Sayfadaki görseller
PDF
ePub

137. Quoniam nobis infausta experientia constat, quosdam Sacerdotes, vel incuria, vel nimio fastu, vel consanguineos ditandi causa, gravibus debitis sese onerare, cum magno proximi detrimento, et fidelium scandalo, prohibemus, ne in posterum, sine expressa Ordinarii licentia, aliquis Parochus plusquam centum, nec Vicarius plusquam triginta aureorum debito sese scienter oneret. Prohibemus praeterea ne sacerdotes quicunque Ecclesiae nomine vel causa aes alienum contrahant sine Episcopi licentia scripto danda.

[ocr errors]
[ocr errors]

XIX.
DE EPISCOPIS.1

138. Episcopi passim a SS. Patribus, Principes Ecclesiae, Apostolorum Successores, et Christi Legati vocantur. Quam difficilia sint eorum munera ex Concilio Tridentino constat :"Optandum est ut ii qui Episcopale ministerium suscipiunt, quae suae sint partes agnoscant; ac se non ad propria commoda, non ad divitias aut luxum, sed ad labores "et sollicitudines pro gloria Dei vocatos esse intelligant. "Nec enim dubitandum est, et fideles reliquos ad religionem innocentiamque facilius inflammandos, si praepositos suos "viderint non ea quae mundi sunt, sed animarum salutem "ac coelestem patriam cogitantes." (Conc. Trid. sess. 25, de Reform. cap. i.)

66

139. Episcopis id imprimis curandum ut sibi ex praescripto S. Pauli attendant. Verum id non sufficit. Episcopi enim debent etiam orare pro populo ipsis commisso, et pro eo sacrosanctum missae sacrificium frequenter offerre. Et cum speculatores domus Israel sint constituti, pro aliorum salute invigilare omnino tenentur. Ante omnia opus est ut assidue laborent, ne quae humanae salutis est initium et fundamentum, fides detrimenti aliquid patiatur. For1 Vide Append. XII. pag. 273.

titer itaque eorum conatibus se opponant, qui hisce etiam temporibus, pauperes calamitatibus et miseriis afflictos, oblata pecunia, seducere nituntur. Curent etiam ut populus accurate religionis principia ediscat, utque errores et depravatae opiniones inter eos non disseminentur.

66

140. Episcoporum munus est etiam praedicare. Hac de re recolenda sunt quae Concilium Tridentinum, sess. 5, cap. 2, de Reform. praescribit :-" Quia vero Christianae Reipublicae non minus necessaria est praedicatio Evangelii, quam lectio; et hoc est praecipuum Episcoporum munus; statuit et decrevit eadem Sancta Synodus, Episcopos, Archiepiscopos, Primates, Patriarchas, et omnes "alios ecclesiarum praelatos, teneri per seipsos...

[ocr errors]

66

66

66

66

[ocr errors]

ad

praedicandum Sanctum Jesu Christi Evangelium .. "Si vero contigerit" eos "legitimo detineri impedimento viros idoneos assumere teneantur ad hujusmodi praedicationis officium salubriter exequendum." Et alio in loco sess. 24, de Reform. c. 4:-"Praedicationis munus, quod Episcoporum praecipuum est, cupiens Sancta Synodus, quo frequentius possit ad fidelium salutem exerceri . . . "mandat ut in Ecclesia sua ipsi per se, aut, si legitime

66

[ocr errors]
[ocr errors]

impediti fuerint, per eos quos ad praedicationis munus "assument, in aliis autem ecclesiis per parochos sive, iis

[ocr errors]

impeditis, per alios ab Episcopo .. deputandos in "civitate aut in quacunque parte dioecesis censebunt expe"dire saltem omnibus Dominicis et solemnibus diebus "festis, tempore autem jejuniorum Quadragesimae et Ad"ventus Domini quotidie vel saltem tribus in hebdomada diebus, si ita oportere duxerint, Sacras Scripturas divi

[ocr errors]

66

namque legem annuncient, et alias quotiescunque id oppor"tune fieri posse judicaverint. Moneatque Episcopus popu"lum diligenter, teneri unumquemque parochiae suae interesse ubi commode id fieri potest ad audiendum verbum Dei." 141. Cum Episcopo cura sit commissa pascendi gregem,

[ocr errors]

et pastores alios constituendi qui ei adjumento sint in eo munere, perspicuum est nullum parochum sine venia Ordinarii Sacerdotes ex aliena dioecesi vocare posse ad praedicandum vel ad populum quomodocunque erudiendum. Quod ad praedicatores Ordinum Religiosorum spectat Concilium Tridentinum haec habet :-"Regulares. . . cujuscunque Ordinis nisi a suis Superioribus de vita, moribus "et scientia examinati et approbati fuerint, ac de eorum "licentia etiam in ecclesiis suorum Ordinum praedicare non 'possint, cum qua licentia personaliter se coram Episcopis "praesentare, et ab eis benedictionem petere teneantur, ante

[ocr errors]

66

[ocr errors]
[ocr errors]

quam praedicare incipiant. In ecclesiis vero quae suorum "ordinum non sunt, ultra licentiam suorum superiorum "etiam Episcopi licentiam habere teneantur sine qua in "ipsis ecclesiis non suorum ordinum nullo modo praedicare possint." Sess. v. cap. 2 de Reform. Idem Concilium, sess. xxiv. cap.4, de Ref., addit:-"Nullus autem saecularis "sive regularis etiam in ecclesiis suorum ordinum contra"dicente Episcopo praedicare praesumat." Hinc clarum est regulares in propriis ecclesiis praedicaturos sistere se Episcopo loci debere ejusque benedictionem petere. Quod si Episcopus contradicat nullo modo praedicare possunt.

