Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Itertim quaestio proposita fuit, adducto integro textu sententiae Curiae syracusanae, et productis eisdem supra relatis dubiis. Quibus eadem S. C. C. sub die 7 Martii 1885 censuit respondere: Ad I. Sententiam esse infirmandam: et Ordinarius procedat ad erectionem canonicam trium paroeciarumj firma remanente provisione facta pro Ecelesiis s. Agrippinae et s. Mariae maioris; et canonice provideat collationi paroeciae s. Petri et amplius.

Ex Quibus Colliges: I. Argumentis, haud parvi momenti, evictum fuisse curam habitualem et actualem non esse apud clerum trium Ecclesiarum; cura enim actualis gerebatur nomine Decani, habitualis autem apud eumdem mansit usque ad praesentem paroeciarum erectionem, ab Apostolica Sede Ordinario impositam.

II. Ecclesias ad honorem Collegiatae haud elevari posse sola auctoritate Episcopi; et nisi intercedat auctoritas Pon-. tificis, nulliter agitur.

P I S C I E N.

'DECANATUS Die 16 Maii 1885.

Sess. 24 cap. 12 de Reform.

Compendium Facti. Capitulum ecclesiae cathedralis Pisciensis sex honestabatur dignitatibus, cum e vivis excessit, anno 1876, Decanus, qui inter easdem dignitates quintum obtinebat locum. Ast mortui Decani praebenda illico a fisco usurpata est, utpote extra duodenarium numerum canonicalium praebendarum ab Iialico gubernio statutum, ac proinde quintae dignitatis solus superfuit titulus. Episcopus tamen desiderium patefecit, tifulum et dignitatem illam manutenendi, minime pro conferenda extraneo, sed uni ex existentibus canonicis, ratione servitii; ita ut haberi posset ceu fidelioris et longioris servitii ipsius remuneratio. Desiderio Episcopi accessit Capitulum, decernens ut in posterum antiquior canonicorum, per possessionem, consequeretur Decani titulum, absque praeiuclicio tarnen quoad praecedentias Dignitatum conservatarum.

Cohaerenter ad haec Decanus renuntiatus fuit canonicus Fredianelli, qui et primum inter canonicos obtinebat stallum in choro, et in titulo possessionis ceteris antiquior erat. Eo sed vero mortuo, cum de successore designando ageretur, variae exortae sunt quaestiones, quoniam canonicus proximior stallo Decani erat canonicus honorarius; cui nec onus choro inserviendi inest, nec voce fruitur ille in capitulo.

Disceptatio Synoptica.

Quak Favent Voto Episcopi. Porro cum suppressio in casu a civili potestate, Ecclesia pro viribus reclamante, peracta fuerit, nemo non videt huiusmodi suppressionem nullius roboris habendam esse, ideoque Decanatus dignitatem in eodem statu permanere quo ante, licet praebenda ex violenta usurpatione, non amplius habeatur. Quod enim nullum est, nullum producere posse effectum tradit L. 4 §. Fundamentum, de re iudic. et cap. lllud 8 de iurepatr. Sicuti proinde in-dubium revocari nequit praefatae dignitatis existentia, ita pariter et eamdem dignitatem conferri adhuc posse. Idque firmatur ex praxi, qua aliquando fit ivfc, in italica praesertim regione, conferantur quoque dignitates vel canonicatus a gubernio suppressi.

Ceterum neminem latet in potestate Episcopi esse, Capituli accedente consensu, dignitatem suppressam restaurare, ceu diserte tradit Barbosa De dignitatibuSj in genere C. 21, ubi plures alios allegat Doctores.

Atque hoc praestituto, nihil prorsus obstare videtur, quominus praefata dignitas conferatur iuxta Episcopi votum, antiquiori videlicet canonico in servitio chori, praecisione facta a praecedentia stalli. In primis enim id iuri communi nullatenus- contrarium, sed congruum potius videretur, cum is remunerari velit, qui plus ac diligentius laboravit. Nec ulla praeterea in themate perhibetur fundationis lex, quae eidem Episcopi voto adversetur. Quod si nihilominus talis fundationis lex supponi vellet, haec modo videretur urgeri non posse, cum exploratum sit beneficii dotem constituere veluti fundamentum voluntatis fundatoris; ideoque hanc illius vicissitudines sequi debere iuxta vulgatam iuris regulam: « accessorium naturam sequi congruit principalis. » Atque ita reapse Felinus in Cap. Cum accessisset §. de Constit.j Reiffenstuel. de Praeb. et Dignit. n. 114, Azorius p. 2 lib. 6 cap. 24 q. 6,et alii, arg. §. final. Instit. de Usttfr., cap. 8 et 12 de Constit. tradunt ordinationem fundatoris beneficii cessare, redditibus cessantibus.

Hoc unum idcirco inquirendum fortasse superesset, utrum videlicet id reipsa statutum sit, quod in Episcopi voto nunc est. Porro quaenam in primis fuerit eiusdem Antistitis mens, quam Capitulum initio suae deliberationis sequi professus est, ex facti specie iam innotescit, et ulterius patefacta est, statim ac ortum habuerunt relatae quaestiones. Tunc siquidem Episcopus, a nonnullis hac super re requisitus, expresse quae intellexit declaravit. Idipsum pariter in animo habuisse videtur Capitulum, statuens: ut in posterum canonicus antiquior per possessionem consequatur Decani titulum. Quae quidem verba in sensu Episcopi, iam in antecessum pandito, prolata viderentur.

