Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ANNO tionibus, etiam in prædicta Bulla Cœnæ conJUBILÆI. tentis; necnon quorumcumque, etiàm Mendi

cantium, et Militarium Ordinum, Congregationum, Societatum et institutorum, etiam Societatis Jesu, etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis statutis, legibus, usibus, et consuetudinibus, etiam immemorabilibus, Privilegiis quoque, Indultis, et Litteris Apostolicis eisdem concessis, præsertim in quibus caveatur expressè, quod alicujus Ordinis, Congregationis, Societatis, et Instituti hujusmodi Professores extra propriam Religionem peccata sua confiteri prohibeantur : Quibus omnibus, et singulis, etiamsi pro illorum sufficienti derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, et individua mentio facienda, vel alia exquisita forma ad id servanda foret, hujusmodi tenores pro insertis, et formas pro exactissimè servatis habentes, pro hac vice, et ad præmissorum effectum dumtaxat, plenissimè derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Fides S. 10. Volumus autem, ut earumdem præhabenda sentium Transumptis, sive Exemplis, etiam im.. transum pressis, manu alicujus Notarii publici subscriptis.

ptis, et sigillo Personæ in Ecclesiastica Dignitate constitutæ munitis, eadem ab omnibus fides habeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur, si forent exhibitæ, vel, ostensæ.

Sanctio. §. 11. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam hanc Nostræ extensionis, hortationis, commissionis, concessionis, derogationis, decreti, et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare præsumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum.

Dat. die

25. Dec.

Datum Romæ apud Sanctam Mariam Majo1750. rem Anno Incarnationis Dominicæ Millesimo

septingentesimo quinquagesimo, Octavo Kalen- ANNO das Januarii, Pontificatus Nostri Anno Unde- JUBILÆI. cimo.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Jubilæum

dine,

DE JUBILÆI EXTENSIONE

Ad Universum Catholicum Orbem.

Epistola Encyclica ad omnes Patriarchas,
Archiepiscopos, et Episcopos, aliosque
Locorum Ordinarios, gratiam et com-
munionem Sedis Apostolicæ habentes.

BENEDICTUS PAPA XIV.

Venerabilis Frater, salutem, et Apostolicam
Benedictionem.

CELEBRATIONEM

ELEBRATIONEM Magni Jubilæi in hac Alma in Urbe Urbe, Domino adjuvante, complevimus, clausâ recto or- per Nos ipsos juxta antiquam consuetudinem et Porta Sancta Basilica Principis Apostolorum in magna Fi- Vaticano, quam ipsi quoque initio Anni Sancti delium solemni ritu aperuimus; quemadmodum aliarum frequen- Basilicarum Portæ, nimirùm Sancti Pauli Via tia ac pietate cele- Ostiensi, Sancti Joannis in Laterano, et Sanctæ bratum. Mariæ Majoris, de mandato nostro, per S. R. E.

Cardinales Legatos ad id per Nos deputatos, apertæ, et clausæ fuerunt. Multæ verò, justæque sunt Nobis causæ, cur et Nobiscum animo lætemur, et maximas Omnipotenti Deo bonorum omnium datori gratias rependamus, dum quæ hac occasione in votis habuimus, impleta, quæque fieri mandavimus, diligentissimè perfecta fuerunt. Jussimus opportuno tempore Vias per universam Ditionem nostram peregre advenientium commodo sterni, et complanari, idque accuratè ac in tempore peractum fuit. Mandavimus rerum omnium, quæ ad victum pertinent, magnam copiam, tum in cunctis

Ditionis prædictæ locis, tum maximè in Urbe ANNO comparari, quo scilicet ii, qui pro Jubilæi as- JUBILÆÍ. secutione iter facerent, quosque propterea in Urbe commorari oporteret, necessaria quæque suis usibus invenirent pro justo pretio; contra quàm evenire solet, ubi pro frequentia hominum extra ordinem confluentium, opportuna cibaria ante coacta non fuerint ; et hoc etiam mandatum Nostrum diligenter curatum fuit. Cùm autem anno superiore, antequam Jubilæum aperiretur, omnibus, ad quos pertinebat, studiosè commendatum per Nos fuerit, ut Ecclesiæ Urbis restaurarentur earumque

