Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Quendam, qui jocose dixerat inter compotandum: ick brenghe 'u myn wyff toe, coegerunt componere :ad xLvIttiflor., . ac si commisisset delictum capitale.

Incitant suos fiscales, ut etiam insontes accusent, ut saltem ex sententia absolutoria lucrentur : sportulas xxx st.

Incitant stupratas, ut coram se petant reparationem virginitatis, paciscentes partem amendae.

Notarius, de quibuslibet compositionibus cum provisore factis, ultra pecuniam permissam, cogit partes sibi solvere decimam partem ejus, quod per compositionem est promissum; similiter et in visitationibus, quas facit cum provisore, ad suam voluntatem capit xvIII, XXIIII aut XXXVI st., ubi quondam nichil solebat recipere; in hiis provideatur et similiter, ut notarius officii sit vir discretus et expertus in suo officio. Si puerpera

in Gorcum moriatur, canonici, qui habent jus curati, nolunt illam sepeliri, nisi alia mulier loco puerperae purificetur, offerendo cum vicinis, ne perdant oblationem.

Fossor sepulchorum ibidem, secundum diversitatem locorum, plus capit pro suis laboribus in ecclesia , quam in cymeterio, plus a dextra quam a sinistra.

Decanus in Amsterd. quendam lastmannum, de cujus fide matrimonioli agebatur coram eo et provisore, parte non consentiente nec vocata, permisit contrahere cum alia, recipiendo novem flor., et hoc praeter consensum provisoris seu conjudicis.

Faciunt in villagiis extingui candelas ante venerabile sacramentum, ut custos cadat in pecuniam ad commodum cursoris.

Decanus in Amsterd., similiter in Westfrisia, protulerunt diversas sententias venales cum expressa conditione per decanum in Westfrisia addita, nisi pars solveret quatuor lib. gross. Flandriae , daret sententiam pro parte adversa.

Ne cogant villanos seu rusticos plus solvere pro absolutionibus , dispensationibns et aliis actis, quam opidanos.

Sub tributo permittunt concubinatum, in quarto, ymo in tertio gradu, et ipsos conjugatas, si dent pecuniam , separant.

Pastores in Enchuysen amplius, ut solet, non audent.concedere subditis diebus festis agere res suas necessarias et perituras, cum ipsi ob id a decano fuerunt correcti ad summam xv Philippeorum,

Decanus Westfrisiae ultra visitationem et procurationem debitam suffraganeo de consecrandis ecclesiis vel altaribus paciscitur suam quotam, alias interdicit sacramentalia.

Item impedit, ne rectores ecclesiarum aliquid vendant ex bonis ecclesiae pro conservanda vel reparanda ecclesia , nisi sibi quid detur, licet prius, quod ecclesia reparetur, ordinaverit.

Item decanus in visitationibus ecclesiarum ordinat et jubet, ut in singulis ecclesiis aliquid novi construatur, scil., ut faciant fieri novum altare, organa, cruces, domum pro venerabili sacramento et similia etiam ultra posse parochianorum, et ad id eos cogit per censuras, nisi pecuniis vel aliis donis id redimant.

Item punivit lacios ob simplicem fornicationem.

Item decanus Westfrisiae, etsi nichil certi habeat ex officio, tamen idem suum officium hahet in arrendam pro magna summa, scil. ultra vire. flor. excedente, ita, ut ex hoc de facili possit conjecturari, quam exactionem faciant in subditos Caesaris.

Appellan. a sententiis vel gravaminibus decani vel provisoris non habent expeditionem in Trajecto, vel, si habent, et juste dicitur appellatum, tamen nunquam a memoria hominum tales provisores et decani, praesertim in Westfrisia, fuerunt in expensas condemnati.

Item Decanus Westfrisiae dispensavit super bannis, et post contractum matrimonium sponsa inventa est monacha, quod , bannis factis , potuisset impediri.

Reus, etiam actore nichil probante, non absolvitur, nisi decano detur , praesertim in causis matrimonialibus, in quibus recipit pro sententia, II, III, V aut vi L. gross monetae Flandriae.

Item Decanus Westfrisiae pro institutione vicariae recipit plus quam medios fructos, ymo pro una institutione quinquaginta floren.

Non admittit, ut partes juvantur vel habeant procuratorem in causa fiscali, nisi de sua
licentia.

Pro institutione curati capit de qualibet L. gross. xv sol. monetae Flandriae.
Proclamationes , quae quondam gratis solebant fieri, jam taxatae sunt ad xLvn st.
Aliquando pro sententia ferenda recipit x aut xi L. gross. monetae Flandriae.

Item vexat subditos de contractibus initis ad vitam, dicens eos esse usurarios, et pro compositione coegit quendam solvere xii flor.

