Sayfadaki görseller
PDF
ePub

§. IV. DE INVOCATIONE DEIPARÆ.

103. Illud inter cultus indicia meritò recensetur quod preces sanctorum expetantur. Hac in parte præsertim claret Ecclesiæ erga Beatissimam Virginem devotio, semper enim consueverunt preces ad eam fundi, ut ipsa pro nobis apud Deum intercedat. Piam hanc consuetudinem probare et tueri juvat.

PROPOSITIO.

Ea semper viguit consuetudo in Ecclesia Catholica ut Sanctissimæ Matris Dei preces apud Deum expeterentur.

Probatur I. Patrum testimoniis.

104. S. IRENEUS comparat Mariam cum Eva: "Quemadmodum enim illa per angelicum sermonem seducta est, ut effugeret Deum, prævaricata verbum ejus; ita et hæc per angelicum sermonem evangelizata est ut portaret Deum; obediens ejus verbo. Et sicut illa seducta est ut effugeret Deum; sic hæc suasa est obedire Deo, uti VIRGINIS EVE VIRGO MARIA FIERET ADVOCATA. Et quemadmodum adstrictum est morti genus humanum per Virginem, solvatur per Virginem æqua lance disposita, virginalis inobedientia per virginalem obedientiam." Maria igitur sua obedientia ita placuit Deo, ut fieret advocata Evæ, apud Deum pro culpæ quam Eva admisit venia agens. Ejus apud Deum gratia pro toto humano genere morti adstricto inde liquet.

105. S. EPHREM, Syrus, Mariam sic alloquitur: "Sub tuum præsidium confugimus, O Sancta Dei Genitrix: sub alis pietatis atque misericordiæ tuæ protege et custodi nos. Miserere nostri, qui sordibus peccatorum conspurcati sumus, qui sceleribus atque delictis quamplurimis Creatorem Deum nostrum et judicem universorum offendimus: ne adversus nos insolescat ac glorietur Satanas. . . . Non nobis est alia quam in te fiducia. Ex ulnis siquidem maternis tibi dediti sumus, Domina nostra, tuique clientes appellati." Plurima alia passim in ejus scriptis continentur, quæ ostendunt preces ad eam fundi consuevisse a fidelibus universis quarto quo floruit sæculo, ex priorum sæculorum fide et traditione.

66

106. BASILIUS, Seleuciensis, eam sic compellat: "O Virgo sanctissima, ut quis honesta quæque ac gloriosa de te loquatur, haud quidem ille aberrabit a veritate, sed pro merito haud fecerit satis, nos de supernis intuens, esto propitia, ut modo quidem regas in pace; in judicio autem, ac pro

(1) L. v. c. xix.

(2) Serm. de SS. Dei Genitricis laudibus.

tribunali illo, sine pudore ac fiducia plenos adducens, ejus nos stationis quæ a dextris est, participes facias."1

107. S. GERMANUS, patriarcha Constantinopolitanus, dicit Virginem Deiparam a Christo constitutam " peccatorum advocatam;" quam etiam his verbis invocat: "Memento servorum tuorum Christianorum. Cunctorum commenda preces, universorum statue spes, fidem confirma, Ecclesias ad unitatem coge. Imperium trophæis auge, exercitui auxiliare, mundum pace compone, cunctosque a periculis et tentationibus liberans, unicuique a damnationis reatu solutam præstari exora retributionis diem. Ad quem enim alium ibimus? Verba vitæ æternæ habes, tua nimirum ad Deum pro nobis commendationis vota. Tu enim es quæ feceris semper, nec umquam cesses facere nobiscum magnalia. Et sanctum est nomen tuum, quod ab angelis et hominibus, in omnes generationes generationum beatum prædicatur."2

Mariam recurre.

108. His præclaris veterum testimoniis liceat melliflui doctoris Bernardi verba adjungere. Hortatur peccatorem ad Mariam confugere tamquam advocatam apud Jesum: "Advocatum habere vis, et ad ipsum? Ad Pura siquidem humanitas in Maria non modo pura ab omni contaminatione, sed et pura singularitate naturæ. Nec dubius dixerim, exaudietur et ipsa pro reverentia sua. Exaudiet utique Matrem Filius, et exaudiet Filium Pater. Filioli, hæc peccatorum scala, hæc mea maxima fiducia est, hæc tota ratio spei meæ.

