Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Riccardi adsignata fuit. Et re sahe.vera Garcia De Benefic. pag. 1, cap. 5, num. 9-10 haec scribit: « Pensio, quae hodie est in usu, nempe quae loco beneficii assignatur, ut commodius quis substentari valeat, vel ex causa resignationis,... alimentorum loco subrogata dicitur. »

Et titulo alimentorum pensionem in casu relictam fuisse, patere quoque ex illis instrumenti verbis: « et ad hoc ut Rev. Antonius habeat unde decenter vivere... promittit (Episcopus) per se suosque successores in episcopatu, solvere annuatim dicto rev. Antonio annuas libellas centum triginta. »

His praemissis, contendit pensionem 180 libellarum alimentorum titulo adsignatam, ipsa naturali lege deberi; et esse insuper materiam non solum piam et favorabilem in iure ex l. Mela ff. De Aliment. et cib.; et l. 1 Sancimus Cod. De Sacros. Eccles. §. Aliud. in Auth.; sed prorsus privilegiatam, ut habet Rota Decis. 650, num. 3, tom. 3, pag. 1, coram Molines; Sperelli Decis. 156, num. 36.

Huiusmodi autem pensionis solutionem iure urgeri posse etiam quoad praeteritum, quum dicta pensio ex quodam contractu sacerdotem Antonium inter et Episcopum in actu renunciationis statuta fuerit; Sperelli Decis. 138 n. 40 – ibi – « Alimenta praeteriti temporis peti possunt, quando iure actionis praestantur, uti si ex contractu, vel ultima voluntate. >>

His addi potest, prosequitur orator, pensionem in casu, beneficii etiam loco esse, et ad instar beneficii considerari oportere, sicut loco cit. expresse tradit Garcia; quare debet etiam sequi naturam ipsius beneficii. Cumque, beneficium sit ius perpetuum percipiendi fructus ex bonis ecclesiasticis, consequitur, etiam pensionem uti ius perpetuum considerandam esse, ideoque semper praestandam. Concludit igitur patronus, hanc pensionis quotam, a die a quo non fuit soluta, deberi sive a rectore pro-tempore ecclesiae s. Martini, sive ab eius haeredibus.

Quoad alteram vero, 130 libellarum, hanc etiam, sive

quoad praeteritum, sive quoad futurum solvendam esse sustinet, ex eo quod Episcopus « ad instar conditionis, resi» gnationis paroeciae, » uti in actis legitur, pro se suisque successoribus obligationem eam pendendi susceperit.

Quod quidem punctum patronus probare studens animadvertit, Episcopum habere iuris adsistentiam super administratione bonorum suae dioecesis; cum inter plura, Tridentina Synodus Sess. 22, cap. 8, de Reform. « statuerit > ut omnia, quae ad Dei cultum, animarum salutem, seu > pauperes substentandos instituta sunt, ipse (Episcopus) > ex officio sui cognoscat et exequatur... » Hinc cum dicta pensio 130 libellarum imposita fuerit in pium opus, cuius administratio tum de iure, tum de facto ab Episcopo pro tempore pendet, prono alveo fluere, eam, etsi statutam a decessore, nihilominus etiam a successore solvi debere.

QUAE FACIUNT CONTRA PAROCHUM. Animadversum fuit praeprimis sacerdotes per sacram ordinationem adeo Episcopi proprii subditos fieri, ut si, inconsulto suo Episcopo, propriam deseruerint dioecesim, possint ab eo exercitii sacrorum interdictione puniri, iuxta tenorem sextae Concilii Chalcedonensis constitutionis, quae confirmata fuit a Tridentina Synodo Sess. XXIII cap. 16 de Reform., et a Concilio Romano tit. 6 cap. 6; statuit enim Tridentinum loc. cit. Quod si locum (clericus), inconsulto Episcopo, deseruerit, ei sacrorum exercitium interdicatur.

Quibus conciliaribus dispositionibus apprime etiam consonat praxis S. C. C. in Senogallien. 16 Augusti 1592; Ostunen. 20 Ianuar. 1616; et, ut par est, consentiunt canonistae apud Fagnanum in Cap. Admonet de Renunciat. n. 15-17, qui quidem ut certissimum retinet dispositionem Cap. 16 Trid. Sess. XXIII percellere tum clericos qui nullum residentiale beneficium possidentes extra propriam dioecesim, invito Episcopo, proficiscuntur, tum a fortiori qui in ipsa ordinatione servitio alicuius ecclesiae sint adscripti.

Animadversum quoque fuit quod clericus, etsi de licentia sui Episcopi semel discesserit; tamen non ideo effugit in

totum eius auctoritatem, neque ab eius potestate censetur undique subductus; sed imo ab ipsomet adhuc potest etiam censuris ad redeundum compelli. Exemplo sit Nucerina Residentiae et suspensionis 29 Septembris 1818.

