Sayfadaki görseller
PDF
ePub

quam eorum vita et exemplum qui se divino ministerio "dedicarunt. Cum enim a rebus saeculi in altiorem sublati "locum conspiciantur, in eos tanquam in speculum reliqui "oculos conjiciunt, ex iisque sumunt quod imitentur. Quapropter sic decet omnino clericos in sortem Domini "vocatos vitam moresque suos omnes componere; ut habitu, "gestu, incessu, sermone aliisque omnibus rebus, nil nisi grave, moderatum ac religione plenum prae se ferant : "levia etiam delicta, quae in ipsis maxima essent, effugiant, "ut eorum actiones cunctis afferant venerationem." (Conc. Trid. sess. xxii. de Reform, c. i.)

66

114. Fugiant igitur clerici ea omnia quae non solum deturpant, verum etiam dedecent illos qui in terris pro Christo legatione funguntur.

115. Convivia saecularium frequentiora praesertim intempestiva, haud aucupentur nec ament, memores istius S. Hieronymi consilii: "nunquam petentes, raro accipiamus rogati."

66

116. Ab omni specie intemperantiae et ebrietatis, omnium vitiorum fomitis ac nutricis, prorsus abhorreant. Tanquam medium perutile temperantiam fovendi et fidelium animos. ad amorem hujusce virtutis alliciendi, enixe hortamur nostros sacerdotes a potu inebrianti, etiam in modica quantitate, saepe praesertim sumpto, caute abstinere. Hospitia et cauponas non ingrediantur. Si quis vero ebrietatis praesertim publicae reus fuerit, illum ecclesiasticis poenis graviter plectendum esse declaramus.

117. Choreas et saltationes tam publicas, quam privatas omnino fugiant, nec eas instituant, nec ullo modo promoveant clerici sive saeculares sive regulares.

118. A publicis equorum cursibus, a venatione quae fit cum magno clamore, equis et canibus, et a theatrorum publicorum quorumcunque spectaculis, etiam iis quae nuncupantur opera scenica et circus equestris, prorsus absti

neant. Si quis vero clericus sive saecularis sive regularis hanc legem violaverit, suspensionem ipso facto incurrat.

119. Cum in chartis lusoriis haud modicum aliquando tempus teratur et desidia turpiter foveatur, caute admodum adversus hujusmodi lusum se munire debet sacerdos praesertim ubi de pecunia agitur, ne aleatoris illi nota in

uratur.

120. Conviviorum festivitatem ad intempestam noctem producere viro ecclesiastico omnino indignum judicamus : nec cum debita ad orationem attentione, nec cum decenti ac devota sacrorum mysteriorum celebratione ullo modo conciliandum et districte prohibemus ne sacerdos aliquis chartarum vel alios hujusmodi lusus ad multam noctem protrahat.

:

121. Ab omni luxu et fastu mundano sacerdotes se alienos omnino ostendant, memoria retinentes se esse ministros illius, qui his in terris degens non habebat ubi caput reclinaret.

122. Omne studium et gloriam suam non in luxu et fastu proprio, nec in divitiis mundanis, sed in eo reponant ut domus Dei rite ornata, et omni decore plena sit, utque vineae spirituales sibi commissae virtutibus floreant, et opportuno tempore dent fructum suum.

123. Licet habitus non faciat monachum, tamen clericos vestes proprio congruentes ordini semper deferre oportet, ut per decentiam habitus externi morum honestatem internam ostendant. Clericorum itaque vestitus nec sordes nec luxum sapiat, sit semper nigri vel subnigri coloris, et ejusmodi ut facile ejus ope viri ecclesiastici ab aliis omnibus distinguantur. Decernimus ut omnes clerici Collare Romanum deferant etiam extra propriam dioecesim. Volumus ut in omnibus collegiis ecclesiasticis, Superiores, Professores, et Alumni statui clericali destinati intra moenia collegii, et sacerdotes omnes saeculares in domibus

suis, quantum fieri potest, veste talari, vulgo dicta soutane induantur.

124. Gestare Collare Romanum, quod merito vocatur Sacerdotum insigne, omnibus laicis catholicis etiam si sint religiosi laici, omnino interdicimus.

125. Alte animo infixum habeant sacerdotes in vanum se sibi proponere eximiam istam virtutem castitatis, sacerdotii decus et ornamentum, intactam servare, si cum mulieribus, etiam devotis nimiam consuetudinem, nedum familiaritatem, colere velint. Quisnam Samsone fortior, Davide sanctior, Salomone sapientior? Et quia sacerdotes, non solum innocentes, verum etiam ab omni mali suspicione immunes esse debent, ancillae quae illis ministrant, sint aetate provectiores, spectatae morum honestatis, et quae nulli incontinentiae suspicioni locum praebere possint.

