Sayfadaki görseller
PDF
ePub

omnes odientes malum, et adhaerentes bono incedant per viam mandatorum Dei, utque errantes de errorum tenebris et vitiorum coeno emergant, convertantur ad Dominum.

Jam vero, Venerabiles Fratres, Vobiscum communicamus summam certe consolationem, qua inter tantas angustias affecti fuimus, ubi cognovimus Decreta a Carissimo in Christo Filio Nostro Francisco Josepho Austriae Imperatore, Hungariae Rege Apostolico, et Bohemiae Rege illustri edita, quibus pro egregia sua religione Nostris, et Venerabilium Fratrum amplissimi sui Imperii Antistitum votis et postulationibus obsequutus, maxima cum sui nominis gloria, et ingenti bonorum omnium exultatione optatissimam catholicae Ecclesiae libertatem alacri et libentissimo animo cum suis Administris in Imperio suo adserere est orsus. Quocirca eidem clarissimo Imperatori et Regi de tam insigni re, catholico Principe plane digna, meritas tribuimus laudes ac vehementer in Domino gratulamur. Atque bona profecto spe nitimur, fore ut ipse religiosissimus Princeps pro sua erga Ecclesiam studio praeclarum ejusmodi opus prosequi, perficere ac suis in rem catholicam meritis cumulum afferre velit.

Verum dum hac utebamur consolatione acerbissimus sane accessit dolor, quo vehementer angimur et premimur, videntes quomodo sanctissimae nostrae Religionis res in alio catholico Regno nunc affligantur, et sacra Ecclesiae atque hujus S. Sedis conculcentur jura. Probe intelligitis, Venerabiles Fratres, Nos hic loqui de Subalpino Regno, ubi, quemadmodum omnes ex privatis nuntiis, publicisque Litteris

jam cognoscunt, lex Ecclesiae juribus ac solemnibus cum hac Apostolica Sede initis conventionibus adversa fuit promulgata, et hisce diebus summo animi Nostri moerore praeclarissimus Taurinensium Antistes Venerabilis Frater Aloisius Fransoni militari manu ab episcopalibus suis sedibus avulsus, et cum magno Taurinensis Urbis ac totius illius Regni bonorum luctu in arcem est deductus. Nos itaque, prout rerum gravitas, atque officii Nostri ratio in tuendis Ecclesiae juribus postulabat, nulla interjecta mora per Nostrum Cardinalem a publicis negotiis primum de commemorata lege, postmodum vero de injuria et vi egregio Antistiti illata statim apud illud Gubernium reclamavimus. Atque interea dum inhaerentem cordi Nostro amaritudinem ea spe solamur, fore ut ejusmodi reclamationes optatum assequantur exitum, Nos haud omittemus alia Allocutione de ecclesiasticis illius Regni negotiis agere, Vosque certiores facere, cum id opportunum esse censuerimus.

Post haec abstinere non possumus quin pro paterna Nostra sollicitudine erga illustrem Belgarum gentem, quae catholicae Religionis studio semper enituit, Nostrum exprimamus dolorem, cum inibi rei catholicae pericula impendere prospiciamus. Sed futurum confidimus ut Serenissimus ille Rex, et ii omnes qui in eo Regno summam rerum procurationem gerunt, pro eorum sapientia animadvertentes quantopere catholica Ecclesia ejusque doctrina ad temporalem quoque populorum tranquillitatem prosperitatemque conducat, salutarem ejusdem Ecclesiae vim sartam tectam haberi velint, ac Sacros ipsius

Ecclesiae Antistites et Ministros eorumque optimam operam tegere ac tueri studeant.

Cum autem Apostolica illa caritas, qua omnes populos nationes in Christo complectimur ita Nos urgeat, ut nihil prorsus aliud tam vehementer optemus, quam ut omnes occurrant in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, verba Nostra ad illos omnes qui a Nobis dissident toto cordis affectu convertimus, eosque obtestamur in Domino, ut depulsa errorum caligine veritatis lucem aspiciant, et ad sinum confugiant Sanctae Matris Ecclesiae, atque ad hanc Petri Cathedram, in qua Christus ejusdem Ecclesiae suae fundamentum posuit.

