Sayfadaki görseller
PDF
ePub

rum quendam morem, nihil refert, quum et ritus et finis diversi sint. Dicere licet cum Hieronymo: "Illud fiebat idolis et idcirco detestandum est: hoc fit martyribus, et idcirco recipiendum est."

133. Obj. 5. Optatus Milevitanus refert Lucillam matronam Carthaginensem a Cæciliano archidiacono objurgatam eo quod martyris ossa oscularetur.

Resp. Eam reprehendit Optatus, quod ita ageret, antequam publica Ecclesiæ auctoritate constaret de martyrio. Originem schismatis Donatistarum eo loci enarrat: "Hoc apud Carthaginem post ordinationem Cæciliani factum esse, nemo est qui nesciat: per Lucillam scilicet, nescio quam fæminam factiosam, quæ ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset Ecclesia, cum correptionem archidiaconi Cæciliani ferre non posset, quæ ante spiritalem cibum et potum, os nescio cujus martyris, si tamen martyris, libare dicebatur, et cum præponeret calici salutari os nescio cujus hominis mortui, et si martyris, sed necdum vindicati, correpta, cum confusione, irata discessit." Vindicari martyr censebatur, quando præsulis auctoritate, prævio examine, agnoscebatur.

134. Obj. 6. Incertæ sunt reliquiæ, imo plurimæ plane supposititiæ, nam adeo multiplicatæ sunt particulæ crucis, ut molis immensæ fuerit necesse sit, et caput alicujus sancti et corpus pluribus in locis exhibeatur. Innumeris fraudibus, mendaciis, et superstitionibus locus fit reliquiarum colendarum prætextu.

Resp. Non id nobis probandum suscepimus, reliquias omnes quæ exhibentur esse genuinas, et idcirco colendas, sed eas quæ genuinæ sunt cultu quodam esse dignas. Cæterum non temere pronuntiandum omnes esse supposititias quæ prima fronte difficultatem faciunt, nam ex magna qua prosecuti sunt veteres veneratione quæcumque fuerant Christi Domini vel sanctorum, est gravis ratio existimandi pleraque magno studio servata, et a cæteris non adeo sacris discreta. Minutissimæ quæ distribuuntur crucis particulæ non tantam molem collectæ constituerent. Pars quædam capitis vel corporis fuit nonnullis occasio dicendi se caput vel corpus habere, quo pacto contigit ut pluribus in locis haberi dicerentur. Cæterum quidquid sit de erroribus vel abusibus qui irrepere possent, quibus omni studio est obviam eundum, non ideo ipsa reliquiarum veneratio rejicienda est.3

(1) L. contra Vigilantium.

(2) De Schismate Donatistarum l. i. n. 16.

(3) Oxonienses in rem nostram dicunt: "The Romanists complain of their opponents, that instead of referring to the authoritative documents of their Church, Protestants avail themselves of any errors or excesses of individuals in it, as if the Church were responsible for acts and opinions which it does not enjoin. Thus the legends of relics, superstitions about images, the cruelty of particular prelates or kings, or the accidental fury of a populace, are unfairly imputed to the Church itself." Tract 71, vol. iii.

CAPUT VI.

DE CULTU IMAGINUM.

135. Sæculo octavo vehemens exarsit disputatio de imaginum sacrarum usu et cultu, imperatore Leone Isaurico bellum iis inferente. Eas S. Germanus, Constantinopolitanus patriarcha, et S. Joannes Damascenus egregie vindicarunt: sed et concilium Nicænum II. anno 781 solemni decreto probavit. Galli ea ætate sacras habebant imagines in Ecclesiis, easque reverentia quadam prosequebantur, quamvis non iisdem cultus indiciis, quæ apud Orientales moribus recepta erant, hi scilicet thus iis adolebant, et coram prosternebantur. Petrobrusiani, Henriciani, Waldenses, Albigenses, Wickleffitæ, Hussitæ imaginum hostes habentur, quos secuti sunt sæculi decimi sexti novatores, Iconomachorum et Iconoclastarum facinora prætergressi, bello imaginibus, quas impio furore frangebant, indicto. 136. Concilium Tridentinum docet "imagines . . . Christi, Deiparæ Virginis, et aliorum sanctorum in templis præsertim habendas et retinendas, eisque debitum honorem et venerationem impertiendam, non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas, vel virtus, propter quam sint colendæ, vel quod ab eis sit aliquid petendum, vel quod fiducia in imaginibus sit figenda, veluti olim fiebat a gentibus, quæ in idolis spem suam collocabant: sed quoniam honos qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quæ illæ repræsentant; ita ut per imagines, quas osculamur, et coram quibus caput aperimus, et procumbimus, Christum adoremus, et sanctos, quorum illæ similitudinem gerunt, veneremur. Si quis autem his decretis contraria docuerit, aut senserit, anathema sit."1 Ab hac veneratione iis terminis concepta non admodum adhorrent Oxonienses; qui simul mores regionum Catholicarum ultra progredi queruntur, quos tamen intra eos limites sisti norunt æqui judices.

