Sayfadaki görseller
PDF
ePub

CAPITULUM NONUM.

DE CO-ADJUTORIBUS PAROCHORUM.

QUAMVIS plurima eorum quæ Pastoribus præscripta sunt, æqualiter à vicariis sint observanda, præsertim ea omnia quæ de puritate morum, de studio pietatis, et de zelo animarum diximus; necesse tamen judicavimus vicarios specialiter admonere eos à nobis esse constitutos tanquam co-adjutores Parochorum, quorum est Parochiam regere. Vicarios igitur in omnibus quæ ad sacri numeris exercitium attinent, subjecti sint Pastoribus. exceptis tantum iis, quæ ab ordinario, à jurisdictione Parochorum, specialiter sint exempta.

Unde Vicarios omninò dedecet mutare aut violare disciplinam vel ordinem jam in Parochia vigentem: nec illis licet, aliquid in Parochia permanenter instituere, pro ipsorum commodo, vel pro alio quocumque fine quantocumque laudabili, sine prævia approbatione ordinarii. Præcipimus quoque, ut ne quidem per unum diem à Parochia absint sine licentia Pastoris. Et si (quod Deus avertat,) aliqua altercatio vel dissidium inter eos oriatur, sententiæ aut voluntati Pastoris cedendum est à vicario, donec Nobis aut Vicario nostro Generali, disceptatio relata fuerit, et Nostrum super eâ judicium habitum fuerit.

Et quoniam, ut docet scriptura,'

1 Psal. cxxxii. 1.

"Bonum et jucun

[ocr errors]

dum est Fratres habitare in unum," et "Væ soli quia cum ceciderit, non habet sublevantem se; et quia maxime convenit eos, qui in eadem vineâ excolendâ sociantur, in consiliis quoque ac societate vitæ uniri, vehementer optamus, ut, quotiescumque sine gravi incommodo fieri potest, vicarius in domo Pastoris habitet. Et quoniam eorum causa communis est, et vita eorum ex iidem fructibus sustentatur statuimus ut oblationes, sese debita, sequenti ratione sint partita.

Ubi unus tantum sit vicarius, et ille in domo Pastoris habitet, victum accipiat, et quintam partem proventûs Parochiæ.

Ubi duo sunt vicarii, in domo Pastoris habitantes, cum victu, octavam partem proventus unisquisque accipiat.

Ubi unus tantum sit vicarius, et ille, propter aliquam necessitatem, nequeat apud Pastorem habitare, tertiam partem proventus accipiat.

Et ubi de numero et habitatione vicariorum, aliter quam quod supra, ordinatum est; portionem quæ unicuique contingat, ordinarius pro sua arbitrio disponet.

Constituimus et jubemus, ut sub finem mensium singulorum, Pastores et vicarii de acceptis oblationibus mutuò rationem reddant, et divisione facta, unisquisque suam partem accipiat.

Quandocumque Parochus mortuus fuerit, successor ejus jus habet percipiendi omnia debita soluta vel solvenda, à die mortis defuncti nisi de iis aliter ab ordinario dispositum fuerit; et quandocumque aut parochus, aut vicarius, ex una in alteram parochiam transfertur, nullum jus habeat percipiendi debita soluta vel solvenda in parochia, post diem qua de eadem exivit.

1 Eccles. iv. 10.

CAPITULUM DECIMUM.

DE REGULARIBUS.

REGULARES omnes, qui ordinariorum Pastorum strenui co-operatores esse debent, ab omnibus Pastoribus amentur, et honore habeantur; iisque omnia charitatis obsequia et subsidia in utilitatem fidelium præstentur.

