantibus et lapsis. Haec a Revño Abbate singulari modestia et charitate nec non sermone nitido et eloquenti exposita omnibus Patribus placuerunt.

Post haec ad breve temporis intervallum prorogata est Congregatio.

Patribus iterum congregatis perlectum est schema decreti ab Episcopis Provinciae Casseliensis confectum, examini Patrum subjiciendum. Inter disputandum, difficultate gravi exorta ob alias aliarum regionum consuetudines, proposuit Emus Praeses, ut, praetermissa priore schematis parte, ejusdem articuli tertius et quartus acciperentur, n. 111, 112. Quod cum omnibus visum est, eos inter decreta hujus Synodi de Matrimonio inserendos statuerunt Patres.

Perlectae inde et probatae sunt litterae ad SS. DD. N. PIUM Papam IX, ad Eños et Rños Archiepiscopos NeoEboracensem, Westmonasteriensem, Posnaniensem et Gnesnensem et ad Episcopum Basileensem.

His peractis, articulus de residentia Coadjutorum Parochorum, ad trutinam tertio revocatus, novae controversiae occasionem dedit. Re mature perpensa, Patres convenerunt exigere non oportere ut Vicarius, si extra domum pernoctare vellet, Parochi obtineret licentiam, sufficere autem si Parochum ea de re certiorem faceret.

Denique statutum est, id quod, spectatis specialibus hujus patriae circumstantiis in Deputatione Episcoporum conventum erat Sanctae Sedi humiliter supplicandum esse ut benigne dignaretur concedere dispensationem utendi lacticiniis in refectiuncula matutina diebus jejunii, et ovis in prandio omni Feria Sexta quae simul est dies jejunii, atque ut jejunium tempore Adventus transferretur a Sabbato in Feriam quartam.

CONGREGATIO GENERALIS QUARTA.

Die 19 Septembris, Dominica.

Post celebratam Missam privatam hora decima coram Emo Praeside adstantibus Illmis et Revñis Episcopis ceterisque synodalibus habita est in ecclesia Collegii Congregatio Generalis quarta. Perlecta sunt a Secretariis decreta De Sacramentis; De Censuris; De dissentionibus inter viros ecclesiasticos evitandis; De Parochis; De Coadjutoribus Parochorum; De Vicariis Generalibus et Foraneis; De litibus evitandis; De Foro ecclesiastico; De Archivis constituendis; De bonis ecclesiasticis; De libris pravis vitandis; De Cura Defunctorum.

Decreta lecta omnibus Patribus placuerunt.

Deinde dicta oratione Congregationi finis impositus est.

CONGREGATIO GENERALIS QUINTA.

Eodem die hora septima vespertina habita est Congregatio Generalis Quinta. Aderant omnes Synodales. Perlecta sunt a Secretario, jussu Emi Praesidis, decreta de Catholica juventutis institutione; de vita et honestate clericorum; et, de viris religiosis; quae omnia Patribus placue

runt.

Dicta deinde oratione Congregatio finem accepit.

SESSIO SOLEMNIS TERTIA.
Die 20 Septembris, Feria Secunda.

Hora decima celebrata est Missa Solemnis ab Illmo et Revño Archiepiscopo Casseliensi; cui ad altare adstiterunt: Sacerdos assistens, Adm. Rev. D. Joannes Ryan, Vic. Gen. Casseliensis; Diaconus et Subdiaconus, RR. DD. Patritius Fee et Guillelmus Cullen.

Missa finita perlectum est a Secretario decretum de Monialibus, quod Patribus omnibus placuit; et omnia peracta sunt quae in Pontificali Romano praescribuntur.

Acclamationes quae sequuntur in fine Synodi cantatae

sunt:

1. Deo Patri misericordiarum et totius consolationis Auctori, gratiae.

Chorus. Immensa est misericordia tua, Domine, super nos, qui nos verum disciplinae regimen docere, et post diras tot saeculorum calamitates, hac secunda Plenaria Synodo Ecclesiam nostram augere dignatus es; tibi honor, tibi laus, tibi gloria in saecula aeterna.

