Sayfadaki görseller
PDF
ePub

"Præcipimus igitur," ait S. Carolus, "Ut quò puriores ad divinam rem faciendam accedant sacerdotes, saltem singulis hebdomadis, peccata sua confiteantur, nisi eos ob mortalis peccati culpam, frequentius id facere oportuerit: ut, antequam celebrent, se colligant, et orantes, mentem in tanti ministerii cogitatione defigant; quod ut commodius fieri possit, in singulis Ecclesiis, plutei, ad hunc sacerdotum orandi et meditandi usum, instituantur: ut, antequam ad altare accedant, missam perlegant, et singulas partes ita præparatas et notatas habeant, ut celebrantes neque errent, neque hæreant: ut, sacris vestibus induti, cum nemine colloquantur; neque loquentibus dent aures; mentemque et oculos ab omnibus amoveant quibus distrabi possint; neque a sacristia exeant, nisi cum ad altare eundum erit, quod tum graviter et modestè fiet: ut, pileum, biretum, chirothecas, suadariolum, aut quodcumque denique hujus generis in altare ne ponant: ut, in Missæ celebratione, cæremonias á Romana Ecclesia institutas, ad unguem observent, neque alias adhibeant: ut, ab omni indecoro, et absurdo capitis, oris, et reliqui corporis motu abstineant: ut præter institutum Ecclesiæ Romanæ, iis quæ secreto vel quæ palæm dicuntur, quidquam addi vel detrahi non liceat: ut, quæ palam pronuncianda sunt, distincta et clara voce dicant : ut secreta quæ vocantur, secretò etiam pronuncient : ut, neque tardiùs, neque celeriùs, quam par sit, verba proferant: ut, peracta Missa, pro summi beneficii munere, Deo gratias agunt."

1

Audiamus insuper quæ scribit Card. Bellarminus in Libro 2o, de Gemitu Columbæ "Aliud est etiam, lacrymis uberrimis dignum, quod ob nonnullorum sacerdotum incuriam et impietatem, sacrosancta mysteria tam indecorè tractentur, ut qui illa tractent, videantur non credere Majestatem Domini esse præsentem. Sic enim

1 Mon. S. Car. in Conc. Med,

aliqui sine spiritu, sine affectu, sine timore et tremore, festinatione incredibili, sacrum perficiant: quasi fide Christum Dominum non viderent, aut ab eo se videri non crederent. Omitto," ait, “quod alieubi, vasa sacra, et vestes, quibus mysteria celebrantur, vilia et sordida inveniantur, indigna prorsus quæ ad tremenda mysteria adhibeantur."

Enixè ergo nostros hortamur sacerdotes, ut in celebrandis divinis mysteriis, sint supra relatorum memores, omniaque in Rubricis Missalis Romani præscripta, maxima solicitudine observent. Nunquam è memoria eorum excidat, Rubricas præfatas leges esse præceptivas, quas scire et observare, omnes clerici, sub pœna peccati tenentur.

Quò ergo præcaveatur ab erroribus in celebratione Missa, in quos, aut ignorantia, aut incuriâ, sacerdotes incidere possint, districtê præcipimus, ut omnes clerici semel saltem in anno, diligenter perlegant Rubricas Generales, quæ initio Missalis Romani apponuntur; et de his, prout res postulabit, in collationibus theologicis à Presbyteris rationem reddi curabimus.

Nulla sacerdoti de aliena Dioecessi, nisi probé notus sit Missam in hac Diocessi celebrare permittatur, donec literas testimoniales sui Ordinarii, aut sui in spiritualibus superioris, exhibuerit; nec licentia, ob tales etiam literas concessas, ultras duas hebdomadas inconsulto Ordinario, protrahatur.

et

Sub nullo prætextu audeat sacerdos Missam celebrare, sine calice et patena ex auro vel argento confectis; notum sit, quod in posterum, neque calicem, neque patenam ullam consecrabimus, nisi intus deaurentur.

Nullos sacerdos missam celebrare præsumat, sordidis aut laceris vestimentis, et sub poena suspensionis, á nobis aut Vicario Nostro Generali infligendæ, præcipimus, ut altaris linteanima, purificatoria, mantilia, amictus, albæ, et cingula ex lino conficiantur, et munda et integra serventur.

Districtè jubemus, ut hora qua Missa celebranda est Dominicis et festivis diebus, semper sit certa et determinata; et, ut nunquam mutetur sine nostra licentia, nisi pro una aut altera vice, quando id necessitas postulabit. Nec potest Presbyter missam incipere, ante aut post horam præscriptam, sine gravi sui officii violatione, et magno sui gregis incommodo.

