Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ANNALES

VETERIS TESTAMENTI.

ÆTAS MUNDI SEXTA.

3680. a. ALEXANDER regionem ingressus est, in qua regiorum equorum armenta maxima pasci solebant. Hic enim in campo Nisæo equorum centum quinquaginta vel centum sexaginta millia olim fuisse dicebantur : licet tunc Alexander non multo plures quinquaginta millibus (ut Arriano placet) vel sexaginta (ut Diodoro) ibi repererit.

Cum hic per triginta dies Alexander commoratus fuisset, septimis inde castris Ecbatana attigit totius Mediæ regiam; cujus ambitum 250. stadiorum fuisse perhibent. Ibi, ut pro felici successu rerum ei moris erat, sacrificium fecit ; ludosque gymnicos et musicos edidit, conviviaque cum amicis curavit. Deinde rebus compositis necessariis, retulit se iterum ad spectacula scenica et thymelica: statis etiam compotationibus et conviviis institutis, quod tria millia artificum ad eum ex Græcia venissent.

Apollodorus Amphipolites, ex amicis Alexandri, dux exercitus quem Alexander Mazæo Babyloniorum satrapæ reliquerat, severitate regis in satrapas qui provinciis præfuerant (ut, qui Babylone una cum eo vixerat, Harpagus) perterritus, fratrem suum Pithagoram aruspicem de salute

VOL. IX.

B

sua consuluit. Pithagoras ejus literis respondens, cujus potissimum metu vaticinio uti vellet rogavit: qui quum respondisset, se ab Alexandro et Hephæstione sibi metuere; pro Hephæstione primum exta ille inspexit. Quumque jecinori fibræ deessent; literas rursum scripsit, easque obsignatas ad Apollodorum ex Babylone in Ecbatana misit, quibus monebat ne quicquam ab Hephæstione metueret: prope diem enim e vivis sublatum iri. Quam quidem epistolam Aristobulus scribit Apollodorum accepisse pridie quam Hephæstion exiret e vitaa.

Hephæstion enim vino nimium indulgens, febre correptus est. Atque, ut juvenis et militaris, exactioris impatiens victus, dum medicus Glaucus (vel Glaucias) ad theatrum abiit, prandium sumpsit; adesoque gallo gallinaceo asso, atque epoto ingenti vini frigefacti cratere, male habuit: pauloque post, septimo ab initio morbi die, decessit.

Habebantur eo die a pueris certamina gymnica: a quibus recedens Alexander, quum magna celeritate ad Hephæstionem se contulisset, mortuum reperit. Ille vero totum triduum neque cibum degustavit, neque ullam aliam corporis curam tenuit; sed aut lamentans aut tacite dolorem premens jacuit. Stolam quoque permutavit, neque seipsum solum et militares sed equos etiam omnes mulosque tonderi curavit.

Ecbatanorum et circumjectorum oppidorum muris pinnas detraxit: ut urbes ipsæ, loco prioris imaginis sordida assumpta et squalida specie, lugere viderentur. Miserum medicum egit in crucem. Tibias musicamque in castris compescuit: et per universam Barbarorum regionem publicum luctum indixitb.

Cadaver Babylonem deportandum Perdiccæ tradidit: quod ibi magnificentissimas exsequias illi peragere statuisset. De sumptuosissimo quoque monumento illic ei extruendo cum artificibus quotidie egit, præsertim cum Stasicrate, qui projectam granditatem et magnificentiam in novis rebus edendis profitebatur.

• Arrian. lib. 7. cum Appiano, sub fin. lib. 2. de bell. civili.

Diodor. ad ann. 3. Olymp. 113. Plutarch. in Alexandro et Pelopida. Arrian. lib. 7. et in Epictetum, lib. 2.cap. 22. Ælian. var, hist, lib. 7. cap. 8.

Eumenes, veritus ne Alexander illum lætitiam ex Hephæstionis obitu percepisse suspicaretur, Alexandro suggessit honores quibus maxime ornare valeret defunctum: atque argentum ad excitandum Hephæstioni tumulum large et benigne præbuit. Se quoque et arma Hephæstioni devovit : quod et ejus exemplo ex amicis Alexandri alii multi fecerunt.