Provisores et decani cum multis familiaribus et ad magnas expensas singulis annis visitant ecclesias contra morem antiquam.

Cogunt rectores ecclesiarum, ut debitores suos et laicos trahant coram se in judicio ecclesiastico.

Provis. et decani recipiunt a laicis promissiones sub poenis camerae, et non declarant, quid illa verba important, ita, ut laici inscii saepe incidant in excommunicationem.

Adhuc traditae sunt curiae Holl. duae requestae, quibus conqueritur de officiariis dni Traj., hic affixae, quibus etiam petitur provideri.

Item decanus Amst. solus sine provisore in taberna et extra locum solitum, protulit suam sententiam in causa testamentaria.

Dispensatur ibidem inter a. & b., quos talis nominabit, ut simul contrahant sine alia nominum expressione.

Dispensatur per supradictos , ut aliqui, conjuncti in quarto gradu, contrahant, dummodo solverentur x L. gross,

Decanus ibidem concessit clandistine contrahi, salvo, quod sponsa illum ad concubitum admitteret, et post matrimonium contractum, illam, recusantem concumbere, ita vexavit, ut ipsa cum marito cogeretur recedere ab opido.

Indixit cuidam mulieri poenitentiam publicam ob parvum delictum, quam eidem praesentavit remittere, si voluisset admittere concubitum.

Cum de hiis notificatum esset Trajecti, ne talis ad officium continuaretur, responsum est, decanum multas exposuisse pecunias pro jurisdictione, et ergo non potuisse deponi, antequam easdem recepisset.

Sacerdotem excommunicatum praeter consensum .... relaxant et permittunt celebrare.
Procuratores fiscales habent partem in nonnullis arrendationibus provisoratus et decanatus.

Cognoscunt de adulterio et aliis criminibus mixti fori, postquam judices saeculares de eisdem cognoverunt et puniverunt, ita, ut subditi ob idem delictum bis puniantur.

Volunt, quod redimatur ab eis, quod rectores ecclesiarum diebus festis possunt petere elcemosinam a subditis pro reparatione ecclesiarum.

Innocentes secrete in camera decani et provisoris accusantur, quo facilius inducantur ad compositionem.

Pastores inveniunt novos modos quaestus, ut de bis aut ter eodem die offerando, et, ut quicunque fuerit, ad sacram communionem si moriatur, tenebuntur heredes solvere su st., pro debito mortis, alias doetschult , aut aliud quid pro anniversariis.

Statuunt, ne virgines nisi crinibus pendentibus et longo amicorum ductu nubant, quo oblatio sit major, aut pompa redimatur pecunia,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Si defunctus petiit in loco majorum sepeliri, non admittunt, nisi id magni redimant et omnia officia in parochia habitationis faciant fieri.

Si pars citata petat procuratorem, ne ei derogetur, neve ob id quicquam a parte capiatur, alias, quicquid sequitur, sit nullum, cnjus contrarium faciunt provisores, nec aliquem per procuratorem admittunt, nisi habita pecunia.

Citatis coram provisore & decano non denegetur terminus ad deliberandum vel respondendum, et sententia ante responsionem et litiscontestationem lata nullius sit effectus, prout

de jure.

II.

Querelae Reverendissimi dni. Episcopi ac Reverendi

dni. Archidiaconi Traject. , contra officiatos C. M. in comitalu Hollandiae, Zeelandiae et Frisiae super turbatione jurisdictionis ecclesiasticae, una cum responsion. deputatorum Caesaris ad articulos quosl. domini Traject. et Archidiac. super praelensa violatione immunitatis ecclesiae.

Infringit curia saecularis emunitatem ecclesiasticam. In primis , cum nuper Franciscus de Hoechstraten, Scultetus Haerlemensis, quendam Jacobum de Vuecht, clericum, de cujus clericatu sufficienter constabat, per eum carceratum, requisitus per provisorem et decanum Kennemariae , tradere recusavit, processerunt contra eum ad censuras; tunc curia Hollandiae minutam absolution. eisdem judicibus cum mandamento poenali mittendo compulit, ut absolverent eundem balivum, qui metu confis cationis bonorum, cum om die cluvers te souven , ipsuin absolverunt. Et sic idem clericus remansit captivus.

Ad primum respondetur, quod Jacobus de Vuecht, de quo in articulo, fuit captus in flagranti crimine, sine habitu et tonsura clericali, et confessus est , se non esse clericum, et, ut laicus, de furto et aliis criminibus composuit.

