Sayfadaki görseller
PDF
ePub

ARTICULUS III.

DE IMPEDIMENTO VIS ET METUS.

§. 36.

Circa impedimentum quod vis et metus dicitur, ante omnia advertendum occurrit, neminem a iure admitti ad matrimonium ex hoc capite impugnandum nisi qui violentiam et coactionem passus dicitur, reiici vero eum, qui per longum tempus in matrimonio vixerit, dummodo eidem libertas et opportunitas reclamandi non defuerit; ita ut si liber iam a metu, sua sponte in coniugali domo perstiterit, matrimonialia officia non detrectaverit, audiri amplius non debeat. Etenim qui liber a coactione metuve, facultate et opportunitate reclamandi non utitur, censetur consentire, et ratificare quod antea invitus atque adverso animo fecerat. Unde in primis erit inquirendum, utrum accusatio tempore, uti dicitur, utili facta sit; et si hoc iam fluxerit, quaerendum erit quanam de causa hoc acciderit, ut iudicari possit utrum accusatio admittenda an reiicienda sit. Secundo, prae oculis habendum erit, solummodo metum gravem, qui nempe in virum constantem cadat, matrimonium dirimere, et consequenter ad hunc metum exquirendum omnes sive moderatoris actorum sive defensoris matrimonii investigationes esse dirigendas. Porro gravitas timoris oritur ex natura minarum, ex qualitate tum eorum a quibus illae proficiscuntur, tum eorum qui eas passi dicuntur. Ista tria itaque erunt praesertim investiganda. §. 37.

Circa primum sedulo inquirendum, utrum qui de adhibita coactione accusantur, ita consueverint agere cum persona quae coacta dicitur, ut gravem atque molestam eidem redderent domesticam et familiarem cohabitationem ; quaenam fuerint in specie molestiae eidem illatae; utrum verba gravi indignatione plena adhibita, intentata haereditatis privatio, eiectio e paterna domo, an addita etiam verbera.

Circa secundum considerandum est, utrum qui de illata vi metuve accusantur, patria potestate et auctoritate pollerent, an qui vim metumve passi sunt, nullatenus iisdem subiecti fuerint quae ratio vis inferendae, magna ne ex matrimonio propriae domui utilitas, aut decus obventurum? quae indoles vim inferentium, quae conditio, qui mores; qua ratione familiam regere consueverint; utrum ad iracundiam et violentiam ita essent proclives, ut facile,

quod minabantur perficerent, et animo ita essent duro atque obstinato, ut a nemine sibi contradici aut consiliis suis impedimenta obiici paterentur.

Quoad tertium ratio habenda erit primum sexus personae quae violentiam passa dicitur; facilius enim animus puellae commovetur, quam viri; deinde aetatis, educationis, indolis, utrum nempe mitis ac timida fuerit, an fortis et constans; qua ratione in familia vivere consueverit, utrum sub custodia et vigilantia parentum, ita ut ab eorum imperio semper et in omnibus penderet, an aliqua libertate frueretur ut et propria sensa exponere, et iuxta propriam voluntatem operari potuerit; an parentes ita eam segregarint, ut omnis consilii expetendi facultas eidem adempta fuerit, nec cuiquam eiusdem alloquendae copiam tribuerint, nisi quos de matrimonio ineundo consilia praebere posse iudicaverint.

§. 38.

Praeter ista inquirendum erit, utrum qui de illata vi conqueritur, aliquando relationem habuerit cum eo cum quo postea contraxit; et utrum aliquando propositum habuerit cum eodem contrahendi. In casu affirmativo inquirendum, quas ob causas voluntatis mutatio contigerit, a quo tempore consilium fuerit mutatum, utrum nempe antequam parentes propriam voluntatem ostenderent, an postea; et utrum ex praecedenti relatione aliqua exorta sit suspicio contra decorem vel ipsius personae vel familiae, a qua parentes moveri potuerint ad matrimonium exigendum tamquam remedium bonae famae recuperandae. Etiam investigandum, quid haec persona fecerit ut a coactione parentum sese liberaret: utrum preces adhibuerit; utrum usa fuerit opera aliorum ad parentes a proposito dimovendos, utrum et quomodo propriam aversionem et contrarietatem in illud matrimonium significaverit, utrum et quomodo altera pars operam dederit ut matrimonium revera concluderetur. Considerandum erit, utrum quando contractus matrimonialis erat signandus, libenter et sine ulla protestatione id praestiterit, utrum aliqua fraus adhibita ad talem obsignationem obtinendam; quomodo sese gesserit, sive quando necessaria pro matrimonio parabantur, sive quando ad consensum promendum adducta fuit, sive quando post datum consensum festum nuptiale celebrabatur, utrum nempe his omnibus hilaris, prompte, et laeta adstiterit, an secus. Consideranda quoque eius agendi ratio erga alteram partem, et erga eiusdem familiam; utrum nempe benevola et affectuosa, utrum libenter et sine oppositione ad officia matrimonialia, sese exhibuerit,