Præter hæc Alexander neminem in Hephæstionis locum, qui equitum amicorum chiliarchiæ præesset, suffecit; ne Hephæstionis nomen ex agmine interiret : sed Hephæstionis chiliarchiam vocari voluit, signumque ei præferri in agmine et prælio quod Hephæstion confecerat.

b. Ad luctus levationem bellum Alexander adhibuit, ac sicut ad venationem hominum cum Ptolemæo Lagida, cui partem exercitus ducendam tradidit, egressus, in Cossæos gentem bellicosam Uxiis finitimam et montanos Mediæ tractus incolentem (quæ per omne dominatus Persici tempus invicta permanserat, et tunc quoque elatis animis virtutem Macedonum nullo dignam metu judicabat) expeditionem suscepit: atque aditus prior occupans, plerosque Cossææ tractus populatus est. Per omnes vero conflictus victor, multos Barbarorum internecione delevit : eaque Hephæstionis parentatio dicta est. Hyeme autem adortum esse eos Alexandrum, quando regionem suam adiri nulla ratione posse putabant, cum Nearchod Arrianus etiam testature.

Cossæi, quod et ubique succumberent et multitudinem captivorum suorum ægre ferrent, salutem popularium qui capti fuerant cum servitute sua commutare coacti sunt. Cumque se suaque omnia arbitratui victoris permisissent; ea conditione pacem impetrarunt, ut ad quævis imperata regis morigeros se præstarent. Ita Alexander intra dies quadraginta gente armis perdomita, cum ad difficiliores locorum aditus urbes condidisset, exercitum inde abduxit.

€ Plutarch. in Eumene, Arrian. lib. 7. d Apud Strabonem, lib. 11. pag. 795.

• Lib. 7. et in Indicis. Vid. Polyæn. stratagem. lib. 4. in Alexandro. num. 31,

Alexander Heraclidem Argæi filium cum navium architectis, in Hyrcaniam misit; qui excisa e montibus Hyrcaniæ materia naves oblongas conficeret, partim tectas partim opertas, Græcarum navium instar. Cupiebat enim etiam Caspium mare, et cui mare illud committeretur, cognos

cere.

c. Quum per Tigrim flumen exercitum trajecisset, Babylonem versus contendit. Transferendis autem castris subinde quiescendi moram interposuit; et ut recolligere vires agmen posset, lento itinere processit. Jamque tercenta stadia Babylone aberat, cum Chaldæi vates, misso ad eum e suis Belephante, ne urbem introiret monuerunt; hunc locum ei fatalem fore testati.

Alexander ubi per Nearchi indicium (præ metu enim illum convenire ipse Belephantes non audebat) quid a Chaldæis denunciaretur accepit ; plerisque a se amicis in urbem dimissis, ipse aliam ingressus viam Babylonem declinavit, et ducentis inde stadiis castrametatus, ad Bursiam (quæ Ptolemæi fortasse Barsita fuerit) urbem trans Euphratem, desertam olim, quieto agmine substitit.

Ibi ab Anaxarcho et aliis Græcis rationibus philosophicis persuasus magorum prædicta contemnere, ut falsa et incerta; Euripidis illum iambum usurpavit:

Μάντις δ' άριστος, όστις εικάζει καλώς.

Qui conjicit bene, augur est is optimus.

Tum Chaldæi denuo rogabant, saltem non occidentem spectans induceret exercitum, sed potius circumactum agmen in orientem duceret. Quorum consilio de circumagendo itinere in urbem acquiescere eum voluisse, scribit Aristobulus, Et primo quidem die ad Euphratem castra posuit: postridie vero quum Aumen ei ad dextram esset, juxta ipsum processit; cupiens prætergredi eam urbis partem quæ occasum spectabat, ut inde orientem versus se converteret. Sed, quum paludosis limosisque locis impeditus, id commode præstare non potuisset; posterioribus quoque vatum monitis neglectis, obversa in occidentem facie cum exercitu urbem ingressus est'.

| Vide Appian. sub fin. lib. 2. bell, civil. et Senecæ Suasoriam 4.

« ÖncekiDevam »