Sayfadaki görseller
PDF
ePub

EX S. CONGREGATIONE CONCILII

NICIEN.

IURIUM PAROCHIALIUM

Die 11 lulii 1885.

Sess. 24 cap. 12 de Reform.

COMPENDIUM FACTI. Cum anni superioris initio sac. Mari, cathedralis niciensis canonicus, supremum diem obiisset in paroecia s. Iacobi, in qua degebat, capitulum cathedralis non solum extrema Sacramenta, Viaticum scilicet et Extremam unctionem, eidem aegrotanti administravit, verum etiam et corpus ipsius levavit, funusque per vias paroeciae s. Iacobi ad cathedralem usque, inscio et inconsulto s. Iacobi parocho, perduxit. Haec autem agere posse capitulum autumavit tum ob inolitam, ut ait, consuetudinem, tum ob statuta capitularia, Cap. XII. Quae statuta edita fuerunt die 10 decembris 1845 et approbata ultima die eiusdem mensis et anni a rmo Galvano, tunc temporis niciensi Episcopo. Parochus tamen s. Iacobi existimans sua iura laesa esse, eo vel magis quia parochus cathedralis renuerit et quartam eidem tribuere in funere canonici Mari, S. C. C.. adivit.

Requisitus de more Episcopus transmittere curavit capituli momenta petitionibus prorsus contraria, si excipias quartam funerariam, quae ultro parocho s. Iacobi conceditur, a canonico parocho cathedralis solvenda. Ipse autem retulit, ius commune parocho s. Iacobi favere, nec statuta Cathedralis niciensis vim habere eidem derogandi, quia facultates amplissimae concessae Episcopis a Card. Caprara nonnisi primos futuros Episcopos respiciunt, Rmum autem Galvanum, qui statuta approbavit, primum futurum non esse, utpote successorem Ep. Colonna: consuetudinem vero nec pacificam, nec continuam esse.

Disceptatio Synoptica.

IURA PAROCHI S. IACOBI. Et revera quod Capitulo Cathedralis niciensis nullatenus competere possit ius administrandi extrema Sacramenta canonicis decedentibus in aliena paroecia, eorum cadavera levandi et deducendi ad cathedralem, ex eo erui posse videtur, quod parochi, pro exercitio iurium parochialium intra limites propriae paroe-. ciae, fundatam habent intentionem ac iuris assistentiam, privative quoad alios; ad Text. in cap. 1, De sepulturis, et in Clement. Dudum §. Verum eod. tit. Barbosa De off. parochi part. 3, cap. 26, n. 66.

Quod vero inter praefata iura parochialia recenseantur, quae in controversiam veniunt, nemo inficias ibit: etenim primum ius administrandi extrema Sacramenta satis scatere videtur, non solum ex cit. Clementina Dudum §. Verum, sed etiam ex Conc. Trid. Sess. 24 cap. 13 De Refor., et in specie pro extrema unctione ex Catechismo Romano part. 2 De Sacr. extr. unct. ubi statuitur, nulli fas esse, extra necessitatis causam, sine licentia parochi, aegrotantes inungere. Quapropter iure meritoque uno ore DD. tradunt, Sacramentum Eucharistiae pro viatico, et alterum Extremae unctionis, esse de iure parochiali; et ad parochos eorumdem administrationem privative spectare debere, ceu inter alios docent Monacell. in formul. legal. part. 1, tit. 10, n. 4; De Luca De regul. disc. 1, n. 60.

Neque huiusmodi parochorum ius minuitur, quando agitur de canonicis etiam cathedralis ecclesiae: quandoquidem ius administrandi Sacramenta canonicis et beneficiatis ecclesiae cathedralis infirmis et habitantibus in alienis parochiis, spectare ad parochum domicilii seu habitationis, non vero ad parochum cathedralis, pluries resolvit S. C. C. et praesertim in Mantuana 15 Martii 1680 ad 4.

Quod alterum ius, de quo agitur in secundo dubio, ad parochos pertinere, et inter illorum iura stricte et exclusive

recenseri debeat, extra dubitationis aleam positum esse videtur. Siquidem ius funeris dici solet ius parochiale, ad tradita per Barbosam De off. et potest. Paroch. part. 3, cap. 26, num. 20; et in genere funebres eiusmodi functiones parochorum esse proprias post Clemen. Dudum cit. tradit, praeter alios, Benedict. XIV Instit. eccl. 105 n. 124, et iugiter docuerunt romanae Congregationes.

Et sane animarum curatoribus ius esse in funeribns stolam deferendi, cadaver, antequam domo efferatur, aquâ benedictâ aspergendi, et antiphonam Si iniquitates alteramque Exultabunt. Domino dicendi, luculenter eruitur ex Rituali romano. tit. De Exequiis, et definivit s. Rituum C. in una Aversana 15 Septembris 1640 rescribens: Ad solum parochum spectare aspergere aqua benedicta cadaver, antequam levetur de domo, et ad eumdem pertinere intonare Si iniquitates, et officium super cadaver in sua ecclesia peragere.

Imo hoc ius pertinere ad solos parochos, etiamsi capitulum cathedralis funeribus intersit et defunctus ex capitularibus sit, decrevit s. Rituum C. die 21 Septembris 1631 et confirmatum est in Monopolitana 21 Martii 1671, et a S. C. C. in Faventina Praeeminentiarum 7 Iunii 1760; in Nullius Sublacen. Iurium parochial. 29 Ianuarii 1825; et praesertim in Callien. Iurium parochial. 20 Decembris 1828.