Probatur II. ex Liturgiis.

998

109. In omnibus liturgiis vetustissimis continetur Virginis Deiparæ specialis commemoratio, et ejus apud Deum gratia imploratur ut nobis prosit. In liturgia S. Basilii Coptica ipsa cum sanctis aliis commemorata, pergit sacerdos "quorum precibus et supplicationibus miserere omnium nostrum."

:

Probatur III. conciliorum auctoritate.

110. Concilium Nicænum II. plurima habet de Mariæ Virginis et Sanctorum intercessione. Inter cætera legimus in Actione septima : "Cum timore Dei omnia faciamus, expetentes etiam intercessionem intemeratæ dominæ nostræ, et natura Dei Genitricis semper virginis Mariæ, atque sanctorum angelorum, et simul omnium sanctorum."4

OBJECTIONES SOLVUNTUR.

111. Obj. 1. In veteri Ecclesia Rosarium, Antiphonæ B. Mariæ Virginis, et ipsa angelica salutatio, ea saltem parte qua Mariæ preces pro nobis

(1) Orat. in Annuntiat.

(2) Orat de dormit. Deiparæ Virginis.

(3) Serm. in Nativ. B. Virginis Mariæ.

(4) Act. vii. sub finem, apud Harduin. col. 444.

(5) Adnotant Oxonienses Antiphonas et preces ad Virginem decimo tertio sæculo

expetuntur, ignota erant. Nulla ad eam fundebatur oratio, nisi concionando, oratorum more apostrophe facta.

Resp. Varia devotionis exercitia ab ipsa substantia distinguenda sunt. Constat ex iis quæ laudavimus testimoniis insignes quosque patres non tantum compellasse Mariam concionando, sed et agnovisse ejus ope et precibus plurima conferri beneficia eam invocantibus. Ex liturgiis, quæ antiquitatis monumenta præclara sunt, liquet ejus intercessionem apud Deum a sacerdote ubique terrarum quæri consuevisse in ipsa mysteriorum celebratione, quæ profecto solemnior est invocatio alia quacumque, amplistissimis licet verbis facta, extra sacrificium. Jam verba liturgiæ S. Gregorii Alexandrinæ recitavimus, quibus commemoratione facta " præcipue sancsimæ gloriosissimæ, immaculatæ et benedictionibus cumulata, domina nostræ Deiparæ, et semper virginis Maria" cum aliis sanctis, adjicitur: quorum precibus et intercessionibus miserere nostri et salva nos."1

66

112. Obj. 2. Quæ a veteribus indicata est intercessio Mariæ longe distat ab ea quæ apud Catholicos obtinet ejus invocatione: nam obiter tantum fiebat olim ejus mentio, ex persuasione eam apud Filium pro humano genere orare, quin tamen ad eam speciales porrigerentur preces, quas eam audire posse nemo suspicabatur. Jam vero ipsa invocatur, veluti largitura beneficia, vel Filio jussura matris auctoritate: "Jure matris impera Redemptori." Ita habet Prosa in Missali Parisiis anno 1634 edito.

Resp. Profectò consueverunt veteres ad Mariam preces speciales dirigere, ex certa persuasione eam benigne eas excepturam. "Adesto mihi nunc et semper, O Virgo Dei Genitrix, mater misericordiæ, benigna et clemens, in præsenti quidem vitæ cursu fervens protectrix atque auxiliatrix, hostiles quoscumque impetus a me avertens, et in via salutis me constituens; ac in extremo vitæ articulo miseram meam animam conservans." Ita precabatur Ephrem, qua invocatione nihil magnificentius apud recentiores facile invenias. Quod ex Prosa objicitur facilem et obvium fert sensum, quod materna apud Filium gratia utatur, juxta illud:

"Monstra te esse Matrem

Sumat per T'e preces :
Qui pro nobis natus

Tulit esse tuus."

