Sayfadaki görseller
PDF
ePub

nis de Nanto alias guynet presentibus domino Petro de Nanto alias guynet presbitero et Francisco de villa de Sergier testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.

Ego autem Johannes de Leaval Geb. clericus etc.

VII.-Le duc Louis remet aux procureurs de la Boite de Toutes-Ames le droit de patronat sur l'hôpital et la chapelle de Saint-Jacques du pont du Rhône.

22 Septembre 1452.

Ludovicus Dux Sabaudie Chablaysii et Auguste sacri Romani imperii princeps vicariusque perpetuus marchio in Ytalia et Pedemontium princeps, Gebennen. et Baugiaci Comes Baro Vuaudi et Faucigniaci Nycieque Vercellarum ac Friburgi dominus. Universis serie presencium fiat manifestum. Quod nos pio moti proposito eaque opera misericordie utique conspiciunt continuo propagare affectantes dignum quoque et equum censentes ut regimen et disposicio pauperum et horum que ad suos usus dedicata sunt ad illos qui eorum curam et alimentorum onus gerere habent pertineant Sane itaque supplicacioni dilecti fidelis servitoris nostri Glaudii de Pesmes civis et mercatoris insignis civitatis Gebennensis procuratorisque rectoris et gubernatoris elemosinarum pissidis seu boyte in remedium Christi fidelium animarum purgatorii in ipsa civitate et suburbiis ejusdem erogatarum et erogandarum tam in dicta pisside quam in testamentis et alias ad hec per honorabiles cives burgenses et incolas ipsius civitatis et alias quascunque personas constituti super hiis nobis facte favorabiliter inclinati. Signanter ut ipsi pauperes dictam civitatem multipliciter et dietim adeuntes imposterum valeant decencius hospitari et uberius refoveri, Quodque ut dictis ci

vibus burgensibus et incolis hospitalitatem augmentandi beneque dirigendi et disponendi intentivum relinquatur, Igitur et aliis laudabilibus moti consideracionibus, Illustriumque progenitorum nostrorum vestigia imitantes, Ex nostra scientia ac deliberacione consilii nostri super hiis prehabita pro nobis et nostris heredibus et successoribus universis, Donamus cedimus quictamus et perpetuo remittimus supradicto Glaudio de Pesmes et aliis procuratoribus et gubernatoribus elemosinarum predictarum Christi fidelium animarum purgatorii per dictos cives burgenses et incolas dicte civitatis Gebenn. ac ipsorum posteritatem constitutis et deinceps perpetuo ad hec constituendis ad opus communitatis dicte civitatis ac dictarum animarum stipulantibus, Donacione pura mera simplici et irreVocabili que dicitur inter vivos, et quia nobis sic fieri placet, Videlicet omne jus patronatus et presențacionis, Nec non quodlibet aliud jus donacionis collationis et alterius disposicionis, quod et quam habemus aut habere possumus vel debemus, nunc aut in futurum quovis titulo sive ratione in et super hospitali et capella beatorum Iacobi apostoli et Anthonii in civitate predicta prope angulum pontis Rodani per defunctum dominum Petrum de Ponte jurisperitum civem Gebennensem, cujus causam in hac pacte gerimus, fondatis. Et hoc tam liberaliter et de gracia speciali ac premissorum intuitu quam contemplacione pie devocionis, ac edificiorum et reparacionum, ut fideli relacione perpendimus, per dictum Glaudium de Pesmes in dictis capella et hospitali, jam factarum, quam etiam pro eo quod idem Glaudius, procuratorio nomine predicto ad decoracionem dicte civitatis pariter et dicti hospitalis restauracionem, ac pauperum uberiorem recreacionem, sine tamen vicio, dei et piorum operum intuitu pollicitus est, in membro superiori super habitatione inferiori dicti hospitalis jam reparata, alia receptacula honesta edificare seu edificari et construi facere ad receptandum et hospitallandum pauperes mulieres Christi verecundas, ut ipse

