Sayfadaki görseller
PDF
ePub

Sequuntur articuli additionales Rmi. d. Traject. una cum responsione ex parte C. Maj. facta ad articulos additionales.

Quidam diffamatus et convictus de heresi, incola patriae Trajectensis, ruptis carceribus, fugit ad opidum de Amsterdam, et ex prosecutione d. n. Rmi, ibidem per provisorem captus et nomine do. Reymi, incarceratus est in carceribus opidi, et scultetus requisitus ut captivum restitueret, id tamen facere recusavit, et citatus ad audiendum sentent. manet adhuc captivus in Amsterodamis.

Ad primum artic. respondetur, quod quidam presbyter, de quo in articulo, subditus C. M., ob infamiam ab aemulis, ut asserit, proceden. fuit Trajecti incarceratus et processum contra eum, qui, reperiens carceres apertos, aufugit ad opidum Amst., ubi denuo per scultetum Amst. fuit captus, et praesentavit se coram inquisitore generali C. M., in his patriis a summo pontifice impetrato vel suis subdelegatis purgare de criminibus objectis, super quo tam verbis quam scriptis petitum est, ut subdelegatis darentur articuli ac informationes existentes contra eundem fugitivum, ut illi cum ordinario simul potuissent procedere in patria, quod hucusque est recusatum. Nec debuit per scultetum tradi fiscali, volenti eum ducere extra patriam, tum etiam, quia officiarii Traject. similiter recusarent sculteto Amsterd. tradere quendam parricidam fugitivum, quem ipse ad territorium Traject. prosecutus fuerat.

Item, quod ex parte C. M. prohibetur, ne causas appellat. in civitate Trajecten. auctoritate apostolica commissas partes prosequi possunt.

De secundo articulo latius specificetur et doceatur de inhibitione, ut sciatur, inter quos causae cognitio sit inhibita.

Item scultetus in Enchuysen, cum jam dudum quendam sacerdotem cum tribus beguttis apprehendisset, et per decanum Westfrisiae, ut eosdem in manus ordinarii traderet, requisitus, idem id facere recusavit; et cum decanus jurisdictionis contra eundem, prout debuit, processisset usque ad censuras inclusive, curia Hollandiae mandavit eidem decano, ut censuras tolleret, in praejudicium ecclesiasticae jurisdictionis.

Ad tertium respondetur, quod scultetus in Enchuysen, anno elapso, obediens mandatis Caesaris, quendam religiosum de 's Gravesande et tres moniales sive beguttas in habitu laicali repertas et Bremam versus tendentes apprehendit, idque illico illorum superioribus exemptis intimavit, decanus autem Westfrisiae, capturam audiens, statim interrogavit scultetum, si non invenisset aliqua bona, et habito responso, quod non, petiit a sculteto, quid doni cuperet, ut eos fugitivos sibi daret, aut quid vellet sibi decano dare, ut illos captos retineret, et quia scultetus in neutram partem voluit declinare, praesertim, cum mendax reperiretur adversus dictos superiores, quibus scripserat, ut suos subditos e manibus suis auferrent, dictus decanus, ne sibi quid lucri decresceret, putavit scultetum per excommunicationem cogere ad traditionem vinctorum, de qua excommunicatione pendet lis in causa injuriarum, et insuper scultetus de ea conquestus est dominis de consilio Holl., qui mandarunt illi a tam iniqua vexatione desistere aut coram eis dicere causam, quare non, in quo curia juste egit ad conservationem mandatorum C. M., et ut debuit.

Cum nuper inhabitatores villae de Bieselingen ex certis apparentibus causis in jure fundatis petierunt capellam eorum a matrice ecclesia de Capella separari et in parochialem ecclesiam erigi, Dominus noster Rus., capta informatione ac facta clara oculari inspectione, illos

de Capella ad dm. contra informationem et inspectionem praedict., ex officio, prout de jure debuit, ad Trajectum vocari fecit, curia Holl. ad sinistram informationem, ut creditur, illorum de Capella, misit cluvers int goet inhabitatorum de Bieselingen, et compulit eos illo medio et vi inordinata illos de Bieselingen ab actione eorum et prosecutione illius desistere, in praejudicium ecclesiasticae jurisdictionis.