[ocr errors]

an eisdem obstiterit, ea praesertim de caussa quia matrimonium nullum putaverit, atque ut melius tueri posset propriam libertatem. Ad hoc postremum factum probandum considerari debet, utrum hac de caussa inter coniuges ipsos ortae sint lites et contentiones, utrum hoc factum manifestaverint, et quibus, a quo tempore post matrimonium istae querimoniae inceperint, et ex qua caussa vel ratione, utrum ad tales lites et dissensiones tollendas adhibita fuerint consilia, hortationes, et in casu affirmativo, a quibus et quo exitu.

§. 39.

Ad praedicta cognoscenda in iudicium vocandi erunt ambo coniuges, eorumque parentes, illi praesertim qui de coactione adhibita accusantur, et opportune interrogandi de facto ipso, de modo, de animo, et de fine ob quem ad vim adhibendam ducti fuerint. Item vocandi propinqui, et familiares violentiam accusantis, et interrogandi de omnibus quae vel ad parentes, vel ad filios referuntur ; utrum quidquam eorum quae in actis habentur viderint aut audiverint, quidve norint accidisse ad rem pertinens, sive antequam matrimonium celebraretur, sive tempore cohabitationis, sive post coniugum separationem, si haec locum habuerit. In hisce examinandis iudex diligenter invigilet, utrum aliqua collusionis suspicandae caussa subsit, et curet, ut quoad singulas personas parochorum testimonium obtineat de ipsarum probitate atque credibilitate. Post istos vocandi parochus vel alius sacerdos, qui matrimonio adstitit; illi qui eiusdem celebrationi et festo nuptiali interfuerunt, ut referant praesertim de modo quo persona contra matrimonium reclamans in illis circumstantiis se gesserit; aliae personae inductae, illae speciatim quae adhibitae fuerunt vel ut consiliis et hortationibus reclamantem ad matrimonium inducerent, vel ut excitarent ad officia matrimonialia praestanda, ab iisque quaerendum, quid egerint, quibus argumentis usae, quidve consecutae fuerint.

§. 40.

Ceterum in hac re iudex sciat, matrimonium esse per se factum quoddam solemne et publicum, quod semper validum censeri debet, nisi evidentes rationes eiusdem nullitatem demonstraverint. Ideo curandum quidem omni studio atque diligentiâ, ut rationes istae colligantur, sed iudicium contra matrimonium nunquam erit pronunciandum, nisi earum complexio omne prudens dubium de existentia impedimenti excludat.

ARTICULUS IV.

DE IMPEDIMENTO LIGAMINIS.

S. 41.

Vinculum praecedentis matrimonii, quod ad posterius connubium impugnandum adducitur, repetendum asseritur vel ex matrimonio, catholico modo a catholicis celebrato; vel ex connubio ab haereticis aut iuxta diversarum sectarum instituta contracto, et postea per sententiam talium tribunalium dissoluto, vel ex contractu inter infideles, qui postea rescissus, aut nullus fuerit declaratus. Diversorum istorum casuum possibilitas, aut etiam frequentia manifesta est, cum in regionibus Americae catholici commixti vivere cogantur cum haereticis, et infidelibus. Quaedam pro singulis casibus adnotanda sunt, quia diversis legibus reguntur.

§. 42.