2. Beatissimo PIO Papae, et Dño Nostro Ecclesiae Christi Pontifici Maximo; cunctarum gentium obedientia, et verae fidei per totum orbem propagatio.

Chorus. Benignissime Deus, sanctissimum Patrem nostrum Ecclesiae tuae conserva ut, eo gubernante, universae gentes tibi verum obsequium praestent, et quae dispersae sunt, in unum Ecclesiae tuae ovile colligantur.

3. Emo et Illmo D. Cardinali, Archiepiscopo Dublinensi, Delegato Apostolico et Praesidi hujus Synodi, caeterisque Archiepiscopis et Episcopis Hiberniae et universo clero cum multis annis, salutaris super gregem vigilantia, in laboribus constantia, et omnia fausta.

Chorus. Deus gratiarum largitor, infunde super pastores tuos tui Spiritus abundantiam, et corda eorum in

aedificationem Ecclesiae tuae accende, ut gregem eis commissum ad aeterna tabernacula ducere valeant.

4. Omnibus Regni hujus fidelibus, et cuncto populo christiano, perseverantia in avita fide, atque in mente et corpore pax Christi aeterna.

Chorus. Da pacem Domine in diebus nostris, et adversus diabolicos incursus, atque haeresum omnium conatus, illibatam plebi tuae salutis doctrinam conserva: Confirma in virtute gressus ejus, et benignitatis tuae perpetuum illi rorem infunde.

Praeses. Domine, nos operarii in messem tuam missi ministerium nostrum adimplentes hujusque concilii decreta vigilanti animo exequentes, digni reddamur aeterna mercede; intercedente Beata et Gloriosa Dei Genetrice Maria, 'cum BB. App. Petro et Paulo, B. Patritio hujus regni Apostolo, atque B. Patrono nostro Laurentio.

Chorus. Amen, Amen, Amen.

Denique Emus Praeses finem Synodo imposuit sequenti decreto Paulus tit. S. Petri in Monte Aureo S. R. E. presbyter Cardinalis Cullen, Archiepiscopus Dublinensis, Hiberniae Primas, Delegatus Apostolicus, hujus SS. Synodi Praeses, Deo auctore et adjutore, cum absoluta sint quae pro temporis ratione agi gerique posse videbantur, cumque pastoralis cura RR. DD. Episcopos qui huc in Concilium evocati sunt, ad ecclesiarum suarum stationem et pastoralem vigilantiam revocet: propterea hujus Synodi finem jure faciendum censuimus.

Datum in Synodo, die 20 Septembris 1875.

PAULUS CARD. CULLEN.

DECRETA

SYNODI PLENARIE EPISCOPORUM

HIBERNIÆ,

HABITE APUD MAYNUTIAM,

AN. 1875.

I.

DE APERIENDA SYNODO.

In nomine Sanctissimae ac Individuae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti.

Nos Paulus tituli S. Petri in Monte Aureo Presbyter Cardinalis, S. Sedis Apostolicae Delegatus, Archiepiscopus Dublinensis, et Hiberniae Primas, ad laudem ac gloriam Omnipotentis Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, ad honorem Beatissimae Virginis Mariae, Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Sancti Patritii, et omnium Sanctorum, ad incrementum fidei ac Religionis Catholicae, ad pacem et unionem Ecclesiae hujus regionis promovendam, et ad reformationem Cleri et Populi, statuimus ac decernimus, de consilio et consensu Reverendissimorum Episcoporum Hiberniae, hoc ipso die, qui trigesimus primus est mensis Augusti, adjutrice divina misericordia, initium fieri atque jam factum esse Concilii Plenarii Hiberniae; quod rite et auctoritate a S. Sede Apostolica, cujus Delegatus sumus,

E

« ÖncekiDevam »