Itaque si locorum Ordinariis facultas a iure praesto est, suos clericos extra dioecesim suam commorantes etiam sub sacrorum exercitii interdictione ad residentiam revocandi, a fortiori ipsis concessum esse videtur, ut eosdem clericos sub poena privationis ecclesiasticae pensionis, si quam obtinent, ad residentiam compellere valeant. Ex regula enim 53 iuris << cui licet quod est plus licet utique quod est mi» nus aut, iuxta dictionem L. Non debet 21 ff. de regul. iur. « non debet cui plus licet, quod minus est non » licere. Quae regula tam in positivo quam in negativo procedit iuxta Reiffenstuel, Barbosa, Vivianum. Atqui poena suspensionis valde maior poenâ quacumque pecuniariâ existimanda est.

Suspensio autem seu privatio pensionis respicere etiam praeteritum tempus, nullum dubium superesse potest; quia parochus Antonius pensioni nuncium implicite dedisse videtur permanens in America, invito Episcopo, qui eum revocaverat sub poena amissionis pensionis et subsidii.

Neque opponi valide videtur theoria de alimentis non tollendis; cum in supposito non agatur de auferendis alimentis, sed an quis aut explicite aut implicite nuncium mittere possit alimentis, olim sibi statutis.

Quoad subsidium animadversum fuit, Episcopum iuxta cap. 23 De praeb. facto antecessoris sui minime teneri, ceu idem hodiernus Praesul asserit: idque eo fortius quia secus id vergeret in damnum curae animarum totius dioecesis. Episcopus enim pro tempore ad consulendum parochis senio confectis, et inhabilibus disponit tantum de libellis annuis 721: ex hisce autem, exiguis profecto redditibus, plurium indigentiis ac diversis necessitatibus occurri debere; adeo ut quolibet anno hi redditus non modo consumpti fuerint, sed neque sufficerent.

Verum si sacerdos in indigentiis versaretur, utique superius enarratis etiam extantibus, adhuc tamen eius misereri oporteret; sed contra, uti fertur, Sacerdos Antonius rediens ex America, post 28 annos, dives factus est. Unde videretur quoque, subsidii causam cessavisse, ut in terminis observat De Luca De pens. discept. 4, n. 6: « Pensio cessat, cessante necessitate pensionarii; nam cessante causa cessat effectus. » Neque serotina et pro futuro tantummodo valens haec circumstantia iudicari debet; quandoquidem extabat et considerata fuit etiam eo primo tempore quum pensio sacerdoti Antonio per Episcopum Cerruti negata est. Hisce perpensis definiendum propositum fuit

Dubium

An, quae, et a quo tempore sit solvenda sacerdoti Antonio pensio in casu.

RESOLUTIO. Sacra Cong. Concilii re cognitâ sub die 22 Augusti 1885, censuit respondere: « Affirmative quoad pensionem a die non sequutae solutionis, quoad subsidium vero a die reditus. »

EX QUIBUS COLLIGES: I. Pensionem ecclesiasticam assignari vel loco beneficii, ut commodius quis substentari valeat, vel ex causa resignationis, et tunc haberi ut subrogata loco alimentorum.

II. Pensionem, quae locum alimentorum tenet, favorabilem seu prorsus privilegiatam in iure haberi, et repeti posse etiam quoad praeteritum tempus; quia oritur ex quodam contractu inter Episcopum et sacerdotem, qui beneficium resignat.

III. Pensionem amitti per ea crimina quibus beneficia amittuntur; absentiam vero pensionati a Dioecesi haud recenseri inter causas, per quas resultet vacatio pensionum.

BENEVENTANA

IURIS ELIGENDI

Die 22 Augusti. 1885.

Sess. 7 cap. 3 de reform.

COMPENDIUM FACTI. Antistes auxiliaris Sedis beneventanae nuper retulit Apostolicae Sedi: anno 1860 vacavisse Abbatiam curatam praefatae Ecclesiae; Capitulum iure gaudens eligendi Abbatem, designavisse tres canonicos, e quibus Abbas esset eligendus, sed elegisse Aloysium inidoneum, aliis posthabitis, ut videtur, dignioribus. Electo Curiam renuisse institutionem dare, quamvis ille pluries id expetiverit una cum dispensatione ab examine ob facultatum suarum debilitatem. Cum autem electus e vitâ excesserit die 4 Martii 1885, capitulum significavisse Curiae se velle quamprimum ad Abbatis electionem devenire. Quamobrem expetivit idėm Ordinarius a s. Sede an permittere possit dicto Capitulo electionem novi Abbatis.

Disceptatio Synoptica

QUAE CONTRA CAPITULUM FACERE VIDENTUR. Indigni ecclesiastico beneficio censentur, praeter censuratos et infames aut irregulares, etiam ii qui scientiam officiis beneficio adnexis obeundis necessariam non habent, ex cap. 7 §. 2.de elect. et DD. passim apud De Angelis in tit. De élect. Talem autem fuisse Aloysium a Capitulo electum dubitari non posse post allegatas Episcopi litteras. Praeterquamquod in themate agebatur de providendo beneficio curato ad quod semper et sub gravi digniores sunt praeferendi ex D. Thoma 2. 2. qu. 65 a. 2. Quae iuris praescriptio de digniore praeferendo tangit etiam certissime ecclesiasticos patronos, ad differentiam patronorum laicorum, qui, ceu plures volunt, dignum prae digniore nominantes non peccant.. Ait enim Ferraris v. Iuspatr. n: 81: « Patronus ecclesiasticus > tenetur sub mortali praesentare digniorem ad beneficia

« ÖncekiDevam »