Cæterum Prosa illa in quodam Missali locum habuit, sed Ecclesiæ auctoritate sancita non est.

in Breviarium inductas, quibus tamen non valde repugnant, nam Anglice eas reddiderunt, veluti recitandas suis temporibus. Gavanto etiam assentiri videntur de antiquitate invocationis: "Sancta Maria, et omnes Sancti intercedant pro nobis ad Dominum. Vol. iii. No. 75.

(1) Vol. iii. Tract. de Eucharistia P. ii. c. ii. n. 70.

113. Obj. 3. S. Petrus Damiani Virginem alloquens ait: "Accedens enim ante illud aureum reconciliationis humanæ altare, non solum rogans, sed imperans; Domina, non ancilla."

Resp. lis verbis exaggerat sanctus doctor Virginis apud filium gratiam, præcedunt scilicet hæc verba: "Nil tibi impossibile, cui possibile est desperatos in spem beatitudinis relevare. Quomodo enim illa potestas tuæ potentiæ poterit obviare, quæ de carne tua carnis suscepit originem? Accedis enim etc." Sensus obvius est, nec cavillationibus locus.

114. Obj. 4. Catholici jam omnia a Virgine petunt, vix aliquid a Deo, nisi ea deprecante: quo pacto fiducia longe major in ea reponitur, et cultus frequentior: quod a veterum consuetudine, et a sanæ rationis principiis longe abhorret.

Resp. In solemni sacrificii celebratione Deo porriguntur preces, Mariæ facta mentione simplici illa ratione quæ in Ecclesia a vetustissimis temporibus obtinuit. Quod sæpius vel rarius in privatis vel minus solemnibus pietatis exercitiis invocetur Maria, ex privata quorumdam devotione provenit. Cæterum quoties invocatur, Deus agnoscitur omnium bonorum largitor, nec enim ipsa donat, sed orando impetrat: quod si donare dicatur, vel verbis amplissimis efferatur ejus potestas, omnes norunt ejus privilegia a Deo derivari. Nihil rationi adversum in eo reperitur quod quis frequentissime eam precando adeat, ut ipsa qua pollet gratia apud Deum in rem nostram utatur: sic enim fit ut celsissima et sanctissima virgo supplex Deo exhibeatur. Quod si major fiducia vel tenerior affectus foveri erga Virginem videatur, ad relationem quæ inter eam nosque intercedit, utpote ex genere humano ortam, et ad officium patronæ quo fungitur, Mater pro filiis quos in Christo adoptavit deprecans, referendus est. Pulchre Bernardus: "Totis ergo medullis cordium, totis præcordiorum affectibus et votis omnibus Mariam veneremur, quia sic est voluntas ejus qui totum nos habere voluit per Mariam."

112

ANIMADVERSIO.

115. Hæc de cultu Virginis fusius aliquanto, sed strictim si copia testimoniorum, et rei præstantia consideretur. Id quidem exploratum est, quo altior est de mysterio incarnationis sensus, eo teneriorem plerumque et ardentiorem erga Deiparam esse devotionem. Quo hæc fovetur diligentius, eo etiam felicius coluntur virtutes, humilis præsertim sui sensus, modestia, castitas, et inter ærumnas patientia. Qui juventutem, præsertim puellas,

(1) Serm. xliv. Mirum Oxonienses hæc aliaque adducere ut insinuent potentiæ Mariæ notionem apud scriptores plerosque obtinuisse diversam ab ea quæ hodiernis Catholicis Anglis arridet: sed concordiæ studiosos a cavillationibus abstinere decet, ubi scriptorum mens patet. Vol. iii. Tract No. 71.

(2) Serm. in Nat. B. Virg. Mariæ.

ovluerit a labe sæculi servare immunem, et omni informare genere virtutum, oportet ut Mariam proponat exemplar, et patronam, quam a tenerioribus annis venerari et invocare discant, eam pari studio imitari haud prætermittentes. Peccatoribus etiam in vitiorum barathrum demersis magno cum emendationis fructu Maria exhibetur advocata, quæ Filii deprecetur iram, eaque obtineat gratiæ subsidia, quibus infirmæ voluntati subveniatur. Quantæ proveniant ex cultu Virginis utilitates tum sibi tum aliis probavit suo exemplo et scriptis S. Alphonsus de Ligorio, quem novissime in album retulit Summus Pontifex feliciter regnans.

« ÖncekiDevam »