mulieres de per se magis honeste ac tute ibidem degere valeant et deo famulari. Nec non habitaciones duorum presbiterorum, unius videlicet lingue Romane, et alterius lingue Alamagnie si commode reperiri possint, ad divinum officium in dicta capella deserviendum, qui pauperes viros et mulieres dictarum linguarum et aliarum quarumcunque ad dictam civitatem in multitudine dietim affluentes in divinis dirigere et pariter confortare debebunt. Itaque ipsi procuratores elemosinarum dictarum animarum ut prefertur constituti et imposterum perpetuo constituendi possint et valeant per se seu alios ab eis deputandos dictum hospitale una cum edificiis ac fructibus valoribusque et emolumentis ejusdem libere et impugne regere erigere recuperare administrareque reparare et ordinare atque de eis disponere possint et valeant ac eis liceat. Nec non presbiterum unum vel plures in dicta capella ponere et presentare, seu tenere aut deserviri facere ad ipsorum procuratorum ac communitatis dicte civitatis omnimodam voluntatem et disposicionem, ad usus tamen et opus divini cultus et premencionatorum pauperum Christi utilitatem, prout et quemadmodum nos ante presentem donacionem et remissionem facere poteramus. Quoniam nos eisdem sic tenore presentium concedimus ita et taliter quod dicti procuratores et gubernatores qui fuerint tempore procedente teneantur et debeant singulis annis perpetuo facere fieri duo anniversaria in dicto hospitali, unum videlicet, die crastina cinerum et reliquum die crastina festi nativitatis beati Johannis baptiste cum missa alta voce pro remedio nostre et predecessorum ac successorum nostrorum animarum, et salvis juribus ecclesie parrochialis sancti Gervasii Gebennensis, in qua ipsum hospitale existit situatum quibus nullomodo derogare volumus nec intendimus sed pocius preservare. Promittentes hoc ideo bona fide nostra in verbo principis, hujusmodi donacionem cessionem et remissionem, ac omnia alia et singula in presentibus nostris contenta ratas et firmas rataque et firma habere perpetuo et te

nere, et non contra facere vel venire, nec alicui contravenire volenti in aliquo consentire, neque ipsos procuratores vel communitatem ullo unquam tempore in premissis presentacione vel collacione precibus vel alias turbare vel inquietare quovis exquisito colore. Quinymo eosdem procuratores et communitatem super hiis adversus quoscunque thueri, et confovere cum et sub omni alia solemnitate jurisque et facti renunciacione, ad hec necessaria, pariter et cautela, has litteras nostras in testimonium concedentes, datas Gebennis die vicesima secunda septembris anno domini millesimo quatercentesimo quinquagesimo secundo.

[blocks in formation]

Stephano Rosseti gen'i thes°.

(Le petit sceau du duc pend à l'acte.)

VIII.- Nomination par les syndics de Louis Ciclat comme recteur de la chapelle et de l'hôpital St-Jacques près du pont du Rhône.

4 Mars 1477.

In nomine Domini amen. Per hoc publicum instrumentum cunctis fiat manifestum quod anno domini millesimo quatercentesimo septuagesimo septimo indicione decima cum eodem anno sumpta, et die quarta mensis marcii, in mis notarii publici et testium subscriptorum presencia personaliter constituti nobiles Jacobus Nergaz, Besanozonus Dorieres, Girardinus Blancmantel et Bartholomeus Bernardi sindici et procuratores hujus civitatis Gebennarum ad quos jus patronatus et presentandi rectorem in cappella seu capellania sanctorum Jacobi et Christofori prope pontem Roddani in hospitali ibidem situato fundata et dotata unacum dicto hospitali per venerabilem virum dominum Petrum de Ponte, nec non nobilis Glaudius de Peymes civis Gebennarum quatenus eum concernit et concernere potest et ad eum quomodolibet spectare reperietur scienter et sponte. Ad eandem capellam seu capellaniam obtinendam si nunc vacet aut vacare de proximo reperiatur per renunciationem liberam et simplicem per discretum virum dominum Michaelem Fornerii alias de Vaudo ipsorum capellanie et hospitalis ultimum rectorem seu ejus legitimum procuratorem factam seu fiendam duxerunt discretum virum dominum Ludovicum Ciclacti presbiterum civem Gebennarum tanquam sufficientem ad hoc, et ydoneum reverendissimo domino nostro episcopo Gebenn. seu ejus vicario generali presentandum. Et presentaverunt acque presentium tenore presentant. Supplicando humiliter ipsum eundem dominum Ludovicum per quem supra dominum nostrum seu

« ÖncekiDevam »