Etiam immiscuit se servis insequen. guerras ; nec unquam constitit, illum fuisse clericum. Quare nec de jure nec secundum concordata episcopi Rodolphi dictas Jacobus debuit remitti, et non debuit judex ecclesiasticus petere a sculteto remissio

nem; et curia Hollandiae juste praecepit ecclesiasticis, ne ultra procederent. Item, quod, cum alius quidam homicida ad ecclesiam Hagensem confugisset, curia Hollandiae mandavit illum extrahi; et extractus fuit absque eo, quod per judicem ecclesiasticum declaratum esset, an gaudere deberet emunitate ecclesiastica , an vel ne; et condempnavit eum ultimo supplicio.

Ad secundum, quod ille, de quo in articulo, ab ecclesia , jussa consilii Hollandiae , fuit extractus, quia commiserat homicidium ex proposito et per insidias , quare licite potuit extrahi, nec fuit opus declaratione ordinarii de jure nec secundum concordata;

attento, quod non fuit infracta emunitas, qua extractus non debet gaudere. Item, pariformiter, cum alius quidam Joannes Westphaling propter homicidium ad ecclesiam de Hoichenkerspel confugisset, fuit similiter de facto, absque declaratione judicis eccle

[ocr errors]

siastici, extractus, et, postquam per mandata Dni Rmi, et Archid. Trajecten. nonnulli de consilio Hollandiae cum fisco sub censuris et poenis requisiti essent, ut eum restituerent, hiis non attentis, ad ultimum supplicium processerunt.

Ad tertium de Johanne Westphaling, quia fuit casus similis, respondetur, uts. Item, scultetus et consulatus Gaudensis in principio aestatis anni praesentis captivarunt quendam clericum, quem diris carceribus manciparunt; et, licet literis et monitione officialis sancti Salvatoris charitative moniti et requisiti fuerint, ut eum relaxarent, et judici suo ecclesiastico corrigendum traderent; nihilominus eum tamen minime relaxari curaverunt, sed, quod pejus, ipsi castellano Gauden tradiderunt, qui eundem adhuc in carceribus detinet, in vilipendium et praejudicium ecclesiasticae jurisdictionis.

Ad quartur, is, de quo in articulo, repertus est sine habitu et tonsura , consuetus delinquere, et sic potuit judex saecularis eam capere et contra ipsum procedere, tam de jure quam secundum concordala ; nihilominus ante hanc querelam fuit relaxatus.

Impedit curia saecularis exercitium jurisdictionis ecclsiasticae et ejus libertatem. ltem, quod, sepulto nuper in cimeterio parochialis ecclesiae de Vuylpoert quodam leproso, qui in communione fidelium decessit, scultetus Dordracen. eundem exhumari et in loco prophano sepeliri fecit; et, cum ob talem excessum procurator fiscalis curiae Trajecten. contra eam processisset , curia Hollandiae mandavit officiali, ne procederet.

Super praetensa violatione jurisdictionis ecclesiae et ejus libertate.

Super primo respondetur, quod casus non est talis , ut in articulo ponitur, sed veritas est, quod, quia ferebatur dictus leprosus sibi mortem conscivisse, scultetus ex debito officii se desuper informavit et ad certiorem veritatis inquisitionem ex inspecrione corporis sumendum, fecit eum exhumari, et, reperta veritate, quod ille se interimerat, fecit eum extra cimeterium inhumari, de consilio utriusque Camerae Hagen. , quia talia corpora solent ad aliorum terrorem in furcis suspendi ; et, quia officiales Trajecten. male informati, ob id factum fecerunt citari scultetum extra patriam, contra

bullam Leonis et concordata , merito super hoc potuit provideri per curiam Hollandiae. Item , cum nuper domicellus Wilhelmus Turck , certos agrorum cultores in Goylant partium Hollandiae commorantes coram eorum judice competente in jus vocasset, asserens terras per cos cultas fore decimabiles, et sic agens in petitorio decimarum coram eodem judice et usque ad litiscontestationem processisset, curia Hollandiae inhibuit eidem sub cartis poenis, ne in eadem contra easdem partes procederet.

Super secundo, quia cultores, de quibus in articulo, dicebant se xl annis citra , suis praediis non solvisse decimas petitas, et, quod per edictum et ordinationem Caesaris , judicibus ecclesiasticis prohibita est de illis cognitio, ne subditi indebite vexarentur de decimis a tanto tempore non solutis; et fuerunt citati in locum, qui est limitrophus nec consuetus ad judicium servandum, quare a curia Hollandiae juste fuit facta inhibi

qua

in articulo. Item , similiter , cum antedictus Wilhelmus Turck certos suos debitores in villagio de Broekelen, patriae Trajecten., arrestari fecisset, et contra eosdem in vim arresti processisset, curia Foll. inhibuit eidem, ne in eadem causa contra easdem partes procederet.