[ocr errors]

nitori, atque ornatui, quantum fieri posset, ac Divini cultus ratio posceret, consuleretur; non satis explicare possumus, quam cumulatè Nobis hac in parte satisfactum fuerit, quantaque animi nostri lætitia decorem Domus Dei undique fulgere conspexerimus. Jam verò invitationi nostræ, qua universos Christifideles ubique Terrarum constitutos, ad veneranda Sanctorum Apostolorum limina, et lucrandum Indulgentia Thesaurum excitavimus, incredibilis respondit confluentium multitudo, qui huc advenerunt ex remotissimis etiam Regionibus, ex Armenia, Syria, Egypto, aliisque; ita ut longè superarit hominum concursum, qui pluribus aliis Jubilæi Annis fuisse memoratur, quemque Nos ipsi duobus proximè præcedentibus hujusmodi annis in Urbe vidimus. Ut autem peregrinantes non solùm in Terris Dominio Nostro subjectis, sed etiam in aliorum Principum, et Rerumpublicarum Ditionibus, benignè susciperentur, atque ita exciperentur, ut renovata dici possent antiqua charitatis exempla, ob quæ Peregrinationes ad sacra Apostolorum limina ad hunc diem adeò celebrantur, quum Nos hortationes Nostras quaquaversum præmittere non omiserimus, nihil Nobis hac etiam in re desiderandum superfuit. Præterea Venerabiles Fratres omnium Ecclesiarum Antistites per Apostolica scripta hortati fuimus, ut

ANNO Fideles eorum regimini subjectos, qui Roma* JUBILÆI. num iter ea occasione susciperent, sedulò in

,

structos esse curarent, tum de sacri Jubilæi natura, et utilitate, tum de recta illius assequendi ratione; hoc autem ab ipsis studiosè impletum fuisse, ex eo cognoscere licuit, quod nunquam aliàs Sanctarum Basilicarum visitationes tam magna frequentia, tamque perspicuis devotionis ac pietatis argumentis, quemadmodum elapso anno, peractas fuisse perhibetur. Porrò innumeri fere Fideles, ut ex Pœnitentiariorum relatione accepimus, generalibus peccatorum confessionibus, cum magna sinceræ poenitentiæ et compunctionis significatione animas suas expiare studuerunt; alii autem magno numero, hæresi, quam profitebantur, ritè et ex animo ejurata, ad Sanctæ Catholicæ Romanæ Ecclesiæ gremium feliciter redierunt. Piorum S. 1. Neque verò Romana pietas externorum operum pietate remissior apparuit. Cum enim et approexempla pinquante Anno Sancto, et eo etiam vertente, in ipsa Urbe consacras Missiones in Plateis, et Ecclesiis Urbis fieri jusserimus, incredibile est, quam magno spicua. concursu et quam pia affectione Populus Ro-' manus ad Prædicationem Verbi Dei animum intenderit. Atque hinc potissimùm præclara illa prodierunt pœnitentiæ, et religionis exempla, quæ omnium ordinum Cives in peragendis piis Anni Sancti exercitationibus certatim ediderunt. Sane illi, quos, tanquam lucernas super candelabrum positas, majori bonorum operum luce splendere decebat, ita votis Nostris, et expectationi responderunt, ut maximam ex eorum pietate consolationem, plenumque gaudium Nos percepisse gloriemur. Etenim, Venerabiles Fratres Nostros, Sanctæ Romanæ Ecclesiæ Cardinales, ac Episcopos, et Curiæ nostræ Præsules, aliosque Urbis Proceres, ac Nobiles utriusque sexus, tum sacris Missionum prædictarum exercitiis assiduè adstantes oculis nostris conspeximus; tum toto Anni Sancti decursu partim vidimus, partim audivimus, præscriptas Eccle

« ÖncekiDevam »