Sayfadaki görseller
PDF
ePub

sidentiam in alio beneficio faciendam, poterit ex tunc tanquam absens uti tribus aut paucioribus quindenis antedictis, absque defraudatione eorum, que residens meruisset, sive tanquam plenus vel medius etiam capitularis.

Item, et quia curiosi quicunque reperiuntur, et nimis arguti interpretes statutorum, ea semper pro se interpretantes non defuerunt, qui, cum majorem partem anni apud nos resedissent, se ad alia beneficia transferentes quindenarum privilegio uterentur, et, elapsa alterius anni parte aliqua, cum jam illis beneficiis fecissent satis, et similiter quindenis apud nos usi fuissent denuo et residuum anni nobiscum complerent, revertebantur, arbitrantes, se tali modo posse et apud nos gaudere sue plebende plenitudine, etiam quo ad capitularia, si ad hoc fuissent qualificati, tanquam statutis et observationibus antedictis satisfecissent. Sed, quatenus illic fraus patuit facta legi, merito suo fraude decepti etiam ambitiosa cupiditate fraudati sunt, et id observatum strictissime, ut talibus nichil ex omnibus permitteretur, nisi quantum (!) tres quindene pro absentibus attribui possent. Et, ne ullus relinquatur amplius ambiguitati locus, taliter desuper declaramus, et, in quantum opus est, de novo statuimus et ordinamus, quod quicunque canonicus noster capitularis a nobis recedens ad alterius cujuscunque beneficii residentiam, animo illic residendi et beneficia talia deserviendi se transtulerit, possit quidem, cum voluerit, denuo ad nos reverti et nobiscum residere, sed a juribus capitularibus per integrum annum, a die recessus sui computandum et deinceps usque ad festum Remigii post hujusmodi annum immediate venturum, penitus sit exclusus, sed corpore prebende sue interim gaudere poterit tanquam plenus.

Item, sed prelatus alicujus Trajecten. ecclesiarum in sua prelatura residens, canonicus noster, majori merito gaudet et utitur libertate, nam et quindenis tribus absens utitur, sicut ceteri, et presens omnium fructuum singulorum officiorum ecclesie nostre, sive plenus fuerit sive medius, particeps reputatur juxta sue prebende qualitatem, exceptis duntaxat distributionibus cotidianis et earundem excrescentiis.

Item, nullus autem prelatus in aliqua Trajecten. ecclesiarum, neque etiam prepositus ecclesie nostre ullo unquam tempore fieri potest capitularis, aut jurium particeps capitularium, nec decanus noster, nisi ratione prebende sue capitularis fuerit, capitularia jura sibi in perceptione possit vindicare.

Item, prepositus tamen ecclesie nostre apud ipsam residens, si fuerit apud nos prebendatus, a cotidianis distributionibus et earundem excrescentiis excludi non potest, imo, in omnibus, que canonicis obveniunt, integram capit juxta sue prebende qualitatem, portionem.

XII. STATUTUM DE VINALIBUS SOLVENDIS.

Item, quoniam in primo articulo superius posito, mentio facta est de solutione statutorum sive denariorum vinalium, per admissos canonicos solvenda, ne ignoretur, quantum quisquam solvere teneatur, est sciendum, quod, quicunque prebendam in ecclesia nostra assequitur, statim in sui admissione ad possessionem solvere debet quinquaginta francos, et pro illis (quia usus eorum jam non est), quinquaginta equites Holl., pro fabrica ecclesie nostre, et tres similes pro nuntio capituli, et alios duos pro notario, qui super receptione et admissione conficit instrumentum.

Item, prelati vero ecclesie nostre, videlicet prepositus et decanus, post admissionem ad prelaturam, singuli tenentur solvere fabrice duplum, videlicet centum equites, nuntio vero sex et notario quatuor.

Item, thesaurarius admissus ad possessionem thesaurie tenetur, quantum canonicus ad prebendam, et fabrice et servitoribus.

Item, scholasticus autem illius dimidium, videlicet xxv equites et pro servitoribus II. Item, sed et duo semiprebendati imperiales singuli fabrice tenentur xx equites et pro servitoribus, sicut scholasticus.

Item, duo vero episcopales fabrice duntaxat singuli xv equites, sed servitoribus, ut supra. Item, neque omnium premissorum, sive prelatorum sive canonicorum, aut officiatorum vel semiprebendatorum quisquam aliquid percipere vel levare, neque intimationes quasvis supranominatas facere aut tempus exspectantie poterit accelerare, nisi constito dominis de capitulo, de statutis hujusmodi esse satisfactum.