Singulis Dominicis, et festis de præcepto, sacerdos immediatè ante Missam, stans in plano altaris, et facie ad populum versa, distinctè legat, actus contritionis, fidei, spei et caritatis, cum oratione ante missam dicenda; et quoniam maximè convenit populum, in his præcibus recitandis, sacerdotem comitari, eas, clara et distincta voce, proferat.

Clericos enixè hortamur, ut omni quo possint modo, foveant consuetudinem pios libros legendi, præsertim inter rudiores et pauperes. Pastori itaque aut vicario cura sit, eligere quosdam libros utiles et probatos, et designare aliquos ex doctrinæ Christianæ sodalibus, aut alios pietate et prudentia notos, qui Dominicis et festivis diebus, ex præfatis libris, aliquam partem populo, in Ecclesia, legant.

Districtè prohibemus, ne quis sacerdos publicè missam celebret sine veste talari, et curet, ut bireto quoque utatur quotiescumque commodè fièri potest.

Districtè quoque prohibetur, ne post diem promulgationis horum statutorum, ullus sacerdos, quacumque de causa, missam celebret in domo privata, exceptis tamen, ob præsentem necessitatem, iis quæ celebrantur, 1o. Occasione stationum publicarum pro confessionibus audiendis. 2o. In sacello privato ab Ordinario approbato. 3o. Pro defunctis, præsente cadavere. 4o. In domo sacerdotis.

Sedulò notandum est, quod cum alicui sacerdoti facultas conceditur celebrandi duas Missas eadem die, privilegium hoc legitimè exerceri nequit, nisi publica necessitas id postulet.

[ocr errors]

Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut à peccatis solvantur." Cum ergo omnino conveniat, os qui in eadem vinea laborant, seipsos invicem fraterna charitate prosequi, præcipimus, ut, mortuo Episcopo, quinque missæ pro ejusa nimæ requie celebrentur : defuncto Vicario Generali tres missæ, et mortuo alio quocumque ejus Dioeceseos Presbytero una missa: quæ missæ prædictæ, à singulis sacerdotibus sunt celebranda; defuncto autem Vicario Foraneo, tres missæ à singulis ejusdem districtûs presbyteris celebrentur. Et ne aduo sacrum et magni momenti munus, prætermittatur, strictissimè, jubemus, has missas quamprimum celebrari, post mortem uniuscujusque ex clericis prædictis.

Ab Urbano VIII. stututum fuit ut sacerdos, munere missarum ab ipso celebrandarum “intra modicum tempus fungatur; ne vero incuriâ aut negligentia alicujus ex nostris Sacerdotibus, hoc tam salubre decretum in desuetudinem abeat, illud "modicum tempus" non ultra duos menses prolongari definimus.

Pueri qui missæ inserviunt, bona fama et moribus modestis sint insignes: doceantur responsas clarè, distinctè, et accuratè enunciare: et dum publicè missæ inserviunt, veste talari et superpelliceo induantur.

1 2 Mac. xii. 46.

CAPITULUM DUODECIMUM.

66

DE SACRAMENTIS IN GENERE.

QUONIAM Christus annunciat, nihil sinè suo adjutorio nos facere posse, et Paulus docet, quod “ omnis nostra sufficientia ex Deo est," quoniam à Concilio Tridentino definitur, nos non posse justificari coram Deo, absque divina per Jesum Christum gratia,” "1 et idem Concilium docet, 2" Sacramenta à Christo instituta esse, ut per ea, omnis vera justitia vel incipiat, vel cæpta augeatur, vel amissa reparetur;" et quoniam sacramenta illa, quæ vi propria gratiam illam tam necessariam conferunt, sunt omnia à Christo ipso instituto; omninò oportet novæ legis Sacerdotem, qui minister Christi, et Dispensator mysteriorum Dei constituitur, ad hæc sacramenta administranda, cum summa reverentia accedere. Cum ergo ad aliquod sacramentum impertiendum vocatus fuerit, recogitet, se tractaturum esse ea quæ sancta sunt, et animo volvat, quam mundum oporteat eum esse, qui ad alios mundanos constituitur. Si ergo contingat, (quod Deus avertat) sacerdotem sibi conscium esse peccati mortalis, ne audeat ullum sacramentum administrare, donec acrem dolorem, et magnam cordis contritionem excitaverit. Præterea, si copiam habeat confessarii, et circumstantiæ loci et temporis sinant, omninò convenit confiteri.

1 Sess. vi. Can. 1.

2 Sess. 7. Proœm.

« ÖncekiDevam »