Sayfadaki görseller
PDF
ePub

conscientias jugulare, mentes depravare. Intercessum est facultatibus tuis. Acerbissime hoc senties, nisi credis maturrime. Jam enim, nisi istum tollis maximarum nugarum mercatum tu, nisi desinis alter Verres, pecuniam verrere hic, et opibus inhiare nostris, jubebo gladios expediri adversum, et arma sumi jubebo. Dubitas me aliquid hic posse ? vel auditorium esse mihi hæc proclamanti negas ? Dubita, nega. At paulo post, nisi penitus a piorum mentibus aversus est servator Chri

senties. Non contineo diutius me; non. Nam qui ob pessima tua scelera, ob sacrilegam nundinationem et inductum vitæ contagium, stomacho et iracundia exarsi, ubi pertinacius videro hæc agere te, manibus temperare non potero. Certe profecto conciliabo malum tibi, si vivam , nisi modo desinis, modo abis. Penetrabo *) illas tanto jam tempore obturatas mihi Caroli aures. Penetrabo. **) Audiet aliquando, audiet utilia suadentem, et te invito operam dabit, necessaria monenti, Indicabo illi tua præclara opera, tuam sanctissime actam legationem exponam. Docebo, quid hic quæsieris, quid inveneris. Dicam omnes, quotquot hic missi fuistis, aliquot jam sæculis Romanorum Episcoporum legati, proditores fuisse Germaniæ, spoliatores nationis hujus, omnis juris et æquitatis perversores. Dicam. Neque tu cum dicam docere diversa poteris. Itaque abige hinc te. Abige! Nam quid cunctaris scelerate? Quid moram nectis omnium, qui unquam furati sunt hic, furacissime? omnium raptorum violentissime, omnium impostorum vaferrime, astutissime, iniquissime, sceleratissime. Hæc scias et saluberrima tibi et ultima esse monita. Disce autem parere stilo, ne cogaris cedere gladio.

stus,

*) Penetrabo : Perrumpam.

**) Eben so.

LXX.

In

Cardinales, Episcopos et Sacerdotes,

Lutherum Wormatiæ oppugnantes

Invectiva.

MDXXI.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Ulrichus ab Hutten Eques Cardinalibus, Episcopis, Abbatibus, Præpositis et universo sacerdotum concilio , Lutherum et Christianæ *) veritatis causam apud Wormatiam nunc

impugnantibus resipiscere.

Si

per machinationem istam vestram, qua tutum non est, inter homines versari nobis, licuisset, quæ nunc scribo, coram istic **) auribus magno animo et optima conscientia ingessissem. Nunc quia vos per potentiam video æquitatem opprimere, et leges conculcare, continebo præsentiam quidem meam a vobis, sententiam tamen et veritatis testimonium non continebo. Qui possem enim, cui propositum est, si moriendum ctiam sit, non deesse æquitati et pro patria libertate contra oppressores et tyrannos, ad ultimum usque spiritum depugnare? Neque hoc tantum, ubi ad me (quem nescio cui nova calamitati reservatis nunc,) ventum fuerit, sed vel maxime jam, quando Martinum Lutherum, hominem vita et moribus sic probatum, ut ne ab inimicis quidem vobis, improbalus adhuc ibi sit, prædicatorem veritatis et evangelicæ doctrinæ dispensatorem fidelissimum, per scelus et iniquitatem , adfligi a vobis, lacerari et concerpi video.

Ubi

egregios habeo concertatores vos, qui desperata probatissimarum scripturarum autoritate, diflisi ratione et

*) Christianæ : beigesetzt. **) Vor coram: vestris durchgestrichen,

und istic warh coram gesetzt.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

testimoniis, mutantes clypeos, Danaumque insignia vobis aptantes, id est, ad pessimas artes inito refugio, armati fraude et dolis, novo certandi usurpato genere, dictis oppugnare nos paratis. Rem novam et inauditam, vestroque indignissimam officio et instituto. Quid autem vi et coactione opus vobis est, qui hujusmodi certamen decertatis, in quo cogi nemo debet? Aut quid Imperatorum epistolis et diplomatibus opus vobis est *), qui tot habetis, quæ tueri vos debeant, sacras et irrefragabiles scripturas ? Sed etiam ultra leges et Christi instituta extulistis potentiam vestram, et jam non scripturæ testimonium, sed vestræ majestatis intuitum vincere vultis. Estis enim Episcopi ac sacerdotes, et Christi vicem geritis **) hic. Quare obsistere vobis non licet, neque dicere quicquam adversum licet, jam etiam non sentire. Nam et conscientias vobis nostras subjicitis, et quid a vobis dictum aut fictum fuerit, pro sacro et sancto habere decet. Nulla contra ratio, nulli testes valere debent. Vos audiendi, vos sequendi estis, quocunque abduxeritis. At jam amplius non sequemur, quandoquidem non sequimini ipsi Christum. Si sequeremini enim, utique post habitis opibus, deliciis, am. bitione et luxu, crucem ejus ferretis. Sed quia discessistis ab illo, donec quidem abestis, non accedemus ad vos, quo minus enim a cæcis ductoribus in errorem abstrahamur. Melior Apostolus Paulus multo ante cavit, jubens se, suique similes, qui exemplaria vitæ nobis esse possint, sequi, neque unquam abs re post eos qui male ambulent, inimicos ***) crucis, quorum, inquit, finis perditio est, quorum Deus venter est, et gloria in dedecore ipsorum, qui terrestria curant, conversationem enim Apostolorum (qui vere sunt) in colis esse. En Propheta

**) Geritis : agitis:

*) Bei vobis est: unleserliche Correctur. ***) Inimicos: inimici.

« ÖncekiDevam »