Ad quartum de Bieselinghen respondetur: ex articulo constat, illos de Bieselinghen egisse et prosecutos fuisse divisionem et separationem ab ecclesia de Capella, quod sub maximis pocnis et per tres sententias conformes in Rotha eisdem fuit inhibitum, praesertim proms (!) non vocatis et dissentien. Quare, cum ageretur de inobedientia subditorum contra mandata C. M., licite potuit curia Holl. providere, prout in articulo, quod illi de Bieselinghen recognoscentes renunciarunt impetrationibus et actionibus in Trajecto et extra patriam coeptis, ita, quod causa jam cessat.

III.

Acta super petitiones C. M., quo ad abusus in jurisdictione ecclesiastica, quae de materiis communicando intervenerunt.

Praesent. Archidiaconus, J. Anxtrens, Male, Jasper, Zuggerode, Rutgerus,

Pels, Goch, Jo. de Bovinia, decanus Frisiae.

-

Super exemplis in fine primi articuli de decano Westfrisiae declarabitur tempus, sub quo decano factum est. Super secundo fiat, ut in responsione. et quarto. Super quinto, curabitur, ne fiat de cetero. secundum responsionem. Ad decimum cogitetur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ad octavum fiat, ut in responso.

Ad xj. xij cogitetur. Ad xiij

[ocr errors]

Super tertio cogitetur Super sexto et septimo fiat Ad nonum cogitetur. faciunt contra possessionem

nostram opponen. de facto in Dordraco, ubi cognoverunt de quodam de Does, an gauderet. Item quod fuit clericus et ejectus et degradatus. xviij, xix, xx cogitetur. Ad xxj, provideatur, ut in articulo. tur ordinationes taxarum hincinde.

Ad xxiij cogitetur.

Ad xiiij, xv, xvj, xvij, Ad xxij transmittenAd xxiiij, nec est factum contrarium. Ad xxv & xxvj cogitetur. Ad xxvij providebitur. Ad xxviij, fiat, Ad xxix cogitetur. Ad xxx cogitetur. - Ad xxxj & xxxij cogitetur.

ut supra.

Ad xxxiij cogitetur. Ad xxxiiij fiat, ut in articulo, et referent D. Traj., an velit servari pacta Rodolphi.

Ad xxxv cogitetur.

XV. SEPTEMBRIS.

Super contentis dom. Trajecten. Praesen.: Archidiaconus, Jo. Anxtrens,
Jaspar, Officialis, Rutgerus, Pels, Goch.

Ad primum. Articulus iste indiget decisione pro tempore futuro, an clericus non beneficiatus, non incedens in habitu et tonsura clericali et servis se immiscens, debeat gaudere immunitate; Posito, quod ille de Voecht, de quo in articulis, fuerit clericus.

Ad j et iij, cogitandum de futuro.

Ad quartum, opus est declaratione in futurum.

Ad primum super jurisdictione ecclesiastica etc., bonum esset, prius avisari alteram curiam, si alia vel earum judices subalterni quid faciant contra alterius jurisdictionem, antequam procedatur rigorose.

Ad secundum videatur Carolina et declaratio desuper facta, quae videtur Carolinam limitare, ut non habeat locum in novalibus.

Ad tertium, non potest Hollandus Hollandum arrestare in jurisdictione Traj., sed Traj. Hollandum arrestare potest in Trajecto et e contra.

Ad quartum inquiratur veritas statuti. — Ad quintum cogitetur.

Ad sextum cogitetur.

Ad septimum doceatur, quod judices ecclesiastici soli habuerunt cognitionem de delictis in articulo specificatis, cum sint mixti fori. Ad octavum cogitetur et videantur concordata.

Ad nonum cogitetur.

DIE XVI. Sept., PRAESENTIBUS UT SUPRA.

Ad x cogitetur, viso edicto Caesaris. Ad xj cogitetur.

Ad xij, si ecclesiastica jurisdictio credatur laedi, agant in patria contra laedentes, si partes conquerentur curiae, non fiet inhibitio judicibus ecclesiasticis, nec procedatur per ecclesiastic. cum delictore, nisi utrumque sine magna dilatione scribatur.

Ad xiij ad idem uts. proxime.

Ad xiiij. serventur concordata.