XIII. DE DEBITIS POST MORTEM.

Item, singuli canonici in possessione prebende decedentes, et quibus proveniunt anni gratie, de quibus superius est specificatum, tenentur fundare perpetuum anniversarium sive memoriam in ecclesia nostra, quatuor semiunciarum argenti singulis annis, aut pro his emendis et in redditibus collocandis exsolvere xxx flor. aur. R. xx placcas Dordracen.

It., preterea sunt obligati ad dandum pallium, qualia in stationibus pendentur in choro, quod antiquitus pandelinium appellari consuevit, aut pro illo exsolvere xxx similes flor. aur. R. It., prelati vero ecclesie nostre, puta, prepositus et decanus, sive canonici fuerint sive non ad hujusmodi tam anniversarium quam pallium dupliciter exsolvendum sunt obligati, etiamsi annos gratie non habuerint.

It., ad ista autem nulli semiprebendati adstringuntur.

It., placuit autem capitulo, quatenus, si qui canonici dare vellent pallium tam sumptuosum, quibus nunc ecclesie Trajecten. plereque exornantur, et quorum singula duplici summa supra specificata, vix possunt comparari, ut duo canonici, aut prelatus pro duobus uno tali satisfacere possint.

It., pro ista satisfactione premissorum, tam fructus gratie quam domus, si quas infra emunitatem nostram, et preterea quidquid ipsis defunctis quomodolibet debetur, censetur obligari, neque aliorum creditorum cuiquam satisfacere debet, nisi ecclesie prius, deinde membris ecclesie, et hinc aliis quoque debita persolvantur, si bona se extendunt.

It., ad hanc autem palliorum et anniversariorum solutionem canonici non obligantur, qui annos gratie non habent, nisi fuerint prelati, ut prefertur.

It., annos gratie vero, qui canonici vero habere debeant, superius latius est specificatum, hoc uno adjuncto, videlicet, quod nemo canonicorum nostrorum se a civitate Trajecten. absentare possit, sive animo residendi alibi sive ad nos revertendi, nisi licentia petita a decano aut duobus canonicis capitularibus, quodsi, hujusmodi licentia minime petita, extra civitatem decesserit, ab annis gratie penitus sit exclusus, illique ex tunc cedunt.

It., sed neque prepositus neque decanus ecclesie nostre suarum dignitatum possunt annos gratie percipere, quia illorum successores statim, solutis post possessionem statutis supradictis, fructus suarum dignitatum et illarum administrationem apprehendunt.

It., thesaurarius nichilominus et scholasticus de hujusmodi suorum officiorum anno gratie (nam unus duntaxat cedit annus eisdem) possunt suas memorias et alias pias voluntates disponere et ordinare, quodsi non fecerint, ex tunc annus gratie cedit fabrice ecclesie nostre, salvo, quod fabrica non sinit defectum aliquem contingere in his, que officia cernunt antedicta.

XIV. DE INTRANTIBUS RELIGIONEM.

Item, si quis ex canonicis nostris prebendatis vel etiam ex reliquis beneficiatis in ecclesia nostra, vitam amplecti voluerit arctiorem, et religionem quamlibet approbatam ingreditur, a

die, qua religionem intraverit, anni gratie eidem currunt, in omnibus et per omnia, ac si morte decidisset, dummodo ad habendum annos gratie hujusmodi fuerit, ut superius est expressum, debite qualificatus, hoc est, quod tantum temporis fuerit in prebenda, ut pro pleno vel capitulari habeatur, et residentiam primam compleverit, ut prefertur.

Item, de fructibus hujusmodi et sua debita persolvantur et anniversarius statuatur ac pallium et alia, que per mortuos debentur, ecclesie nostre rite fiant.

XV. DE DECEDENTIBUS AB INTESTATO ET TESTAMENTIS.

Item, canonici nostre ecclesie in condendis testamentis executores eligere possunt, quoscunque voluerint, dummodo duo aut unus ad minus ex capitulo nostro inter eos existat, ne videlicet ecclesie jura ledantur, aut necesse sit coram non peritis rerum ecclesie computum et reliqua fieri, tam annorum gratie quam aliorum defuncto debitorum.

Item, quodsi in nominando executores omnes extraneos elegerit, et capitulares tanquam incognitos preterierit, reputabitur apud nos tanquam decedens ab intestato.

Item, decedente autem aliquo sine testamenti descriptione et ordinatione, aut saltem executorum (ut prefertur) nominatione et institutione, ex tunc decanus una cum defuncti cognatis, si cognatos in civitate habeat, alioquin assumptis sibi duobus ex capitulo, de annis gratie, domo et rebus aliis, ad honorem Dei, profectum ecclesie et salutem anime defuncti disponant, quemadmodum juxta illorum conscientias salubrius videbitur expedire.