142. Quae de residentia a Concilio Tridentino praescripta sunt (sess. 6, cap. 1: sess. 23, cap. 1), accurate sunt observanda.

143. In memoriam revocamus et stricte observari praecipimus decretum Concilii Tridentini (sess. 24, cap. 2, de Reform.) quo tenentur Metropolitani provinciale Concilium singulis trienniis cogere, cui Episcopi comprovinciales interesse debent, et Episcopi Synodum dioecesanam quotannis celebrare cui praesertim omnes qui curam animarum gerunt accedere tenentur. In dioecesana vero Synodo statuta Conciliorum Provincialium aut Plenariorum publicentur, eaque omnia agantur quae ad rectam dioecesis administra

tionem spectent. Ut huic decreto facilius obtemperetur suppliciter rogandam censemus Sanctam Sedem, ut hos conventus celebrare liceat absque solemnitatibus in Pontificali Romano praescriptis.1

144. Quae de cura pauperum et miserabilium personarum, et de legatis piis exequendis, in Sacris Canonibus et praesertim in Concilio Tridentino habentur, accurate ab Episcopo sunt servanda. (Sess. 22, c. 8.)

145. Tenentur Episcopi Hiberniae ex novissimo Pii Papae IX. decreto singulis quinquenniis visitare limina Apostolorum, nisi dispensati fuerint, et relationem status suarum Dioecesium exhibere juxta formam traditam a Sacra Congregatione de Propaganda Fide in sua Instructione data die 21 Januarii 1861.3

146. Inter Episcopalis Officii munera, praecipua est, et ad salutem gregum maxime necessaria, Visitatio. Ideo haec Synodus monet Episcopos omnes, ut singuli, ex Decreto Sacri Concilii Tridentini, Ecclesiam suam ac Dioecesim visitent intra tempus ab eodem Concilio praestitutum. (Sess. 24, cap. 3.) Si tamen Visitationem Dioecesis intra biennium perficere nequeant, eamdem Vicario vel alii Sacerdoti idoneo committant qui omnia praescripta, praeter Confirmationem, accurate adimpleat. Ut autem dioecesis visitatio rite peragatur, sequentia monita ex 1a Synodo Provinciali a S. Carolo Borromeo habita excerpsimus :"Meminerint Episcopi visitationem ad salutem eorum qui "visitandi sunt institutam esse quamobrem, illis maxime "propositum esse debet, ut in iis incorruptam, orthodoxamque doctrinam, probatam morum disciplinam tueantur ac restituant. Studebunt verbi Dei praedicatione, vehe"menti exhortatione, ad religionem, vitae innocentiam, 'pacemque et concordiam omnes adhortari."

[ocr errors]

66

[ocr errors]

1 Vide Append. XIII. pag. 280.

Vide Append. XIV. pag. 281.

3 Vide Append. XV. pag. 282.

147. Si vero privata admonitione opus esse intelligent, in eam docendo, arguendo, obsecrando, pro rei personae ac temporis ratione, incumbent. Confirmationis Sacramentum ubi opus erit, ministrabunt.

148. In singulis locis a viris aetate, usu et probitate commendatis, de omnibus subtiliter inquirent quae eos pro officii sui munere scire oportebit.

149. Ecclesiam et omnes ejus partes inspicient: an in eo cultu et nitore teneantur, qui domum Dei deceat: et si quid restituendum, reparandum, reconcinnandumve sit jubeant ab eis ad quos pertinet, et praesertim ab ipso parocho, resarciri.

150. Videndum etiam an desint vestes, libri, calices, patenae, corporalia, et reliqua ejus generis instrumenta et ornamenta quae ad Altaris ministerium, et ad divina officia sunt necessaria: an illa munda et purgata serventur: an Ecclesiae libri, vetera scripta, instrumenta et privilegia custodiantur: an eorum reddi possit ratio quae in inventarium relata sunt.

151. An Parochi resideant, et administrationi Sacramentorum, et Missarum ac divinorum officiorum celebrationi, et anniversariorum persolutioni, aliisque oneribus et muneribus satisfaciant; quae sit vitae eorum ratio: qui vestitus; quibuscum versari soleant; qualis sit eorum familia.

152. An Parochi libros habeant in quibus baptizatorum, confirmatorum, eorum qui matrimonio conjunguntur, et defunctorum nomina et cognomina describantur ad tramitem Ritualis Romani. Porro volumus ut a parochis adhibeantur libri illi, in columnas divisi et typis impressi, qui ab Episcopis approbati sunt.

153. An rite Sacramenta ministrentur; an sacrosanctum Eucharistiae sacramentum, sacrum Chrisma, et reliqua sacra, ea munditia, cura, et custodia qua debent, conserventur et suo tempore mutentur.

154. An legitime matrimonia contrahantur.

« ÖncekiDevam »