Ad xv summarie videatur negotium principale et tunc decidetur de principali aut de expensis, ut justum videbitur.

Ad xvj artic., in simili materia, cum judices ecclesiastici volunt procedere, petant auxilium a judice saeculari, fiet eis assistentia.

Ad xvij uts., et confessus est procurator fiscalis sibi per curiam Hollan. factam assistentiam, donec per Dominam Illustrissimam fuit facta inhibitio, et cum ob id accessisset ad dominum de Hoechstraten, ille promisit, se venturum in patria et daturum assistentiam, et jam fit. Ad xviij, inquiratur, an ecclesiastici habuerunt jurisdictionem, ut soli cognoscerent de delictis in articulis specificatis, et non judices temporales.

Ad xix, satis fuit supradictum in aliis articulis, quia curia habet notitiam in possessoriis beneficiorum.

Ad xx & xxj fiet expeditio justitiae per curiam.

Ad xxij, videantur literae hincinde, ut dictum est in articulis Caesaris.

Ad xxiij, de hoc est querela facta ex parte Caesaris, dum ecclesiastici referent officiali praepositi, et quia causa tangit praepositum, quod in futura dieta commissarii mittendi habeant procuratorium sufficiens de causa et aliis, quorum causa erit tractanda.

Ad xxiv, xxv, disputabitur latius cum super requesta a parte data, cujus commiss. Traj. habent copiam, agetur, et interim cessabitur.

Ad xxvj docebitur de causa querelae.

Ad xxvij, xxviij, xxix, xxx, xxxj, si deinceps fuerit quaestio de jurisdictione, hincinde transcribitur, nec sic partes vel mandatis vel excommunicationibus vexentur.

Ad xxxij serventur hincinde concordata.

Ad primum addit., concordatum est, ut captus adducatur in Haga, ubi processus ejus visitabitur ab inquisitore ordinario, et judicabitur, prout juris.

Ad secundum, quia dies serviet diei, xviij hujus mensis dni commissarii facient coram curia proponi jucunditatem (!) mandati. fiet brevis justicia.

Ad tercium cogitetur. Ad quartum cogitetur.

Sequitur nunc avisamentum provisoris et decanorum super querelis additionalibus C. M.

1. Apparet omnibus, consuetudinem antiquam fore observandam, tamen provisor Amsterod., dixit laicos scandalizari, quod extorquetur annua pecunia; alii dicebant, quod pecunia datur pro literis et aliql. stipendio vitae; item dixerunt omnes, quod nullus pastor coactus fuit convertere bona injusta et restituenda fore in usum fabricae majoris ecclesiae.

2. Dixit decanus Haerlem., consuetudinem ibi esse, quod volentes solemnizare solent confiteri, et tunc scitur, an clandestine contraxerint vel ne, sic capellani habent membranas a provisore et decano ad absolvendum, et absolvunt.

3. Fiscus processit contra decanum et defecit in probationibus; Decanus habet documenta in contrarium, et ipse fiscus renunciavit actioni.

4. Provisor et decanus negant simpliciter, contenti desuper stare juri.

5. Non est actum tempore modernorum; audiverunt, quod quidam vendidit uxorem suam pro quadam petia terrae, in delusionem sacramenti, et quod propterea fuit punitus; et apparuit omnibus, quod talis excessus fuit juste correctus et veniret corrigendus.

6. Negant omnes simpliciter, et dicunt, se nunquam simile vidisse.

7. Negant omnes simpliciter.

8. Notarius Haerlem. fuit frater provisoris et sic favebat sibi, quare decimam partem aliq. recepit, loco sallarii, et injunctum fuit provisori et decano, ut secundum qualitatem excessuum personarum et laborum taxabunt ejus salarium; quando visitatur, notarius solitus est dare magistris fabricae monitorium generale contra debitores fabricae, et ratione illius solvuntur, aliq. quatuor aut sex stuf.; provisores facient diligentiam pro notariis expertis. 9. Queratur a D. Weze et Wale.

10. Concernit praefectos fabricae, qui sunt laici. Respondeant ipsi.

11. Decanus negat, factum, et vult se purgare per alium super quo...

manus

12. Dixit decanus, semel joco fuisse actum, ut diligens adhiberetur custodia, et nulla fuit poena inflicta.

13. Decanus Amsterod. negat simpliciter, et dicit, quod nunquam docebitur.

Ad petitioncs.