XVI. DE SEMIPREBENDARUM ANNIS GRATIE.

Item, singuli beneficiati in ecclesia nostra, dummodo apud nos residentes moriantur, gaudent integritate fructuum unius anni post mortem, proviso, quod ipsum beneficium debitis obsequiis non defraudetur.

Item, assequens vero aliquam semiprebendarum aut beneficiorum hujusmodi per mortem, necesse habet, ut prefertur, mortuo dimittere fructus unius anni. Sed, si assequitur per liberam resignationem aut ex causa permutationis, is, immedietate solutis statutis, si semiprebenda fuerit, admittitur ad fructuum suorum perceptionem.

XVII. DE LITIGANTIBUS SUPER DIGNITATIBUS, PREBENDIS

ET ALIIS BENEFICIIS.

Item, observatum est hactenus in ecclesia nostra, quemadmodum etiam in aliis ecclesiis Trajenten. observatur, ut, quicunque per decanum aut vicedecanum et capitulum, ad dignitatem, canonicatum et prebendam aliudve quodcunque beneficium vel officium est receptus vel admissus, in eodem manuteneatur quousque legitime fuerit evictus aut cesserit sua sponte, proviso, quod idem receptus vel admissus de indemnitate ecclesie caveat sufficienter. Et, quamdiu possessor dignitatis, prebende, beneficii vel officii hujusmodi extiterit, tamdiu fructus percipit eorundem juxta qualitatem, ut superius latius specificatum. Quod si ob defensionem cause hujusmodi visum ei fuerit necessarium Romam petere, ad litem commodius ducendam, postquam capitulum fuerit certificatum, licentia debet eidem litiganti ad curiam petendum impertiri, ac de omnibus et singulis fructus hujusmodi prelature, prebende, beneficii vel officii responderi eidem in omnibus et per omnia, ac si nobiscum resideret cotidianis distributionibus duntaxat exceptis, salvo tamen, quod coram capitulo jurabit, ob causam predictam, alias non iturum, se licentiam petere, quodque nichil in prejudicium vel

ecclesie nostre vel alicujus de eadem impetrabit, sed ecclesiam potius ac personas ejusdem promovebit juxta posse.

XVIII. STATUTUM SUPER EO, QUOD PREBEN. VACANTIUM STIPENDIO-
RUM IN PUBLICAM ECCLESIE UTILITATEM CONVERTI DEBEANT

ET DE ANNIS EXSPECTANTIE CANONICORUM, TAM PRO
FABRICA QUAM ALIAS. (1202).

In nomine Domini Reinboldus prepositus, Henricus decanus et fratres ecclesie Sancte Marie in Trajecto, tam presentibus quam futuris in perpetuum. Justum est, ut, quecunque ecclesiastice utilitatis causa legitime fuerint ordinata, ne memoria hominum excidant, scriptoria astipulatione firmentur. Quia igitur invenimus tam predecessores nostros, quam nos ipsos, in administratione rerum ecclesie nostre et maxime vacantium stipendiorum negligentes extitisse, post multam deliberationem, concordi consilio et unanimi consensu, in hoc omnes convenimus, ut de cetero fructus vacantium stipendiorum fideliter ad publicam utilitatem ecclesie conserventur, ita, ut nobis eos non liceat alienare, nisi vel ad fabricam ecclesie reparandam vel ad curtes nostras resarciandas, vel ad predia nova conquirenda et redditus ecclesie augendos; et, generaliter, ut diximus, ea sola ex predictis fructibus licebit attemtari, que publicam ecclesie, non privatam singulorum utilitatem poterunt promovere, et ut tota nostra ordinatio nobis non in oblivionem vergat, nec successores nostros lateat, hoc ctiam annectimus, ut, quicunque adultus fuerit in aliquam vacantem prebendam electus, post annum gratie fructus ejusdem prebende, per biennium ad publicam utilitatem ecclesie, sicut pretaxatum est, cedant, nisi forte idem electus, se statim serviturum choro promittat; tunc enim panibus cotidianis et vino de introitu canonici, et vino elemosinario et caseo Zelandino et denariis convivalibus, et candela in purificatione Sancte Marie, similiter ansere et pullis in dedicatione sit contentus usque ad transactum biennium. Si vero puer aliquis fuerit electus, similiter fructibus prebende per biennium penitus careat. Transacto vero biennio, panes cotidianos recipiat, et singulis annis quatuor libras, et ea, que caritative fratribus solent impendi, que videlicet prenominata sunt. Et hec ordinatio circa pueros facta tam diu observabitur, quousque ipsi a jugo scholarum emancipentur. Ut autem hec tam salubriter ordinata et ecclesiastice utilitati provisa, rata maneant et inconvulsa, presentem paginam conscribi fecimus et eam sigilli ecclesie impressione firmavimus. Data sunt hec anno incarnationis dominice millesimo ducentesimo secundo. Nomina fratrum, qui huic ordinationi interfuerunt hec sunt: Geldolphus, Hugo, Thibaldus, Everwinus, Rodolphus, Albertus, Allinus, Entzo, Arnoldus, Reymarus, Thomas, Henricus, Vogelo, Pelegrinus, Bruno, Walterus.