Ad tertium respondetur, quod laicus, subditus C. M., non potest ex consuetudine praescripta , maxime in prima instantia, trahere laicam subditum vel facere arrestari extra

patriam, et, si contrarium fecerit , curia Holl. est in possessione inhibendi. Item, quod magistratus Leydensis edicto publico inhibuit, quod nemo testamentum coram notario et testibus conderet , sed solum coram secretario opidi, alioquin esset invalidum.

Ad quartum respondetur , quod non comperietur tale statutum, ut in articulo, esse

de

tio, de

in Leydis editum vel factum; et dato, quod ita esset , tum propter abusus repertos in instrumentis, confectis per notarios, plerumque inhabiles et incognitos, ad vitanduin falsitatem et pro utilitate communi, potuissent Leydenses statuere , prout in articulo, et esset rationabile; etiam negotium istud non tangit jurisdictionem ecclesiasticam, cum per legem prohibeatur testamentum publicari coram episcopo, sed solum coram defensore civitatis; et, ut domini commissarii certiorentur de veritate facti, comperietur, ultra memoriam hominum in opido Leyden., ad evitandum abusus exheredation., statutum fuisse, quod neque coram notario eţ testibus, neque coram scabinis illius opidi posset condi testamentum, quo aliquis exheredaretur ab hereditate debita, nisi cum causae coguitione

coram burgimagistris et omnibus scabinis tale testamentum esset approbatum. Item, quod , licet provisores et decani de usu , more et legitime praescripta consuetudine sint in possessione seu quasi pacifica cognoscendi de bonis clericorum, beneficiorum, officiorum ecclesiasticorum, monasteriorum , hospitalium, mensae S. Spiritus contuberniorum, leprosorum et miserabilium personarum, nec non de esu et potu, de mercede laboris, salariis medicorum, cyrurgicorum et pretio medicinalium, expensis juris funeralium et exequiarum, nec non de pactis et redditibus ultra annum cessis ; nihilominus plures balivi et sculteti, in antedictis provisorem et decanum adeuntes, in certa poena mulctarunt et indies mulctant, et jurisdictionem ecclesiasticam impediunt, sicuti Arnoldus Boel, balivus Hagensis, correxit ancillam magistri Bartholomaei capni, Hagensis et alias duas pauperculas.

Ad quintum respondetur , quod de petitoriis beneficiorum et actionibus personalibus contra clericum seu personam ecclesiasticam intentan. seu de aliis actionibus mere spiiritualibus contra quoscunque non impeditur jurisdictio ecclesiastica ; sed , si sit quaestio super possessorio etiam beneficiorum aut de actione reali vel mixta, et, ubi clericus aut persona ecclesiastica in personalibus vult convenire laicum, cognitio hactenus spectavit et spectat Caesari et suis judicibus tam de jure quam de consuetudine; et, si quid in contrarium actum est, quod ad curiam Holl

. seu officiariorum Caesaris notitiain pervenit. curia semper in hibuit et similiter alii olliciarii inferiores, mulctantes subdictos 'dictae

curiae, qui contra fecerunt. Item , quod provisor et decanus Amstelod. soliti sunt sedere pro tribunali, in et sub parochia , ubi reus moratur, sub primo termino ; et, si ex tunc causa decidi non poterit, solent partes ulterius comparere ad certuin consistorium in Amsterodamis; praemissis non obstan. illi de Purmereynde et Purmerlant recusant comparere, praetendentes se exemptos et desuper querelam coram consilio interposuerunt; petitur ergo, quod consilium permittat eisdem exercitium jurisdictionis, prout consuetum est observari.

Ad sextum respondetur, quod illi de Purmerlant et Purmereynde a tempore memoriam hominum excedente, fuerunt in possessione, ne traherentur extra territorium suum, et, quia secus actum est, curia inhibuit, et poterit haec querela cessare , ponendo

tribunal in illo territorio. Item, licet in comitatu Hollandiae correctiones adulterii et incestus ab antiquo a centum annis citra spectaverunt ad judices ecclesiasticos, nihilominus a paucis annis citra , balivi et alü officiati, praesertim in Rynlant, hujusmodi excessus corrigere nituntur, et de facto correxerunt, impedien. provisor. in hujusmodi correctionibus.

Ad septimum respondetur , quod Caesar et ejus officiarii possunt cognoscere de criminibus in articulo specificatis, per praeventionem. Sunt enim de jure delicta mixti fori,

et ita hactenus observatum est, quae consuetudo est per concordata Rodolphi approbata. Item, similiter correctiones perjurii, violationis festorum et emunitatum ecclesiasticarum, et qui negligunt eorum proles infra eorum septennium, quod in aqua vel igne pereunt ,

« ÖncekiDevam »