14. Non cogunt rusticos plus solvere quam opidanos.

15. Negant omnes.

16. Dicit decanus, quod est falsum et excogitatum, quod decanus libenter concedit pastoribus auctoritatem laborandi diebus feriatis, prout in ultima visitatione curato ecclesiae sancti Pancratii in Enchuysia gratis dedit.

17. Decanus dicit, quod tempore suo non fuerunt factae consecrationes.

18. Potest de jure fieri, ut pro laboribus, quod superintendunt, ne quid fiat in praejudicium ecclesiae, aliquid solvatur, ex quo absque licentia superioris non possunt.

19. Est officium visitat. curare, quod ecclesiae habeant ad cultum divinum necessaria, et, si sint defectus, ut mandent fieri reparationes, et ea occasione non receperunt pecuniam. 20. Ita debet de jure fieri.

21. Est generalis, specificentur duo, tres aut plures casus, si sciant, ymo contrarium patet in provisore et decano Schielandiae, qui fuerunt condemnati in xxx flor. aut eo circa

in causa inter....

22. Decanus non dispensavit, nisi capta informatione per testes, quod essent liberae personae et clandestine contraxerunt.

23. Dicit decanus, quod non est verum, et etiam, qui absolvitur, parum dat pro legibus judicis, et quod in matrimonialibus non diffinit, sed mittit pro consultatione ad Trajectum tunc recipit pecuniam, quam mittit jurisperitis.

25. Non invenietur, quod unquam recepit usque ad medios fructus inclusive.

26. Est falsum. quia nullus procurator fuit prohibitus servire contra fiscum; et, si omnes denegarent, ipsi ex officio compellerent.

27. Ecclesiae sunt taxatae ad libr., et pro qualibet libra ab antiquo solvitur nobile anglicanum, quod valet tres florenos S. Andreae; et decanus pro libra recepit tres florenos aureos, quare minus juste culpatur.

28. Non creditur fuisse aut esse defectus, specificetur, in quibus ecclesiis sit taxa, quae articulatur.

29. Doceatur de facto, et fiet provisio.

30. Erratur in casu, quia presbyter ab indigenti recepit pro mutuo XIII flor. duos in anno, et habuit instrumentum, fuit tanquam usurarius damnatus, et pro redemptione pecuniae solvit duas libras.

31. Negant omnes, et dicunt, se non excedere consuetudinem antiquam.

32. Non cogunt.

33. Negant omnes, et dicunt, quod non posset specificari casus.

34.

35. Negat decanus, et provisor fatetur, tempore suo non fuisse actum, de

quo scit.

36. Ignorant provisor et decanus casum, sed fatentur, quod semel magnae personae petierunt, per confessorem sic fieri.

37. Provisor et decanus negant factum.

38. Decanus negat simpliciter.

39.

40. Respondet officialis arch., quod veritati pepercerunt, qui hoc suggesserunt; sed verum est, quod Magister Petrus Colyn et Heymannus, qui destitutionem provisoris sollicitaverant, petierunt ab officiali destitutionem decani, et respondet, quod decanus haberet commissionem et cum illa recessit, et darent defectus, si quos contra eum haberent in scriptis, et non fuit factum.

41. Detur factum et respondebitur.

42. Negant omnes.

43. Non est locus praeventioni per totam Hollandiam et Frisiam in criminibus adulterii et certorum aliorum mixti fori, et sic juste puniuntur per judicem ecclesiasticum, ad quem spectat correctio, non obstante, quod per saecularem, qui non est judex competens, fuerunt puniti. 44. Est apertissimum mendacium.

45. Ponatur factum, et respondebitur.

46. Non sciunt neque audiverunt, quod postores transgressi fuerunt consuetudinem antiquam; si sit defectus, specificetur.

47. Postores non statuunt neque jus habent statuendi, nec provisores aut decani similia

statuerunt.

48. Nemo scit, super articulatis fuisse querelam.

49. Negant omnes, sed consuetudo est, quod pro constitutione procuratoris solvitur provisori st.) et decano similiter, et pro illo datur sigillum, si petatur.

50. Dicunt, non fuisse defectum, et volunt observare.

« ÖncekiDevam »