Denique, Venerabiles Fratres, ne desistamus unquam, majore qua possumus contentione, humillimas fervidasque clementissimo bonorum omnium largitori Deo adhibere preces, ut per merita Unigeniti Filii Sui Domini Nostri Jesu Christi, Ejusque Sanctissimae Genitricis Immaculatae Virginis Mariae, ac Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, omniumque sanctorum Coelitum Ecclesiam suam sanctam ab omnibus adversitatibus eripiat, eamque ubique gentium ubique terrarum majoribus ac splendidioribus triumphis exornet et augeat, ac Nos uberrimis suae bonitatis donis in dies cumulet, et Principibus atque Nationibus de Nobis optime meritis amplitudinem rependat omnis verae felicitatis, atque universo terrarum Orbi optatissimam pacem largiatur.

LITTERAE APOSTOLICAE

QVIBVS HIERARCHIA EPISCOPALIS IN ANGLIA RESTITVITVR

AD PERPETVAM REI MEMORIAM

Universali

niversalis Eccle siae regendae potestas Romano Pontifici in Sancto Petro Apostolorum Principe a Domino Nostro Jesu Christo tradita praeclaram illam in Apostolica Sede sollicitudinem quacumque aetate servavit, qua Religionis catholicae bono ubicumque terrarum consuleret, ejusque incremento studiose provideret. Id autem Divini ipsius fundatoris consilio respondit, qui capite constituto Ecclesiae incolumitati usque ad consummationem saeculi singulari sapientia prospexit. Pontificiae hujus sollicitudinis fructum sensit una cum aliis populis inclytum Angliae Regnum, cujus historiae testantur Christianam Religionem vel a primis Ecclesiae saeculis in Britanniam invectam esse, atque in ea deinde plurimum floruisse; sed medio circiter saeculo quinto, posteaquam Angli et Saxones in eam Insulam advocati sunt, non modo publicas illic res, sed etiam Religionem maximis fuisse detrimentis affectam. Constat vero simul Sanctissimum Praedecessorem Nostrum Gregorium Magnum missis primum cum sociis Augustino Monacho, atque eo postmodum aliisque pluribus ad Episcopalem Dignitatem evectis, additaque iis magna Presbyterorum Monachorum copia, AngloSaxones adduxisse, ut christianam Religionem am→

[ocr errors]

plecterentur et virtute sua effecisse, ut in Britannia, quae Anglia etiam appellari coepit, catholica iterum restituta undique fuerit, et amplificata religio. Sed ut quae sunt recentiora commemoremus, nihil in tota Anglicani schismatis, quod saeculo decimosexto excitatum est historia manifestius arbitramur quam Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum impensam curam et nunquam intermissam, ut Religioni catholicae in eo Regno in maximum periculum et ad extremum discrimen adductae succurrerent, et quacumque possent ratione auxilium afferrent. Quo inter alia spectant, ea quae a Summis Pontificibus, vel ipsis mandantibus atque probantibus provisa gestaque sunt, ut in Anglia haudquaquam deessent, qui catholicarum illic rerum curam susciperent, itemque ut Adolescentes catholici bonae indolis, ex Anglia in continentem venientes, educarentur atque ad scientias praesertim Ecclesiasticas diligenter informarentur; qui Sacris subinde Ordinibus insigniti et in patriam reversi sedulam navarent operam popularibus suis Verbi et Sacramentorum ministerio juvandis, et verae fidei ibidem tuendae ac propagandae. Verum ea sunt fortasse clariora, quae Praedecessorum Nostrorum studium respiciunt, ut Angli catholici, quos tam atrox, et saeva tempestas Episcoporum praesentia et pastorali cura privaverat, Praesules iterum haberent Episcopali charactere insignitos. Jam vero Gregorii XV Litterae Apostolicae incipientes « Ecclesia Romana »> datae die XXIII Martii Ann. MDCXXIII ostendunt, Summum Pontificem, ubi primum potuit, Guillelmum Bishopium consecratum Episcopum Chalcedo

« ÖncekiDevam »