Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Forsitan et sociis aderit Franciscus in armis,
Invictaque ruens conseret arma manu:
Aut rebus totum hic ordo se immittet equester,
Et referent, qui me deseruere, pedem.
Quicquid erit, Romam videor spectare ruentem,
Regnaque dejectum perdere Pontificem :
Restituique loco Christum, et sua jussa sequentes,
Veraque secure verba licere loqui.

Hoc omen spes hæc. Quid si quoque sidera volvunt
Infaustos Romæ Pontificique dies?

Certe adeo volvunt: venitque optabile tempus,
Quo liceat fœdo demere colla jugo.

Venit, et urgendum est fatum. Capite arma, sodales!
Hic dabitur vitam fundere pro patria.

Integer hinc Aleander abit; dubium hoc tamen illi,
Qui semel effugit, semper ut effugiat.
Quem licet eripiat Cæsar mihi: stamina ducunt
In subitos Parcæ pervarianda dies.

Forsitan hunc melior dilapsum hinc hora revolvet,
Nec sua non itidem fata Marinus *) habet.
Quod potui, facere insidias, servare recessus,
Complectique omnes obsidione vias:
Cessatum nihil est: at Cæsaris agmine tuti,
Evadunt: credas, sic voluisse Deum.
Namque meus labor est tantum, tua, Christe, voluntas:
Juxta cujus ego vota minister ago.

Sive voles Thuscum admoliri vincla Leonem

His manibus, frustra liber abire paro.

Sive meo Latios devinçi Marte Cinados:

Dent quamcunque fugam; nulla salubris erit.
Sed tu nostra favens cœpta ut melioribus armis,
Christe, juva; dedimus legibus illa tuis.
Nec me causa movet, liceat te teste fateri,
Ulla, nisi patitur quod tua triste fides.
En igitur fideique tuæ, votisque tuorum

Dexter ades, videant, te 'quoque posse,

*) Marinus Caracciolus.

mali:

Et curam esse tibi, quæ nos tueatur ab illis,

Quæque, jocum leges, non sinat esse tuas. Hoc discant sperare boni; quorum arma ferentum Millia multa vides, quæ tua signa petunt. Signa petunt, promptæ vires, animique parati, Pro te proque tuo nomine cuncta pati. Annue procinctis. Adsit tua sola voluntàs,

Invenies, qui, te regna tenere, velint. Qui tua degeneres nolint calcare Quirites

Jussa, quod heu nimium jam potuere diu. Scilicet ardenti sequimur tua castra tumultu,

Nec jam aliquid, nisi te bella jubere, deest. Bella jube; populisque præi, qui te auspice pugnent, Quid tua contrectat sacra profana manus?

Sustinet impuros ecclesia casta tyrannos,

(Proh dolor!) atque aliquid perdidit illa sui. Vim patitur. Fer opem! Nam quot patieris in annos, Pareat immundis ut tua sponsa procis?

Classica monstratum vates canit Hessus in hostem.
Jamque aliquos pugnæ fecit amore truces,

Instinctu canit ille tuo: tu signa canenti

Da saltem: frustra, ni dabis, ille canet.

Tu tamen audaces populos hortare canendo
Hesse, nec ad cœpta dimoveare via.

Sunt, quibus hoc opus est; nos arma injussa tenemus:
Et nostra ad sociam sponte venimus opem.
Clama alios: mea prompta manus: qui jam irruit hosti
Cominus, Huttenum buccina nulla vocet.

Jam vulnus mea dextra dedit; rupitque quietem:

Sensit, et ad motum est pallida Roma novum. Nec jam decipulas, velut ante, immittere Bullas Audet, et in nostras tendere divitias:

Et, quasi Vindelicas Germania clauserit Alpes,
Mittere legatos desiit illa suos.

Desiit obtento verum subducere fuco,

Venalem nec jam ponit, ut ante, Deum.

Ipsi etiam seu vincla timent mea Curtisani,
Sive aliud, multos jam latuere dies:

Et veriti turbare bonos, intendere lites,
Grassari, et Romæ prædam agitare suæ.
Constituere modum sibi, jamque dedere quietem
Vexatæ miris ante modis patriæ.

Sed non hoc satis est, juvat a radice nefandum
Exstirpare, Deo cœpta juvante, genus.
Id quod conatus, si fors implere vetabor,

Hoc fueritque meis viribus impar onus.
Grata tamen veniat patriæ mea fida voluntas.

Velle bene et tandem sit meruisse bene. Certe hoc, quod potero, faciam, et nisi fata morantur, Quas ausus dare sum spes, faciam esse ratas. Atque ita perrumpam. Perrumpam, aut ipse peribo; Hæc postquam semel est alea jacta mihi.

[blocks in formation]
« ÖncekiDevam »