126. Nullus parochus vel vicarius retineat in domo sua familias affinium aut consanguineorum. Quod si in eadem domo cum parocho habitent ejus coadjutores seu vicarii, volumus ut parochi in praedicta domo nullo modo consanguineas vel affines juniores retineant, nisi permittente Ordinario.

127. Nullus sacerdos in domo conducta aut privata resideat absque praevio Episcopi consensu.

128. Caritatem vero imprimis foveant qua tanquam discipuli Christi dignoscantur, scientes fructus eo uberiores ex laboribus suis esse proventuros quo arctiori pacis et charitatis vinculo adstringuntur: ab obtrectationibus omnino abstineant, nec invidos illos spargant sermones, praesertim coram laicis quibus fama et existimatio illorum etiam leviter laedatur, qui ejusdem ministerii sunt consortes. Hortamur ut lites et jurgia inter se de rebus politicis in conventibus publicis, et magis adhuc in foliis seu ephemeridibus publicis, non ineant sacerdotes, ne dignitas sacerdotalis aliquid detrimenti capiat, ne charitas illa, quae

robur Ecclesiae est, violetur, et ne rixis et contentionibus cum aliis implicentur. Quaecunque denique vera, quaecunque pudica, quaecunque sancta ac religiosa, ea cogitent eaque agant.

129. Et ne tentationibus et periculis quae undique grassantur succumbant, ut labores et onera Ordinis clericalis strenue perferant, ut ex oratione hauriant quod in populum refundant ut gratias uberes in oves sibi commissas a Patre luminum descendere faciant-orationi indesinenter insistant, et mentalem, sine qua Pastor animarum salutem vix consequi potest, quotidie exercere non omittant. Volumus igitur ut mane ad semihoram in pia oratione sese semper exerceant.

130. Et quoniam ordo, juxta S. Augustinum, dux est ad Deum, ideo quam maxime consulendum videtur, ut official quotidie peragenda certo aliquo ordine, quantum fieri potest, disponat sacerdos ita ut ipsi tempus suppetat vacandi orationi necnon studio et meditationi sacrarum litterarum, praecipue S. Scripturae et Theologiae Moralis. Optandum quam maxime est, ut horam aliquam parochi statuant, qua in suis domibus singulis diebus vespertino tempore tertia pars Rosarii, assistente tota familia, recitetur, et aliae preces vespertinae peragantur.

131. Frequentem Sanctissimae Eucharistiae visitationem omnibus sacerdotibus enixe commendamus, necnon singularem cultum erga SS. Cor Jesu, cui tota Hibernia, Dominica Passionis, 1873, solemniter dedicata est, simulque singulare obsequium erga Dei Matrem Immaculatam, castissimumque ejus Sponsum S. Josephum qui Patronus Ecclesiae Universalis a Summo Pontifice nuper declaratus est.

132. Et quoniam cavendum est illis qui inter tot inquinamenta vitiorum et rerum mundanarum tumultus, ministeriis exterioribus necessitate officii sunt addicti, ne tepescat ardor spiritus, aut sordescat nitor animae, ideo, ad pietatem

refovendam et gratiam Spiritus Sancti resuscitandam praecipiendum judicamus, Parochis et Coadjutoribus, annis vel singulis, vel saltem alternis, in secessum spiritualem convenire, ubi ad rerum aeternarum meditationem, ad vitam priorem emendandam, et perfectionem promovendam animos sedulo intendant. Hortamur etiam in Domino omnes ecclesiasticos, praesertim Sacerdotes ut peccata sua, etiam qualibet hebdomada, confiteantur quando sine gravi incommodo id fieri poterit.

133. Et quoniam ea quae in scholis didicerunt, ex memoria facile excidunt, nisi usu constanti recolantur, ideo collationes theologicas saltem quater, juxta consuetudinem hic ubique vigentem, singulis annis indicendas consulimus, in quibus de iis quaestionibus tractetur quae ad praxim praecipue pertinent. Illis collationibus tum parochi, tum coadjutores, tum etiam regulares respondere parati adesse teneantur: nec studio disputandi, sive quaestiones inutiles aut vanos sermones intermiscendi, exercitia theologiae tam fructuosa perturbare alicui permittatur.

134. Lectioni praeterea attendant, et supellectilem librorum ecclesiasticorum sibi comparent; saltem sacra Biblia, et unum integrum Theologiae cursum, Canones Concilii Tridentini, Catechismum Romanum, et vitas Sanctorum habeant et assidue versent.

135. Hortamur vero omnes Sacerdotes ut a libris romanticis aliisque qui ad passiones inflammandas conscripti sunt, nec non a libris quibus religio ludibrio vertitur, aut in quibus doctrinae periculosae insidiose et latenter inculcantur, omnino abstineant.

136. Presbyteri, excepto casu necessitatis, sese in testamentis conficiendis non immisceant, neque inconsulto Episcopo sese constitui sinant executores testamentorum laicorum, neque in rebus pecuniariis aut in executione quorumcunque contractuum se vades aliorum constituant.

« ÖncekiDevam »