Cum igitur ius administrandi extrema Sacramenta et ius funerandi inter iura stricte et exclusive ad parochos pertinentia connumerentur, pronum est concludere, in themate capitulo niciensi nullum ius competere supra canonicos decedentes intra limites paroeciae s. Iacobi. In iure enim funera ut quid unum considerantur, nec ius funebris officii'a iure humandi cadavera secerni et dividi potest, S. C. in Veglen. 15 Iulii 1882 §. Scilicet, et ibi Text. in cap. Cum liberum 6, in cap. Si nostra De Sepulturis; item et associatio inseparabiliter connexa est cum primis et ultimis actibus perficientibus funus, ad tradita per Pignatell.

cons. 47, n. 1, tom. 7; De Luca De Regul. disc. 3, num. 53.

Quocumque tamen in casu, semper deberi quartam parocho pluries rescripsit S. C. C. praesertim vero in Tiburtına iuris administr. et funerandi 12 Maii 1685.

Quin capitulum, quoad alia praefata iura, praesidium sibi comparare valeat ex Statutis capitularibus, vel ex asserta consuetudine. Quum enim controversa iura, ex ss. Canonum dispositione, parochorum officio inhaereant, statuta, licet ab Ordinario approbata, utpote iuri communi adversa, nullius ponderis facienda sunt, ad Text. in cap. Quod super his de Maior. et obed.; Benedict. XIV De Synod. Dioec. lib. 12, cap. 1 et 5; S. C. in Ariminen. · iuris tumulandi et funeris 18 Decembris 1824 §. Animadvertendum.

Neque regeratur, Episcopum Galvano anno 1845 statuta approbasse, apostolica etiam fretum auctoritate sibi demandata a decreto Emi Caprara, Apostolicae Sedis legato a latere penes Galliarum gubernium: quandoquidem hoc tam facile admitti posse non videtur. Tunc enim temporis Sa-. baudiae et Nicaeae provinciae Gallico imperio adiectae adhuc non erant; et nonnisi anno 1860 Pius IX, votis Galliarum imperatoris Napoleonis III annuens, conventionem Pii VII cum Gallico Gubernio die 5 Iulii 1801 initam, ad hasce etiam provincias extendere curavit. Non poterat igitur anno 1845 Episcopus Galvano ea auctoritate uti, quam Card. Caprara tantum Episcopis Galliae proprie dictae concessit. Quo posito, sponte sua fluere videtur Episcopum Galvanum suas facultates excessisse, et eius statuta nullius esse valoris quoad ea, quae contra ius sunt; et in casu ius concessum canonicis administrandi extrema Sacramenta confratribus suis, eosque funerandi, attendi haud posse.

At neque dici posse videtur, talia statuta suam vim exerere incepisse quando Pius IX ad Nicaeae provinciam conventionem Pii VII extendit; notum cum sit quod, id quod ab initio vitiosum est non potest tractu temporis convale

scere L. 39 de Reg. iuris quodque non factum et invalide factum paria sunt, L. quoties et L. De die §. 1 ff. qui satisd. cog.

Verum dato etiam et non concesso quod decretum Card. Caprara respicere poterat etiam niciensem dioecesim, nihilominus amplissimae facultates, quas Emus Caprara, s. Sedis legatus a latere subdelegavit Archiepiscopis et Episcopis Galliae ad constituendas ecclesias nec non ad capitula in metropolitanis et cathedralibus ecclesiis canonice erigenda, nonnisi primo-futuros Episcopos respiciunt; at cum ipsis eaedem facultates cessarunt, ut communiter interpretantur canonistae. Porro Dominicus Galvano auctor et approbator statutorum auno 1845 fuit successor Rmi Bapt. Colonna de Istria primi-futuri Episcopi, et non ipse primofuturus (1).

Quoad vero assertam consuetudinem, a priori animadverti potest quod, cum ea versetur circa iura stricte parochialia, nullum effectum sortiri potest; iura enim parochorum non solum contraria consuetudine non perimuntur, sed neque si extet contraria centum annorum observantia, uti pluries respondit S. Congreg. C. praesertim vero in Baren. Iurium parochial. 28 Augusti 1786.

Ast ulterius parochus s. Iacobi demonstrare contendit, numquam eiusmodi consuetudinem extitisse. Et sane quod haec consuetudo locum non habuerit ante annum 1845, praeprimis erui dicit ex quadam memoria à sacerdote Cassini parocho s. Iacobi libris parochialibus inserta, occasione funerum sacerdotis Olivaris canonici cathedralis, defuncti

(1) Emus Caprara iussit condi statuta capitularia ad normam iuris communis dum ait: Vigore facultatis apostolicae delegatae, Archiepiscopis et Episcopis Galliarum primo futuris facultatem concedimus, ut postquam canonice instituti, capitulum in suis ecclesiis erigere ipsi possint, iuxta formam a ss. Canonibus Conciliisque praescriptam... Ut vero iisdem ecclesiis disciplina servetur, iisdem Archiepiscopis et Episcopis primofuturis curae erit, ut quae pertinent ad eorum

dem capitulorum sic erigendorum prosperum et felicem statum, regimen.... definiantur et constituantur, relicta tamen eorum successoribus statutorum illorum respectivorum immutandorum facultate... si attentis circumstantiis id utile ac opportunum iudicaverint. In ipsis autem statutis vel condendis vel immutandis, religiose ss. Canonum observantia retineatur, usuumque ac consuetudinum laudabilium antea vigentium. . . ratio habeatur. »

« ÖncekiDevam »