66

Regulares, eorum exemptione non obstante, parere coguntur Diocesana Synodi sanctionibus, in iis quæ respicient curam animarum, aut sacramentorium administrationem juxta decretum Trid. Sess. xxv. cap. 11. de Regul. atque Apostolicas Constitutiones Concilii textum explicantes. Decretis pariter subjiciuntur quæ materiam concernunt, in qua subsunt jurisdictioni delegatæ Episcopi." 1

Quamplurima sunt, in quibus Regulares, quantacumque fruantur exemptione, subsunt Episcopo tanquam Apostolicæ sedis delegato, et ne hujus subjectionis obliviscantur, necesse est eam quandoque illis in memoriam redigere, quod certè nusquam commodius quam in Synodalibus constitutionibus fieri potest."2

Bonifacius VIII. statuit 66 non posse regulares, sæcularium confessiones excipere, sine licentia, gratia, et beneplacito Episcopi, in cujus Dioecesi commorentur." Statuimus, ut nullus Regularis ministret munia Paro

1 Ben. xiv. de Syn. Diœces. lib. 13. cap. 4. n, 5.

2 Ibid 9. 5. 3.

chialia, qualia sunt; Baptismus, Matrimonium, Extrema Unctio, Viaticum, Communio Paschalis, Purificatio Mulierum post partum, et cætera quæ sunt propria Parocho; nisi ex illius licentia, vel ex gravi necessitate, in absentia Parochi; id est, quando Parochus ipse, vel ejus coadjutor, sive substitutus, non potest haberi.'

“ Regulares cujuscumque ordinis, nisi à suis superioribus de vita, moribus, et scientia examinati et approbati fuerint, ac de eorum licentia, etiam in Ecclesiis suorum ordinum, prædicare non possint: cum qua licentia, personaliter se coram Episcopis præsentare, et ab iis benedictionem petere teneantur, antequam prædicare incipiant. In ecclesiis verò quæ suorum ordinum non sunt, ultrà licentiam suorum superiorum, etiam Episcopi licentiam teneantur habere, sine qua in ipsis Ecclesiis non suorum ordinum, nullo modo prædicare possint."2

“Censuræ et interdicta, nedum à Sede Apostolica emanata sed etiam ab ordinariis promulgata, mandante Episcopo, à Regularibus in eorum Ecclesiis publicentur, atque serventur. Dies etiam festi, quos in Dioecesi sua servandos, idem Episcopus præceperit, ab exemptis omnibus, etiam Regularibus serventur."3

1 Const. Dubl. p. 77, 109.

2 Conc. Trid. Sess. 5. de Ref. c. 5.

3 Conc. Trid. Sess. 25. de Regul. c. 12.

CAPITULUM UNDECIMUM.

DE SACRIFICIO MISSE.

"QUANTA cura," ait Synodus Tridentina,1" adhibenda sit, ut sacrosanctum Missæ Sacrificium omni religionis cultu, ac veneratione celebretur, quivis facilè existimare poterit, qui cogitarit maledictum in sacris literis eum vocari, qui facit opus Dei negligenter. Quod si necessariò fatemur, nullum aliud opus adeo sanctum et divinum, a Christi Fidelibus tractari posse, quam hoc ipsum tremendum mysterium, quo vivifica illa hostia, qua Deo Patri reconciliati sumus, in altari, per sacerdotes quotidiè immolatur; satis etiam apparet, omnem operam et diligentiam in eo ponendam esse, ut quanta maxime fieri potest interiori cordis munditia et puritate, atque exteriori devotionis ac pietatis specie, peragatur. Cum igitur multa jam sive temporum vitio, sive hominum incuria et improbitate, irrepsisse videantur, quæ à tanti sacrificii dignitate aliena sunt: ut ei debitus honor et cultus, ad Dei gloriam et fidelis populi ædificationem restituatur, decernit S. Synodus, ut ordinarii locorum Episcopi, ea omnia prohibere, atque e medio tollere sedulò curent, ac teneantur, quæ vel avaritia, idolorum servitus, vel irreverentia quæ ab impietate vix sejuncta esse potest, vel superstitio, veræ pietatis, falsa imitatrix, induxit."

1 Sess. xxii. Decr. do observ. et evit. in celeb. Mis.

D

« ÖncekiDevam »