Accedit hanc interpretationem iuri communi plane congruentem videri, cum illo sub nomine antiquior inter canonicos veniat, qui prius est receptus in capitulum. Quod praecise tunc verum est, quando agitur, prout in themate de aliqua danda remuneratione, quia honores et privilegia debentur propter onera et servitia exantlata; De Luca de Canonicis disc. 5, Barbosa cap. 30. n. 9 de canonicis. Idque firmatur adhuc, si verba capitularis deliberationis coniunctim, uti par est, accipiantur. Iam vero, si quae difficultas oriri potuisset, certo certius esset an verbum antiquior referendum esset ad antianitatem in stallo, idest praecedentiae, vel ad antianitatem in servitio, idest temporis. Cum autem alia habeantur verba explicativa per possessionem> dicendum forsitan foret quod capitularis deliberationis verba iuxta Episcopi votum accipienda sint.

Quae Adversantur Voto Episcopi. Verum ex altera parte, primum observari posset contra deliberationem Episcopi et capituli et restitutionem dignitatis ab his admissam , quod id palam importat vel unionem utriusque tituli, Decanatus videlicet cum Canonicatu, vel extinctionem huius tituli prae alio. Ast sive haec sive illa, cum res odiosa sit in iure, fieri nequit, riisi praesto sint causae ab eodem iure expetitae. In deteriorem praeterea conditionem adduceretur ipsa dignitas Decanatus. Haec siquidem, quae erat quinta dignitas, fieret sexta, ac deinde legi subiiceretur, qua nemini, praeter coetum paucorum canonicorum, conferri valeret. Huiusmodi autem innovationem inducere, praeter Episcopi et Capituli facultatem esse videtur.

Verum dato etiam quod utique in casu sit locus collationi Decanatus favore alicuius Canonici, is profecto eligendus esset iuxta deliberationem, quam Capitulum, assentiente Episcopo, edidit. Iamvero verbum praedictum antiquior quod Episcopus adhibuit, ceu patet ex relatione Praesidis Capituli, quodque Capitulum in praefata deliberatione retinuit, significare quidem posse antianitatem praecedentiae, minime vero temporis, seu melius antianitatem iuridicam, non autem naturalem, ut loquitur Cardinalis De Luca de Canonicis disc. 11. Vox enim antiquior tunc tantum accipi posse videtur pro antianitate servitii, quando agitur de aliqua gratia personali a superiore ipso tribuenda: quo in casu, cum persona principaliter respiciatur, minime intrat iuris dispositio. Ast aliter dicendum forsan esset in praesenti casu, ubi agitur de decreto nullam taxative personam respiciente , seu potius ipsum canonicatum; De Luca loc. cit. Huic argumento maius robur accedit, si perpendatur- quod in ipso dubio an gratia sit personalis vel realis, dicendum potius esset rei inhaerere, prouti docet De Luca disc. 3 de iurepatr. lib. 13.

Praeterea cum in interpretatione legis sic procedi debeat, ut quam minime aliis praeiudicetur, praesertim vero ius quaesitum habenti, ceu unanimiter tradunt DD., cumque in contentione alicuius privilegii vel gratiae ille praeferendus sit iuxta De Luca de alien. disc. 24 num. 11, qui de damno vitando, vel de iure quaesito non amittendo agit; nemo forsan dubitabit, illum assumendum esse ad Decanatum, qui praecedentia stalli, seu iuridica antianitate guadet. Secns enim iate ius quaesitum praecedentiae amitteret, damnumque pateretur ex iactura eiusdem praecedentiae.

Nec opponi iuvaret illud adiectivum - per possessionem perinde ac si explicationem penitus claram contineret. Quandoquidem sive dicatur antiquior sive dicatur antiquior per possessionem, res in idein recidi videtur, idemque dubiuin perseverare, num scilicet eadem verba intelligenda sint de antianitate praecedentiae vel temporis, seu melius de antianitate iuridica vel naturali.

Quibus hinc inde expositis, enodandum propositum fuit

Dublum

An, et cuius favore. sit locus collationi Decanatus in casu.

Resolutio. Sacra C. C. re cognita sub die 16 Maii 1885, censuit respondere: - Favore Canonici titularis antiquioris, ratione servitii.

Ex Quibus Colliges: I. Iure communi sub nomine antiquioris in choro, intelligi canonicum illum titularem , nOn honorarium qui longius praestitit servitium; seu illum qui ante alios inter canonicos titulares cooptatus sit.

II. Quum honores et privilegia .debeantur propter onera et servitia praestita, magis congruum est ut remunerationem ille prae aliis canonicis consequatur qui longius fideliusque praestitit servitium Ecclesiae suae, praescindendo ab antianitate praecedentiae in stallo, seu a iuridica antianitate.

« ÖncekiDevam »