66

[ocr errors]

137. Nicænorum patrum hac de re decretum recitare etiam juvat: Sequentes divinitus inspiratum sanctorum patrum nostrorum magisterium, (1) Sess. xxv. decr. de invoc. ven. et. reliq. Sanctorum.

(2) "The Tridentine Decree declares that it is good and useful suppliantly to invoke the Saints, and that the Images of Christ, and the Blessed Virgin, and the other Saints should receive due honor and veneration;' words, which themselves go to the very verge of what could be received by the cautious Christian, though possibly admitting of an honest interpretation." Tract No. 71.

VOL. IV.-20

et Catholicæ traditionem Ecclesiæ, (nam Spiritus Sancti hanc esse novimus, qui nimirum in ipsa inhabitat,) definimus in omni certitudine et diligentia, sicuti figuram pretiosæ ac vivificæ crucis, ita venerabiles et sanctas imagines proponendas, tam quæ ex coloribus et tessellis, quam quæ ex alia materia congruenter in sanctis Dei ecclesiis, et sacris vasis et vestibus, et in parietibus ac tabulis, domibus et viis, tam videlicet imaginem Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, quam intemeratæ Dominæ nostræ Sanctæ Dei Genitricis, honorabiliumque angelorum, et omnium sanctorum simul et almorum vivorum. Quanto enim frequentius per imaginalem formationem videntur, tanto qui eas contemplantur, alacrius eriguntur ad primitivorum earum memoriam et desiderium, et ad osculum, et ad honorariam his adorationem tribuendam: non tamen ad veram latriam, quæ secundum fidem est, quæque solam naturam divinam decet, impertiendam.”1 138. Adnotandum duximus cum Petavio imaginum sacrum usum ad disciplinam pertinere, totumque ex Ecclesiæ auctoritate pendere, sunt enim supellex templorum et ornatui simul et instructioni inserviunt. Dogma autem fidei est Ecclesiam labem idololatriæ non admittere is utentem, vel eis debitum dantem honorem, quem cultum appellamus, latiori, quem fert vocabulum hoc, sensu.

PROPOSITIO.

Imagines Christi, Deiparæ Virginis, et aliorum sanctorum retinendæ sunt in templis præsertim, eisque honor et veneratio impertienda.

[ocr errors]

Probatur 1. ex consuetudine antiquissima Ecclesiæ.

139. Quo tempore Leo Isauricus imagines sacras tollendas jussit, earum usus et veneratio ubique obtinuerant ex antiquissima traditione, tota probante Ecclesia. Illius usus origo haud innotuit, sed ad primordia religionis christianæ referebatur, insignibus præsulibus veterem morem contra imperatoris impetus vindicantibus. De Orientalium moribus et fide dubitari nequit, quum ea occasione claruerint. Jam ætate Basilii, sæculo scilicet quarto, idem imaginum sacrarum viguit cultus: "Characteres imaginum illorum (sanctorum) honoro et palam adoro. Hoc enim nobis traditum a sanctis Apostolis non est prohibendum: sed in omnibus Ecclesiis nostris eorum historias erigimus." Οθεν καὶ τοὺς χαρακτῆρας τῶν εικόνων ἀντῶν τιμω καὶ προσκυνέω κατ ̓ ἐξαίρετον τούτων παραδεδομένων ἐκ τῶν ἁγιων ἀποστόλων, καὶ οὐκ ἀπηγορευμένων, ἀλλ' ἐν πάσαις ταῖς ἐκκλησίαις ἡμῶν τούτων ἀνιστορουμένων.3

140. Occidentalium disciplina et fides sæculo sexto exeunte ex S. Gregorii M. epistolis colligitur. Ad Secundinum scripsit: "Scio quod imaginem Servatoris nostri non ideo petis, ut quasi Deum colas, sed ob

(1) Act. vii. col. 455. t. iv. coll. Hard.

(2) De Incarn. l. xv. c, xiii. §. 1.

(3) Ep. ccclx. de imagin. ad Julian. apost.

recordationem Filii Dei in ejus amore recalescas, cujus te imaginem videre consideras. Et nos quidem non quasi ante divinitatem aute illam prosternimur, sed illum adoranius, quem per imaginem aut natum, aut passum, sed et in throno sedentem recordamur."1 Indicia hæc sunt cultus relativi qualem præstat adhuc Ecclesia sacris imaginibus.