"

Ad primum casum quod attinet, doctrina catholica est matrimonium baptizatorum rite celebratum et consummatum aliter solvi . non posse, nisi per mortem unius coniugis; et ideo locum non esse eiusdem dissolutioni declarandae in iudicio, nisi de morte alterutrius coniugis constiterit. Ut autem de hac constare dicatur, non sufficit rumor aut fama quaecumque, neque solae praesumptiones, sed requiritur certus de ea nuntius, aut saltem concursus talium rationum, quae certo nuntio aequipollentes omne de illa dubium excludant. Ideo in hoc casu iudex ante omnia exigere debebit, ut prioris matrimonii documentum authenticum proferatur, atque, si opus fuerit, alias probationes colliget, quae praedicti prioris matrimonii existentiam demonstrent; similiter exquiret documenta vel probationes de secundo matrimonio contracto; quae omnia documenta facile haberi poterunt ex libris matrimoniorum in parochiis asservatis. Post haec exigenda erunt a competentibus parochis authentica documenta de praetensa morte alterius coniugis, et in defectu poterunt eadem requiri ab auctoritate civili, si suos libros habuerit, in quibus adnotentur. Quae comparari debebunt cum documento secundum matrimonium comprobante, ut cognoscatur, utrum secundum hoc matrimonium contractum fuerit ante, vel post prioris coniugis mortem; atque ita iudicetur utrum secundum matrimonium validum, an nullum fuerit.

§. 43.

Quando ad mortem prioris coniugis probandum praesto non sunt neque esse possunt haec authentica documenta, aliis argumentis et aliis probationibus opus est, quae a iudice sedulo erunt colligendae. In primis argumentum desumi potest ex depositione testium fidem merentium, si ipsi de visu mortem illius, de quo agitur, revera accidisse affirmaverint, aut idem asseruerint ex auditu, dummodo non ex vaga aliqua relatione, sed a personis, minime suspectis, proprias informationes se hausisse testentur. Isti testes erunt interrogandi, utrum bene cognoverint quem mortuum asserunt; quo tempore, quo loco mors acciderit, qua de caussa, ubi cadaver sepultum, utrum adsint et ubi commorentur alii, qui de hoc facto instructi sint aut esse possint. Ab illis vero qui ex aliorum relatione deponunt, erit quoque inquirendum, a quibus tales hauserint notitias, a quo tempore fama de morte vulgari coeperit, et quid ipsi sentiant de probitate et credibilitate eorum qui primitus de re ista sunt loquuti, utrum isti peculiarem aliquam rationem habuerint aut habere potuerint, ut talem notitiam evulgarent. His cognitis, in iudicium vocandi erunt testes inducti, et eodem modo examini subiiciendi, ut tandem aliquando vel ad testes de visu, vel ad certa documenta obtinenda perveniatur. Animadvertat iudex, ne admittat eos qui sponte ad examen accesserint, quia mendaces praesumuntur; et si requisiti fuerint, quaerat ab eis, a quibusnam, ubi, quando, quomodo, coram quibus, et quoties fuerint requisiti; utrum pro hoc testimonio ferendo fuerit ipsis aliquid datum, promissum, remissum, vel oblatum a personis interesse habentibus, vel ab aliis eorum nomine. Similiter advertat, non esse admittendos testes qui personas, de quibus agitur, plene non cognoscant; et consequenter extraneos non esse testes idoneos, nisi a longo tempore in loco fuerint, aut ex peculiaribus circumstantiis appareat eos cognitionem habere potuisse de iis quae enarrant. Quod si testes sive de visu, sive de auditu haberi non poterunt, considerandae erunt circumstantiaae omnes in facto concurrentes, et diligenter ponderandae, ut videatur, utrum ex illarum complexu exurgere possit moralis illa certitudo quae necessaria est, ut iudicium proferatur. Porro circumstantiae istae praecipuae sunt: aetas personae quae mortua dicitur, utrum senior, an iunior fuerit; tempus eiusdem discessus a patria et familia, utrum longius an brevius, locus vel loca, ad quae se contulerit, utrum valetudini corporali noxia, an et quibus vicissitudinibus subiecta fuerint, ex. gr. num ibidem bella, vel pestilentiae

[ocr errors]
« ÖncekiDevam »