(Istud statutum est in archivis, et copia habetur in libro piloso).

XIX. STATUTUM, QUOD SE ABSENTARE VOLENTES, LICENTIAM PETERE DEBEANT ET SIC GAUDERE POSSINT TRIBUS QUINDENIS, CONTUMACIUM VERO PREB. CEDERE DEBEANT FABRICE. (1238).

Capitulum ecclesie beate Marie Trajecten. universis presentem paginam inspecturis eternam in Domino salutem.

Noscant presentes, sciant posteri, quod propter urgentem et evidentem ecclesie nostre

necessitatem, et, quia decanus noster, Andreas absens est, transferendo se ad studium Parisiense, ad theologiam videlicet, qui vices suas per omnia nobis commisit, et maxime propter absentiam concanonicorum nostrorum, qui nullam vel modicam nobiscum faciunt residentiam, nichilominus fructus prebendarum suarum percipientes, et quia talis absentia ecclesie nostre parit detrimentum, et, chorus noster die noctuque sustinet defectum, de probo rum virorum consilio et unanimi consensu capituli nostri, laudabilem et honestam statuimus ordinationem, que talis est: quod, quicunque concanonicorum nostrorum licentia absentandi voluerit congaudere, a decano, si presens fuerit, licentiam debet impetrare; si decanus presens non fuerit, a quinque vel quatuor saltem concanonicis suis licentiam debet impetrare, qui ipsi testimonium perhibeant de licentia impetrata; et sic gaudebit continuato spatio sex septimanarum vel trium quindenarum, et non amplius infra annum, sicuti hactenus est observatum. Item, si cause evidentes emerserunt, videlicet peregrinationis, studii egritudinis et exheredationis, et si que alie cause evidentes et manifeste, a decano, si presens fuerit, et capitulo, licentia debet impetrari; si vero decanus presens non fuerit, a capitulo debet licentia obtineri. Qui autem contra hoc statutum venerit, sciat, se ab officio et beneficio suspensum, tanquam inobedientem vel etiam contradicentem contradicentem, et servabit penam, que ab antiquo contumacibus et inobedientibus est statuta. Statuimus etiam, quod contumaces et inobedientes, fructus prebende sue, quos sub tempore suspensionis et inobedientie percipere poterant, non recipient, sed fabrice aut usui ecclesie deputabuntur. Ut autem hec ordinatio stabilis et firma et inconvulsa permaneat, presentem paginam conscribi fecimus et ecclesie nostre sigilli munimine roborari.

Nomina autem canonicorum, qui huic ordinationi interfuerunt, sunt hec: Wicherus, Henricus, Christianus, Reinboldus, Johannes, Otto, Volcanus, Theodoricus, Henricus, Hugo et Florentius.

Acta sunt hec anno domini millesimo ducentesimo tricesimo octavo, mense Decembri in die Lucie virginis.

(Statutum prescriptum est in archivis, et habetur illius copia in libro piloso).

XX. STATUTUM, QUOD IS, QUI SE ABSENTARE VOLUERIT, DIEM EXITUS ET REDITUS ANNOTARE TENETUR, ALIOQUIN PRO ABSENTE REPUTABITUR, (1497).

Anno XIV XCVII crastino Katherine, xxvr Novembris, decanus et capitulum in domo cacitulari capitulariter congregati, unanimiter concluserunt et statuerunt, quod si deinceps aliquis dominorum aut beneficiatorum in ecclesia nostra contigerit se absentare a civitate Trajecten., talis signare et scribere debet dies recessus et adventus sui, ex ea et in eandem, et hoc medio juramento suo sic confirmare, ne desuper quippiam terminorum dubium de sua absentia capitulo generetur, alioquin talis pro absente in eisdem reputabitur.

(Istud habetur in protocollo ecclesie nostre).

XXI. STATUTUM SUPER ANNO GRATIE CANONICI RELIGIONEM

INTRANTIS, (1238).

Universis christifidelibus, episcopis, abbatibus, archidiaconis, prepositis, decanis, capitulis omnibus presentium literarum inspecturis, W. prepositus, A. decanus, totumque capitulum

« ÖncekiDevam »