141. De more pingendi sanctorum imagines in basilicarum parietibus habemus plurima testimonia. S. Gregorius Nyssenus, de S. Theodoro martyre disserens, refert ejus certamina in parietibus depicta; S. Paulinus Nolanus de S. Felici martyre concionans dicit sacras imagines in basilicis extare. In fornice cubiculi, in quo sacra mysteria Romæ celebrabantur in cœmeterio Prætextati, imaginem Salvatoris adhuc videre est; sicut et in cœmeteriis Callixti, S. Agnetis, Priscillæ, ac SS. Petri et Marcelli in via Lavicana, referente Boldetti apud Perrone. De iis etiam loquuntur Gregorius Nazianzenus, Chrysostomus, Ambrosius, Augustinus et alii plures: Eusebius testatur se vidisse Apostolorum Petri et Pauli, Christique ipsius pictas imagines servatas in tabulis, et statuam Cæsareæ Philippi, in Christi honorem erectam a muliere quam sanavit. Huc refertur mos cælaturis et sculpturis plurimis res gestas Christi Domini vel documenta evangelica exprimendi. Claret pastoris exemplum ovem deferentis, qui in calice consuevit Tertulliani tempore exhiberi: "Si forte patrocinabitur pastor, quem in calice depingis." Ex his omnibus liquet perpetuum fuisse morem ab Apostolica ætate derivatum picturis symbolisque res sacras exhibendi, et imagines fuisse in sacris ædibus depictas ætate vald eremota, easque honorifice habitas, adeo ut iis tribuerentur cultus indicia, qui tamen ad prototypa referretur.

142. Equidem ratio ipsa dictat licere oculis exhibere res vel personas sacras pingendi arte, ut alios edoceamus,* vel sanctas injiciamus cogitationes, et excitemus affectus. Suadet etiam honore quodam et cultu imagines illas afficiendas pro relatione quam habent ad Christum vel sanctos: ita enim sumus natura comparati ut affectum quo prosequimur alios, honorantes eorum imagines ostendamus. Sic imago Washingtoni loco conspicuo et honorifico exhibetur; cui injuria illata in ipsius patris patriæ contemptum cedere censetur; adeo ut pœna lege statuta sit in Septentrionalis Carolina Statu, anno 1821, in eos qui eam inferrent.5

OBJECTIONES SOLVUNTUR.

143. Obj. 1. Cultus quicumque imaginum adversatur divino præcepto : "Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cœlo

(1) Ep. ad Secundinum. L. ix. ep. lii.

(2) Hist. Eccl. l. vii. c. xviii.

(3) L. de pudicitia c. x.

(4) S. Gregor. M. ep. cix.
(5) Taylor's Revisal p. 18.

desuper, et quæ in terra deorsum : Non adorabis ea, neque coles." Hinc Pontificii secundum hoc decalogi præceptum consueverunt omittere, et ultimum in duo scindere, ut numero impleto fraudem celent.

[ocr errors]

Resp. Adoratio eo præcepto vetita ea est quæ Deo dari solet, quam nefas est ad imagines seu sculptilia transferre: "Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis."a "Recte de illis observat Joannes Clericus," inquit Walchius, "heic Deum damnare mores et idololatriam Ægyptiorum inter quos vixerant Israelitæ. Apud Ægyptios enim sidera et aves, quæ sunt supra in cœlis; simulacra hominum et brutorum quæ infra in terris; pisces denique, qui sunt in aqua terris subjecta, colebantur. Quod in brevioribus quibusdam catechismis verba objecta omittantur, nullo fraudis consilio contingit, sed ut pueris consulatur, præceptorum substantia tantum memoriæ commendanda. Quum igitur priora verba: "Non habebis deos alienos coram me;" totam præcepti vim contineant, quæ adjiciuntur veluti, explicandi causa, absque ullo sensus detrimento possunt omitti. Placuit Protestantibus plerisque novum inde cudere præceptum; sed Lutherani nobis assentiuntur distinctionem apud veteres magis receptam sequentibus, quæ aptior est: "Quum reformati," animadvertit iterum Walchius, "pro sua divisione acriter pugnent, et quam nos sequimur, ut falsam atque erroneam rejiciunt, merito illis contradicimus, et gravissimis argumentis, nostram dividendi rationem præferendam esse, monstramus. Primum id patet ex indole ipsius rei, quæ in præceptis controversis præscribitur. In primo et quod reformati constituunt, secundo occurrit res eadem. Quod enim in primo prohibetur quoad genus; illud quoque in secundo prohibetur et determinatur quoad speciem. At vero in præceptis nono et decimo, quæ reformati veluti unum conjungunt, objectum est diversum ac spectat ad diversitatem pravæ cupiditatis. Id quod argumentum eo nomine firmum est et grave, quoniam ex objectorum diversitate dependet diversitas præceptorum. Ad hæc nostra divisio præsidium suum habet in accentuatione, quod pluribus theologi nostri docuerunt."4 Hæc Lutheranus theologus. Id liceat adjicere verba decalogi non eadem serie in Deuteronomio,5 et Exodo referri, unde patet sensum præcipue respici, qui accurate et sincere in brevissima quaque Catholicorum formula habetur. Cæterum ipsissima verba eo quo referuntur utroque loco ordine in Bibliis Catholicis reperiuntur; et in catechismo Romano, prout in Exodo sunt, recitantur, sicut et in plerisque catechismis prolixioribus, præsertim qui adultorum usui destinantur, adeo ut putida sit calumnia præceptum secundum omitti.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »