Sayfadaki görseller
PDF
ePub

derantes sibi, quo possumus favore et auxilio adesse, visum est nobis Magnificentiam vestram, quæ plurimum apud ejus Excellentiam autoritate et gratia valet, enixe hortari ut non solum ejusdem Caroli rebus favere, sed eidem in nonnullis, honorem et dignitatem sanctissimi Domini nostri, et sanctæ Romanae Ecclesiae concernentibus, quæ coram melius explicabit, fidem adhibere, et res ecclesiasticas præfato Princip i commendare velit, per illius Excellentiam, prædecessorum suorum more fovendas et tuendas. In quo Magnificentia vestra sanctissimo Domino nostro et nobis plurimum satisfaciet, cui nos offerimus. Quæ bene valeat, ex Corneto.

N°. CLXXXI.

(Vol. iv. p. 8.)

Lutheri op. tom. i. p. 183, 184.

BEATISSIMO PATRI LEONI X. PONTIFICI Maximo, F. MARTINUS LUTHERUS AUGUSTINIANUS, SALUTEM ÆTERNAM.

BEATISSIME Pater, cogititerum necessitas, ut ego fæx hominum et pulvis terræ, ad beatitudinem tuam, tantamque Majestatem loquar. Quare paternas ac vere Christi vicarias aures huic oviculæ tuæ interim clementissime accommodare dignetur Beatitudo tua, et balatum meum hunc officiose intelligere.

Fuit apud nos honestus hic Vir Carolus Miltitius, Beatitudinis tuæ Secretarius Cubicularius, gravissime causatus, nomine Beatitudinis tuæ apud Illustrissimum Principem Fridericum, de mea in Romanam Ecclesiam et Beatitudinem tuam, et irreverentia et temeritate, expostulans satisfactionem. Ego ista audiens, plurimum dolui, officiocissimum officium meum tam infelix esse, ut quod pro tuendo honore Ecclesiæ Ro-, manæ susceperam, in irreverentiam, etiam apud ipsum verticem ejusdem Ecclesiæ, ac plenam omnis mali suspicionem, venerit.

Sed quid agam, Beatissime Pater? Desunt mihi consilia prorsus. Potestatem iræ tuæ ferre non possum, et quo modo eripiar, ignoro. Revocationem expostulor Disputationis, quæ si id posset præstare, quod per eam quæritur, sine mora ego præstarem eam.

Nunc autem,

cum resistentibus et prementibus adversariis, scripta mea latius vagentur quam unquam speraveram, simul profundius hæserint plurimorum animis, quam ut revocari possint; quin cum Germania nostra hodie mire floreat ingeniis, eruditione, judicio, si Romanam Ecclesiam volo honorare, id mihi quam maxime curandum video, ne quid ullo modo revocem; nam istud revocare nihil fieret, nisi Ecclesiam Romanam magis ac magis foedare, et in ora omnium hominum accusandam tradere,

Illi, illi, heu! Beatissime Pater, hanc Ecclesiæ Romanæ intulerunt injuriam, et pene infamiam apud nos in Germania, quibus ego restiti, id est, qui insulsissimis suis sermonibus, sub nomine Beatitudinis tuæ non nisi teterrimam avaritiam coluerunt, et opprobrio Ægypti contaminatam et abominandam reddiderunt sanctificationem. Et quasi id non satisfieret malorum, me, qui tantis eorum monstris occurri, authorem suæ temeritatis apud Beatitudinem tuam inculpant.

Nunc Beatissime Pater, coram Deo et tota creatura sua testor, me neque voluisse, neque hodie velle, Ecclesiæ Roinanæ ac Beatitudinis tuæ potestatem ullo modo tangere, aut quacunque versutia demoliri.

Quin plenissime confiteor hujus Ecclesiæ potestatem esse super omnia, nec e præferendum quidquam sive in coelo, sive in terra, præter unum

Jesum Jesum Christum Dominum omnium. Nec Beatitudo tua ullis malis dolis credat, qui aliter de Luthero hoc machi. nantur:

[ocr errors]

Et quod unum in ista causa facere possum, promittam libentissime Beat. tuæ istam de Indulgentiis materiam me deinceps relicturum, penitusque taciturum (modo et adversarii mei suas vanas ampullas contineant) editurum denique in vulgus, quo intelligant et moveantur, ut Romanam Ecclesiam pure colant, et non illorum temeritatem huic imputent, neque meam asperitatem imitentur adversus Romanam Ecclesiam, qua egò usus sum, imo abusus et excessit adversus balatrones istos, si qua tandem gratia Dei, vel eo studio rursum sopiri queat excitata discordia. Nam unicum a me quæsitum est, ne avaritiæ alienæ fæditate pollueretur Ecclesia Romana, mater nostra, neve populi seducerentur in errorem, et charitatem discerent posthabere. Indulgentiis. Cætera omnia, ut sunt neutralia, a me vilius æstimantur. Si autem et plura facere potero aut cognovero, sine dubie paratissimus ero.

Christus servet Beatitudinem tuam in æternum.
Ex Aldenburgo III. Martii, Anno M.D.XIX.

N°. CLXXXII.

(Vol. iv. p. 14.)

Lutheri op. tom. i. p. 385.

Leoni X. Romano Pontifici Martinus Lutherus, Salutem in

Christo Jesu Domino nostro, Amen.

INTER monstra hujus sæculi, cum quibus mihi jam in tertium annum res et bellum est, cogor aliquando et ad te sus

picere) picere, tuique recordari, Leo Pater beatissime; immo cum tu solus mihi belli causa passim habearis, non possum unquam tui non meminisse. Et quamquam impiis adulatoribus tuis in me sine causa sævientibus, coactus fuerim a Sede tua ad futurum provocare Concilium, nihil veritus Pii et Julii tuorum prædecessorum vanissimas constitutiones, id ipsum stulta tyrannide prohibentium, non tamen unquam interim animum meum a tua Beatitudine sic alienavi, ut non totis viribus optima quæque tibi Sedique tuæ optarim, eademque sedulis, atque quantum in me fuit, gemebundis precibus apud Deum, quæsierim; atqui eos, qui me autoritatis et nominis tui majestate hactenus terrere conati sunt, pene contemnere ac triumphare cæpi. Unum superesse video, quod contemnere non possum, quæ causa fuit, ut denuo scriberem ad tuam Beatitudinem. Hæc est, quod accusari me et magno verti mihi vitio intelligo meam temeritatem, qua nec tuæ personæ pepercisse judicor.

Ego vero, ut rem aperte confitear, conscius mihi sum, ubicunque tuæ personæ meminisse oportuit, non nisi magnifica et optima de te dixisse. Si vero a me secus factum esset, ipsemet nullis modis probare possem, et illorum de me judicium omni calculo juvarem, nihilque libentius, quam palinodiam hujus temeritatis et impietatis meæ canerem. Appellavi te Danielem in Babylone ; et innocentiam tuam insignem adversus contaminatorem tuum Silvestrum, quam egregio studio tutatus sim, quivis lector intelligit abunde. Scilicet, celebratior et angustior est in omni terrarum orbe, tot tantorum virorum literis cantata opinio et vitæ tuæ inculpata fama, quam ut a quovis vel maximi nominis possit quavis arte impeti. Non süm tam stultus, ut eum incessam, quem nullus non laudat; quin et mei studii fuit eritque semper, nec eos incesa sere, quos publica fama foedat. Nullius enim delector crimine, qui et ipse mihi satis conscius sum magnæ trabis meæ in oculo meo, nec primus esse queam, qui in adulteram lapidem mittat.

mea,

Communiter quidem in impias doctrinas invectus sum acriter, et adversarios, non ob malos mores, sed ob impietatem, non segniter momordi. Cujus me adeo non poenitet, ut animum induxerim, contempto hominum judicio, in ea vehementia zeli perseverare, Christi exemplo, qui genimina viperarum, cæcos, hypocritas, filios diaboli suos adversarios pro zelo suo appellat. 'Et Paulus filium diaboli, plenuin omni dolo et malitia Magum criminatur, canes, subdolos, cauponatores quosdam traducit. Ubi, si des molliculos istos auditores, nihil erit Paulo mordacius et immodestius. Quid mordacius Prophetis ? Nostri sane sæculi aures ita delicatas reddidit adulatorum vesana multitudo, ut quam primum nostra non sentiamus probari, morderi nos clamemus ; et cum veritatem alio titulo repellere nequeamus, mordacitatis; impatientiæ, immodestiæ prætextu fugimus. Quid proderit sal, si non mordeat? Quid os gladii si non cædat? Maledictus vir, qui facit opus Domini fraudulenter.

Quare optime Leo, his me literis rogo expurgatum admittas, tibique persuadeas, me nihil unquam de persona tua mali cogitasse. Deinde me talem esse, qui tibi optima velim contingere in æternum, neque mihi cum ullo homine de moribus, sed de solo verbo veritatis esse contentionem. In omnibus aliis cedam cuivis. Verbum deserere et negare nec possum nec volo. Qui aliud, de me sentit, aut aliter mea hausit, non recte sentit, nec vera hausit.

Sedem autem tuam, quæ Curia Romana diçitur, quam neque tu, neque ullus hominum potest negare, corruptiorem esse quavis Babylone et Sodoma, et quantum ego capio, prorsus deploratæ, desperatæ atque conclamatæ impietatis, sane detestatus sum, indigneque tuli sub tuo nomine et præ

« ÖncekiDevam »